Commonitorium

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. ergo age, qui nullo maculari pectora naeuo
  2. et purus puro niteris esse animo,
  3. ut laqueos ignis gladios et acuta uenena
  4. - cernere laudatam sic fugies faciem.
  5. 345 non ego nunc repetam per tot iam saecula quantos
  6. feminei uultus perdiderint populos.
  7. praetereo clades Spartanas, Troica bella,
  8. et raptu excidium quam prope, Roma, tuum,
  9. cum gentes nulla domini sub lege nec ullis
  10. 350 sanctorum ad uitam perdomitas monitis,
  11. qua furor impulerat, lasciuus duceret auctor,
  12. esset et hoc licitum quod fuerat libitum.
  13. [*]( 324 trahet Lipsins trahit AB aure A ore B 330 Comspersus B Aspersus A 332 Aut — aut B erit B 333 prestat A lumina uisum B 335 amo A 338 Ac B 340 cito decepta B 341 qui Delr. quae AB neuo A 343 gladios A ualidos B et acuta B ac cuncta A 345 referam A fort. recte 346 perdiderit A 347 Praetereo A Praeterea B et troica A 348 raptu Belr. raptum A raptim B 351 ducere A \' scriptura euanida auctor ego uictam A ut mihi et E. M. Thompson uisum est uictum A ut Martenio et Noltio uisum est error B )
    218
  14. de sacris, inquam, de sacris percipe libris,
  15. obprobrio quantis turpis amor fuerit.
  16. 355 te Dinae species nimio sub amore ruentem
  17. exstincxit, Sichem, cum patre, cum patria.
  18. nam male compressam fratrum pia cura sororem
  19. promittit thalamo, uindicat in gladio.
  20. hunc quoque laudatum psalmorum carmine Dauid
  21. 360 forma placens celso deposuit solio,