Commonitorium

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. quaerimus, ut qui sit, quantus uel qualis, agat quid,
  2. uero possimus noscere iudicio.
  3. noscimus, ut digna compertum laude colamus:
  4. ut uitam tribuat perpetuam, colimus.
  5. G5 et colimus non ture dato, non sanguine fuso,
  6. non uino madidi, non epulis grauidi.
  7. aurum uestis odor pecudes libamina gemmae,
  8. et quae rara homines uel pretiosa putant,
  9. ante deum, ut uiles terreno e pondere moles,
  10. 70 ut caenum, ut sordes, sic inhonora iacent.
  11. omnia sunt eius, cuius nos esse fatemur.
  12. nil proprium est nobis: ipse habet, ipse dedit.
  13. ecce etenim sancto proclamat in ore prophetae:
  14. nolo tuos hircos, nolo tuos uitulos.
  15. 75 et species agri mecum est et gloria caeli:
  16. orbis enim meus est, et quod in orbe meum.
  17. debita soluantur sancto mihi pectore uota:
  18. [*]( 74] Es. 1, 11. 75J Ps. 49, 11. 12. )[*](58 Et A At B 54 Ac A Et B 56 tntis AB totis Lipsius 57 ignaui Barthius Adners XXIV, 5 60 Queramus A 61 Querimus A qui sit quantns uel quales A quis sit qualis uel quaiitus B 62 possigruidi mus uero B nosseere A 65 rure B 66 grauidi A nim cruidiV 68 tanta B lauta IApsius speciosa Schondoncltus 69 ut om. A v 70 ceuiuu A 72 proprio A proprium B 74 hyrcos A 75 speties A agri A quod coniccerat Delr. ex Psalm. 49, 11 igitur B 76 Orbis et meus B et meus est orbis Delr. orbis et hic mens est corr. ed. Bodl. )
    208
  19. hostia me laudis puraque uox celebret.
  20. ergo nihil noster poteris praetendere lector,
  21. 80 istis quod tibi sit difficile in monitis.