Commonitorium

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. tu quoque Leuitis tantum dilecta nec uxor,
  2. insano iuuenum subdita nocte toro,
  3. uindictae studio totas in bella dedisti
  4. perdere contentas siue perire tribus,
  5. 385 ut membris lacero dispersis funere Gabaat
  6. efficeret diris ignibus usta rogum.
  7. non, mihi si linguae centum sint oraque centum,
  8. expediam quantum forma placens noceat.
  9. lasciuo clamat benedictus apostolus orbi,
  10. 390 dans etiam licitis iura seuera toris;
  11. coniuge possessus, contempta coniuge liber
  12. non similem causam relligionis habent.
  13. coniugis implicitum detentat cura maritum:
  14. solum uult caelebs emeruisse deum.
  15. 395 sed quia nonnumquam succumbunt lumina et omne
  16. ancipiti rectum labitur in biuio,
  17. si purum maculare animum parat impius hostis,
  18. semper ouans castam sollicitare fidem,
  19. accipe tela, quibus cordis pia moenia serues:
  20. 400 crux tibi sit clipeus, crux tibi sit gladius.