Commonitorium

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. cum male lasciuum comperto crimine corpus
  2. sacco contegeret, contereret cinere.
  3. Thamar forma duos sub eodem tempore fratres
  4. incesti et ferri perpulit in facinus.
  5. 365 unus corrumpit, corruptam ulciscitur alter:
  6. ultio quae iusta est, desinit esse pia.
  7. ipse etiam Salomon, cuius sapientia prisco
  8. tempore et (in) toto nobilis orbe fuit,
  9. ducitur in facinus uetito laqueatus amore, -
  10. 370 femineo subdens turpia colla iugo,
  11. et domini inmemorem merito praeconia laudum,
  12. quae iuuenem ornarant, destituere senem.
  13. forma placens regi leto te tradidit, Aman:\'
  14. forma tuum rapuit, dux Oloferne, caput.
  15. 375 illum mirifico famosum robore Samson
  16. forma decens saeuis tradidit allophylis.
  17. sanctus (is) et uictor per tot modo proelia miles,
  18. heu male femineis subditur arte choris,
  19. ut iam pollutus, pariunt quia crimina poenam,
  20. 380 oscula uirginibus, terga daret gladiis.