Commonitorium
Orientius, Saint
Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- nec caret affectu quod fluctibus occulit aequor,
- et uolucris uolucri est et fera blanda ferae.
- tum si quando uenit quocumque ex agmine praedo,
- fortior inualidos ungue uel ore premens,
- 185 seu uolucrum res est, siue est res illa ferarum,
- undique collectis tenditur auxiliis, [*]( 172] Matth. 22, 39. )[*]( 160 Teque A Deque B correxit JDelr. 161 Tunc B lassatum B fort. quaeret 162 Vmida A 163 spoliatus Delr. spoliatur AB 167 hec copiis quibus persoluere A fort. quibus haec 177 petus A 178 Ammugit AB 180 dociles corr. ed. Bodl. solent B 181 Non B occulet A 182 uolucres uolucrie A blanda fera ferae B 183 praeda B 184 Fortiore ualidus h. e. Fortior est ualidus A quamquam ex e pars erasa est inualidos B 185 seu res est B )[*]( 14* )
- captiuam comitem cursu grege uoce uolatu,
- etsi non possunt, eripuisse uolunt.
- cumque ita se solo naturae munere seruent,
- 190 quae nec consilio nec ratione uigent,
- quid mirum domini si iussa uerenda secutum
- mutua constringet cura hominis hominem,
- atque usu ingenio rebus ratione peritus
- ut sua quae tua sunt commoda frater agat?
- 195 hinc uenit illa placens merito sententia, nectens
- humanum parili condicione genus:
- ne facias aliis quidquid fieri tibi non uis,
- idque aliis facias quod tibi uis fieri.
- quod genus est hominum, qui ritus sexus et aetas,
- 200 quis neget hoc rectum, quis neget hoc facile?
212