Commonitorium

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. supplicibus lacrimis gemitu prece pectore tunso,
  2. quaere salutiferum nocte dieque deum.
  3. ac ne paulatim facilem spes palpet amorem,
  4. lapsum a praecipiti perge referre pedem.
  5. 405 non ignarus enim miseris succurrere tempto,
  6. omnia perpessus, quae fugienda loquor.
  7. respicis ad formam? sed saeuas respice poenas,
  8. respice quid laudes, respice quid timeas,
  9. [*]( 381] Iudic. 19 et 21. 387] Uerg. Aen. VI, 625. 391] 1 Cor. 7, 32. 33. 405] Uerg. Aen. I, 630. )[*]( 381 leuitis B in A uix lcgitur 383 in A uel B 385 gabaath A gabaat B 390 thoris A 391 conteinpta et A 392 religionis A 393 implicituni A 394 celebs A 395 et omne A formae B 396 rectum A rectus B 398 auens Miuinus 399 meiiia A 400 Crux tibi sit gladius crux tibi sit clipeus A 401 tunso A quod coniecerat Delr. tonso B 402 solutiferum A 404 Labsum A 405 quaero B 407 seuas A aspice A )
    220
  10. internisque oculis et uero lumine cerne
  11. 410 de terra ad caelum deque homine ad dominum.
  12. hic breuis est fine exiguo claudenda uoluptas:
  13. illic perpetuo sulphure flamma uorax.
  14. audi clamantem celsa cum uoce propheten,
  15. seu mandata legas pristina, siue noua:
  16. 415 \'quae laus in uultu est? faenum omnem credite carnem,
  17. quippe ut flos faeni gloria carnis erit.\'
  18. nam ueluti flores ictus metit, atterit aestus,
  19. confundunt imbres, fortior aura rapit,
  20. sic uultum quicumque placet, consumere tempus
  21. 420 et tumor et liuor despoliare potest.