S. Optati Milevitani libri VII

Optatus, Saint, Bishop of Mileve

Optatus. S Optati Milevitani libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 26). Ziwsa, Karl, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag.

Nunc quoniam erubescenda gaudia uestra probauimus et furor uester tot locis ostensus est, restat de profunda inpietate uestra aliquid dicere, nam omnia, quae a uobis aut fiunt aut facta sunt, quis poterit explicare? sic cuncta malignitate quadam ordinasse uos constat, ut in una specie operis uestri species alias inpleretis, ut, dum presbyter aut episcopus deicitur, sic populus caperetur. quando posset turba hominum stare, quae rectorem suum a uobis elisum esse conspiceret? non aliter quam quocumque casu pastore occiso lupi grassantur. exorcizastis [*]( 2 Lnc. 18, 11 7. ibid. 18, 13 ) [*]( 1 non inclinato corpore P sed recta facie B 2 gratias tibi inquit Gvb, inquit om. d 3 in me .om. RB edd. non obeo v 4 hoc insanus f, hoc punienda RB edd. 7 dicens deus propitius esto michi G esto mihi domine P domine om. vb 8 humilitas om. PRBvb superbia infra se in ph ... v 9 discendit (sic) G meliora scilicet t peccata sunt v sunt peccata inuenta B 10 humiliate (te adscr. et t 8. l. m. 3) G 11 schisjiiaticis v (corr. Cochl.) peccata grauia G 12 et super uos esse RB, et super nos esse v 13 erubescefida om. G probamus B 15 aut om. PG edd. 17 uti una B in unam speciem G 19 quando] quomodo edd. possit P 20 suum om. G a nobis om. vb 21 casu] pas lupi pastore occi pigrassantur P crassant R (cfr. p. 55, 5), crassantur Bv exorcidiastis P, extorcizastis (t exp. et---add. m. 2) G, exsorcidiastis v (exorcizastis aut exsordidastis adn. Cochl.) )

58
fideles et lauistis sine causa parietes, ut hoc nequitiae genere subrueretis simplicissimorum hominum mentes. talibus consiliis uestris nonnullorum animi iugulati sunt et sub nube simplicitatis occaecato astutiae lumine, ut miseros sterneretis, sagittas de pharetra pectoris uestri seductionibus praemisistis, ut de uobis spiritus sanctus per Dauid prophetam in decimo psalmo praedixerit: quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, parauerunt sagittas in pharetra sua ad sagittandos in obscura luna rectos corde. quid a uobis minus factum est uestris consiliis? sagittati sunt innocentes, exarmati fideles, honore nominis sui spoliati sunt sacerdotes. o inpietas inaudita, quem iugulaueris inter paenitentiae tormenta seruare! in conparatione operis uestri latronum leuior uidetur inmanitas. uos uiuum facitis homicidium, latro iugulatis dat de morte conpendium; paupertate sensus sui circumuenti sunt, quos decipere potuistis. perfecti enim fuerant illi, opere scilicet dei, qui in eius nomine fuerant ordinati. et uos contra opus dei hostiliter militatis diuinum opus malitiae uectibus destruentes! apparet ergo de uobis dictum [*]( 7 Ps. 10, 3 ) [*]( a 1 fideles om. PRBvb lauistis (e del. et a 8. I. m. 2) G 2 genere? (s expunct.) P subuertis B, subrueritis v (corr. Cochl.) simplicoram P 3 anime iugulate G 4 simplicitatibus RB astutia B, om. vb 5 sub pharetra v peccatoris uestri (ca punctis del.) P seductionibus om: PG 6 praem.] sumsistis P, promisistis G Dauid profetans P 7 decimo om. RB edd. predixit RB 8 tetenderunt P in faretram P 9 sua om. PG obscura luna (om. in) BBv. in obscuro Gb 10 factum est minus G sagittati] sauciati G 11 ezarmati sunt G ezpoliati G 12 uerbo inpietas finiiur m G fol. 20h ; quae supra sequuntur inaudita quem—funera dignitatis (p. 61, 8), habet fol. 22. folii uero interpositi (21) prima iunt eitendistis enim (p. 61, 8), notmsima guttur eorum (p. 63. 19). cfr. eandem foliorum confusionem p. 48, 1 quae iugulas v inter paenitentiam (penitentia G) et tormenta PG 13 semare] seuire BB, secure v 14 uiuum] unum v 15 iugulans vb 17 in om. P 18 et] econtra v militantes RB edd. militantis b 19 militiae PRBv dictum om. v )
59
esse in X psalmo: quoniam quae tu perfecisti, ipsi destruxerunt. fecit uos superbos inpietas uestra, sed accusat uos prospiciens de caelo iustitia; et iniqua uos gerentes error hominum laudat, ut de uobis in VIIII psalmo dixerit spiritus sanctus: [dum superbit inpius, incenditur pauper; conprehenduntur in consiliis, quae cogitant], quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua egerit, benedicetur. quid iniquius quam exorcizare spiritum sanctum, altaria frangere, eucharistiam animalibus proicere ? et ut in errorem uos uester populus mittat, laudando felices appellant et bene nominant et per uos iurant et personas uestras iam pro deo habere noscuntur.

