Commonitorium

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. odisti furem: furtum fuge; perdere non uis
  2. per uim quae tua sunt: nil uiolenter agas.
  3. pacta tibi dubio non uis nutare paratu:
  4. promissam certo pectore redde fidem.
  5. 225 quae tibi detraxit uelles succidere linguam:
  6. cura sit ut nullum liuida uerba notent.
  7. mutua cum poscis, uis sumere protinus aera:
  8. mutua poscentem dextera prompta iuuet.
  9. elatos fastu damnas: depone tumorem;
  10. 230 quod fugis in celsis nesciat inferior.
  11. certe si soror est uel mater caraue coniunx,
  12. quarum ne uitam fama grauis maculet,,
  13. perpetui curam cauta pietate pudoris
  14. -filius aut frater siue maritus agis:
  15. 235 haec ueneranda tibi si nomina temptet adulter,
  16. ferrum in uindictam non satis esse putas.
  17. nonne eadem poena reus es, si tu quoque furtim
  18. aggrederis castos sollicitare toros?
  19. hinc fuit, ut dominus prima sub lege iuberet
  20. 240 pensari paribus crimina suppliciis: