Commonitorium

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. qui tibi, cum limus terrena in faece iaceres,
  2. dempsit perpetui temporis esse Iutum:
  3. qui tibi, quod membris constas, quod mente moneris,
  4. quod lingua loqueris, quod ratione sapis,
  5. 105 quod manibus tangis, graderis pede, lumine sentis,
  6. aure audis, sentis naribus, ore probas,
  7. [*]( 78] Ps. 115, 8. 92] 2 Cor. 3, 3. 98] Matth. 22, 38. )[*]( 78 Hostia AB 83 mundi dominuni A 85 Sensu AB Censu Delr. maiore BA1 nmiori corr. A 80 porpctuniuquc Scltuiiilonchua 88 roges AB sones Schondonchus probes Delr. (Ki lipc A 91 eantum A nt luihi uisuvi cst % Cessrt R 98 tuo B JDelr. 99 iiquam A 100 Obstrictus AB 101 face A 106 ma- ribus A\' )
    209
  8. ante aliquod meritum propria pietate ministrat,
  9. corporis atque animae sic pater ut dominus:
  10. et non hoc solo contentus munere, quo te
  11. 110 instruxit membris, sensibus excoluit:
  12. qui tribuit uitam, largitur commoda uitae,
  13. omnibus ut tibi sit praedita deliciis.
  14. ecce tibi caelum pendet, tibi terra recedit,
  15. aera librantur, fluctuat oceanus:
  16. 115 noctes atque dies succedunt mensibus anni,
  17. sol splendet, lucent sidera, luna rubet.
  18. uer fundit blandos uario sub germine flores,
  19. aestas iam grauida fructibus arua coquit,
  20. autumnus musto madidus, praepinguis oliua est,
  21. 120 ignibus admotis frigora nescit hiemps.