Solet deus ad probandam fidem in iuratione ab hominibus nominari. sed cum per uos iuratur, iam apud uestros de deo et Christo silentium est. si ad uos diuina migrauit de caelo religio, quia per uos iuratur, nemo uestrum aut uestrorum langueat: nolite mori, imperate nubibus, pluite, si potestis, ut per uos plenius iuretur et de deo sileatur. nam et prioribus saeculis ut templa fabricarentur et idola fierent, quid a uestro populo diabolus potuit amplius facere? nihil aliud, nisi ut de deo taceretur, dum per errorem homines de solo diabolo loquebantur.

sacrilegium inpietati conmixtum, dum homines per [*](1 Ps. 10, 4 5 Ps. 9, 23-24 ) [*](1 quem tu RB, ea quae tu P ipsi] isti P, om. G 2 superbos] super uos G 5 sanctus] sequitur in PG eiusdem psalmi qui praecedit uersus 23: dum superbium (superbit G) pius (impius G) incenditur pauper conpraehenditnr (cöprehenduntur G) in consiliis quae (que G) cogitat (cogitant G) quoniam e. q. a. 6 quoniam] a modo B 7 in concupiscentiis anime G qui om. G 8 egerit] gerit P, gerens G benedicitur P exhorcidiare P 10 in errore G 11 appellat P 13 deus om. G iniurationem P, in iurationem RB, iu iuratione abominibus G 15 silentium est] siletur G (cfr. l. 18 de deo sileatur) si ad humana diuina G 17 languat RB 18 de domino G 20 facere] inuenire G 21 nisi (s. I. m. 1) B errores v hominis P 23 sacrilegum Cockl. i. mg. adscr. impietas (ti s. l. m. 1) R, impietatis v commissum RBv dum] cum G )

60
uos iurantes libenter auditis et uocem dei auribus non admittitis uestris, qui in CIIII psalmo sic ait: ne tetigeritis unctos meos neque in prophetas meos manum miseritis. unctos autem esse et reges et sacerdotes et libri Regnorum indicant et Dauid in psalmo CXXXII sic ait: sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam Aaron. et tamen uos contra isdem uiribus conati estis praecepta contemnere, quibus, qui deum timent, mandata conantur inplere. docete, ubi uobis mandatum est radere capita sacerdotum, cum e contrario sint tot exempla proposita fieri non debere. Saul antequam peccaret, ungi meruit, post unctionem non leuiter offendit. hoc deus cum uideret, propter oleum non tangendum uolens exempla proponere paenitentiam suam professus est. sic enim legitur dixisse dominum: paenitet me unxisse Saul in regem. et utique potuit deus oleum quod dederat, auferre. sed cum uoluit docere non debere contingi oleum etiam in peccatore, ipse qui dederat, paenitentiam gessit. igitur deus si, ut te doceret, quod dedit, auferre non potuit, per quod noluit, tu quis es, ut auferas, quod non dedisti? et qui parare debebas aures ad audiendum, parasti nouaculam ad delinquendum. et cum possetis esse filii dei, filii hominum esse uoluistis et ad infigendum morsum honoribus alienis dentes uestros in sagittas et arma uertistis, [*](2 Ps. 104, 15 6 Ps. 132. 2 14 I Reg. 15, 11 ) [*](1 uocem domini G 3 neque] et... ne misceritis G 4 esse om. B 5 psalmo om. G in psalmo CXXXV BB 6 in capite om. BBvb in barba Aharon P 7 uos (a. I. m. 1) B hisdem PG easdem uires b 8 qui timent deum G, quid inde timent (sic) B, qui dominum tim. vb nitantur inplere P 9 uobis (s. I. m. 1) B 10 et cum G 11 peccaregt (n eaepunct.) P 12 uideret] diceret RB oleum] deum B 13 nolens om. G suam om. vd 14 dixisse deum G r paenituit P ]5 Saul om. G 16 debese P 17 in peccatore] peccatorem BB, peccatorum v 18 quot ... per quot B 19 tu qui B, tu qui est icorr. Cochl.) v 20 debeas BB 21 nouacula G cum posses e. filium B 22 filii post dei om. v infingendum B 23 uestistis B, uertitis v )
61
linguas acuistis in gladios, inplestis, quod de uobis in psalmo LVI scriptum est: filii hominum, dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus.

