Commonitorium

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. cum sensu uitae sensum deponere poenae
  2. et natum innatis consimilem fieri,
  3. quam nunc, peccatis toto dominantibus aeuo,
  4. extingui uitae, uiuere suppliciis.
  5. 305 nam rogo ne credas dirae ad conpendia poenae.,
  6. quod raptim insontes debita flamma uoret.
  7. ignibus aeternis inmersos respice colles
  8. iugiter amburi, non tamen inminui:
  9. et gelidos fontes et caerula flumina cerne
  10. 310 fundere semper aquas, semper habere tamen.
  11. sic miseros uindex semper populabitur ignis,
  12. ut semper seruet pabula laeta sibi.
  13. haec si falsa putas, merito post uera probabis:
  14. at falsa effugies, si modo uera times.
  15. 315 quare post mortem sequitur si uita perennis,
  16. laetificans iustos discruciansque reos,
  17. uiribus et totis et totis nitere uotis,
  18. quae rectum ducunt continuare uias.
  19. contere calcatum mortis cum principe mundum
  20. 320 et fuge lasciuis credere deliciis. [*]( DE LASCIVIA )