Commonitorium

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. quid non mandatum late conplectitur artum?
  2. plenius hac tradi quid breuitate potest?
  3. namque ea quae mala sunt, fieri modo sic mihi nolim,
  4. ut rursum cupiam quae bona sunt fieri.
  5. 205 indice non opus est, doctor nec quaeritur ullus:
  6. de nobis scimus quae bona, quae mala sunt.
  7. gaudebis certe, si quis te nocte uiantem
  8. blandus uicinum ducat in hospitium:
  9. tu quoque sollicitus prouisis excipe tectis
  10. 210 illum, qui sera nocte uiator erit,
  11. ueste tegi nudus, sitiens ad pocla uocari,
  12. esuriens optas ut satiere cibis:
  13. te quoque permoueat proprii par cura laboris,
  14. diuide cum miseris pallia, pocla, cibos.
  15. [*]( 198] Caton. Dist. lIII (Columban.) 24 Quod tibi uis fieri, hoc alii praestare memento (Baehrenshts indicauit) 205] Mart. I, 5:3, 11 lndice non opus est nostris nec iudice libris. )[*]( 191 secutus A an secutis? 192 constringat Delr. 194 Vt tua quae sua sunt A 196 conditione A 197 Nec B quicquid A 198 Inque A uix recte 199 quis sexus ritus B 200 qui - qui Delr. quis neget esse probum B 201 late conplectitur AB h. e. latitudine sua siue prout amplitudo est eius 202 breuitate tradi quid B 205 Indice AB cf. lJIart. 2, 53, 11 207 Gaudebit B 208 hospicium A 212 satiare A saciere B 213 causa B )
    213
  16. 215 ecce manum poscis lapsus, solacia maestus,
  17. auxilium trepidus, consilium dubius:
  18. id maestis dubiis trepidis labentibus offer:
  19. in simili causa fac ut ameris amans.
  20. certe incusari te falso crimine non uis:
  21. 220 crimine falso alios insimulare time.