Commonitorium

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. uenisti in uitam nudus, nudusque redibis:
  2. nil tecum attuleras, ferre nihil poteris.
  3. ferre tamen poteris contempta hic munera mundi:
  4. mitte secuturus, quae duplicentur, opes.
  5. 565 nam seruata nimis quae mox bona non tua fient,
  6. [*]( 557] Catull. 69, 3. 562] 1 Tim. 6, 7. )[*]( e 543 immsum A immensas B 544 oris A 545 Comit- A Cur 0 itur B quaeritur Lipsius tenuat; A 547 tectis coeuntia lignis B sectis c. lignis Heinsius ad Met. XlIII, 534 548 blanda quies A 549 pro- Hune luit Delr. proluis AB 550 Quem A sed Hunc nigriore atramento r quem AB probante Heinsio an quam? 552 cystalla A 553 frigore A 554 Hyrta A 558 Afferat A 559 atque ego et AB itam 561 inuen A in mundum B 563 DE ELHEMOSYNA marg. B hic AB V an hinc? 564 seqtur\' A secuturas Delr. 565 sic AB It, e. nam quae bona mox fient non tua si nimis seruata fuerint, tua erunt si serues non tibi tua mox Riuinus )[*](XVI. Poet. christ. min. pars i. )[*]( 15 )
    226
  7. si tibi non serues, sic erit ut tua sint.
  8. munera quae donat moriens, haec munera non sunt:
  9. donat enim quod iam desinit esse suum.
  10. qui sanus metuensque nihil, qui mente quieta,
  11. 570 qui sibi dum uiuit dempserit, ille dedit.
  12. quodque sibi dempsit, melius reparabitur illi:
  13. integra mox capiet, qui peritura dabit.
  14. condita nam caelo non fur, non auferet hostis,
  15. non tinea aut pluuiae flammaque carpet edax:
  16. 575 caelo autem condes quidquid pro nomine Christi,
  17. Christum respiciens, pauperibus tribues.
  18. qui post assumptae carnis mysteria dicit:
  19. uestior in nudis, subleuor in miseris,
  20. uisitor in clausis, curor confotus in aegris,
  21. 580 adiuuor in paruis, protegor in uiduis,