Commonitorium

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. amittet uires, si non sint obuia, uentus:
  2. pabula si desint, irrtus ignis erit.
  3. ac ne mandatis tantum pars una putetur
  4. ad uitae rectas sollicitata uias,
  5. 445 si qua uiri discunt, credat sibi femina dici:
  6. et meritum et poenas hic quoque sexus habet.
  7. oderit ignotos audax attendere uultus
  8. seque tamen notis abdere luminibus.
  9. nam male permixto ludentia lumina risu
  10. 450 blandum saepe solent ore tacente loqui.
  11. atque amor, ut lacrimae, quas fundi iniuria cogit,
  12. ex oculis surgit, pectoris ima petit.
  13. ergo qua iuuenes praecepti lege monentur,
  14. hac fugiat cunctos femina casta uiros.
  15. 455 iam si corporeas calcaris corpore casto
  16. inlecebras, reliquum discute cordis onus.
  17. namque subire solet nigri de felle ueneni,
  18. multiplicis mater criminis inuidia. [*]( DE INVIDIA )
  19. inuidia infelix mortem moritura parauit:
  20. [*]( . 451] Pnbl. Syr. 28. 459] Uerg. G. III, 37. )[*]( 437 ut corde sic corpore B et corde et corpore corr. ed. Bodl. 438 suspicione AB 439 Da studium curans A cum rasura post studium curans etiam B curas Lipsius 440 Vt sit nulla tibi A Vt tibi sit nulla B iuncta nimis B iuncta tibi A 441 Amittent uires si non sint obuia uentis B quod retinebat Delr. corrigendo uenti 443 Hac A 446 meritum hic estpraemium, quod significauit Barthius Aduers. XXXXII, 17 447 ignotis Delr. Sed attendere hic est intente conspicere 448 tam anotis A etiam Delr. abdere Delr. addere AB 449 risu Riuimts uisu AB 450 Blande B sepe A 453 Ergo ea qua A Ergo ea quae B correxit Schondonchus 455 Iam B Nam A torpores A 456 Illecebras B decute A mentis A 457 E IN- YIDIA marg. A CONTRA INVIDIAM B 459 nocitura corr. ed. Bodl. ubi et parabit )
    222
  21. 460 angelus hac celsi decidit arce poli,