Commonitorium

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. tum si iactatum quaerit blanda otia corpus,
  2. umida puluereum balnea suscipient;
  3. atque cauo tota spoliatus ueste lauacro,
  4. marcida perdomitis membra fouebis aquis.
  5. 165 tot tantisque bonis domini tibi munere partis
  6. quid tandem dignum reddis amore pio?
  7. aut quibus haec opibus, quibus et persoluere donis,
  8. uel quanto poteris pendere seruitio?
  9. nec tamen haec dominus, cuius sunt omnia, quaerit:
  10. 170 sufficit ut dominum seruus amatus ames.
  11. haec quoque mandati succedit forma secundi,
  12. proximus ut tibi sit sic, uelut ipse tibi es.
  13. nosco salutiferam mansuro munere legem,
  14. uno quae cunctis prospicit officio.
  15. 175 nam cum aliena mihi mandatur cura, necesse est
  16. ut mea mandetur sic quoque cura alii.
  17. ecce pecus pecudem fecunda ad pabula ducit,
  18. ammugit proprio bucula laeta gregi.
  19. murmure respondent, qua possunt uoce loquuntur,
  20. 180 inque uicem docilis lambere lingua solet.