Commonitorium

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. atque ipsam ut taceam, quae conterit omnia, mortem,
  2. quanta licent morbis febribus ulceribus?
  3. hi modo qui canent albo sordente c.apilIi,
  4. conlatas olim non timuere pices.
  5. 425 pendula quae maerent rugis deformibus ora,
  6. praetulerant uanum conspicienda decus.
  7. qui nunc in laxa tremulus pes pelle uacillat,
  8. uix dederat tenui signa notata solo.
  9. ceruix colla manus et quod nunc omnibus horret,
  10. 430 heu miseris quondam causa furoris erant.
  11. lumina, quae madidus deformia subluit umor,
  12. stellarum rutilae ceu micuere taces.
  13. respice quod paucis floret nec permanet annis,
  14. et tamen aeternis culpa manet lacrimis.
  15. 435 ergo puellares uultus formasque decentes
  16. [*]( \'413] Esai. 40, 6. 7. 423] Maxim. El. 1,131 sqq. 429] Maxim. El. 1,206. )[*]( 412 sulphure A 413 celsa cum A ^ cum magna B 415 fenum A omne A1 omne A2 416 feni A agri ed. Bodl. 417 digitus corr. ed. Bodl. maitat terit A 419 quodcumque Al quicumque A2 quandoque B 420 dispoliare A 423 Hii A capillo AB sed est fjmdatio, capilli ora pes ceruix colla manus lumina 424 Collatas B 425 merent A an marcent? 426 Protulerant B daus.A. 427 lusa A1B laxa A2 Delr. pes Delr. per A1B iam A2 pella A folle Biuinus ex A. A. I, 516 refutatus ab Heinsio ad Ouidii uersum 430 erat A 431 madift A humor AB 433 quam A respice quam paucis flos est nec permanet annis Baehrensius 434 culpa AB an causa? )
    221
  17. aut uerso aut merso despicies capite.
  18. atque ut sis penitus sic corde ut corpore purus,
  19. ut nullum facias suspicione reum,
  20. da studium curans et semper prouidus opta,
  21. 440 ut sit nulla tibi femina iuncta nimis.