Ergo linguas uestras acuistis in gladios, quas mouistis in mortes non corporum sed honorum, iugulastis non membra, sed nomina. quid prodest, quia uiuunt homines et honores a uobis occisi sunt? ualent quidem membris sed ereptae portant funera dignitatis. extendistis enim manum et super omne caput mortifera uelamina praetendistis, ut, cum sint, sicut supra dixi, quattuor genera capitum in ecclesia: episcoporum, presbyterorum, diaconorum et fidelium, nec uni parcere uoluistis, euertistis animas hominum. hos actus uestros dolet deus in Ezechiele propheta, cum dicit: uae facientibus uelamen — hoc est inponentibus manum — super omne caput et super omnem aetatem ad euertendas animas. inuenistis pueros; de paenitentia sauciastis, ne aliqui ordinari potuissent: agnoscite uos animas euertisse. inuenistis fideles antiquos; fecistis paenitentes: agnoscite uos animas euertisse. inuenistis diaconos, presbyteros, episcopos; fecistis laicos: agnoscite uos animas euertisse.

Socius et comes uester iamdudum fuerat, cui nunc [*](2 Ps. 56, 5 13 Ez. 13, 18 ) [*]( 3 linguae R, lingue B 4 quas mouistis] quasi nouistis (corr. i. mg. m. 2 mouistis, sed. non emend. quasi) G 6 nomina et honores G quia] quod PG honore RBv (cfr. p. 65, 2) 7 occisi sunt (honores add. b) • tii a uobis vb erepta RBv 8 extendis (s fin. del. et stis s. l. m. 1) B 9 sicut] ut G 10 Ş1}:ųţ in aecclesia R 11 diaconum P uni] eum v (corr. Cochl.) 12 euestistis B hominum] omnium non inepte anonymus quidam apud Dupin. proposuit dolet] odit RBv 13 in Ezechilo profeta P, in ezechielem prophetam BB, per ezechielum prophetam G cum dicit] dicens G facientes v 14 manum om. G super omne capu.t et om. RB edd. (cfr. p. 4, 12) 16 inuenisti G et sauciastis B, saucietatis G 17 & 20 euestisse B; sequuntur haec in PG inuenistis fideles nouos fecistis cathecuminos, agnoscite uos animas euertisse. haec uerba in G expuncta excipiunt quae supra sunt inuenistis fideles antiquos ... 20 cognoscite G )

62
manus inferre conatus es: pariter currebatis . fac illum peccasse, cum peccatum non esse constet; iacebat, ut aestimas; • si apostolum legisti, tu uide, cui stes, et ille cui iaceat; si seruus es, dominum recognosce et intellege, quia non tibi iacebat, qui tecum paulo ante currebat. quid in potestatem alienam inruis, quid temerarius dei tribunal ascendis ? et cum ipse sis reus, in alterum audes ferre sententiam et legisti: qui stat, domino suo stat, et qui iacet, domino suo iacet. potens est autem dominus eius suscitare eum; tu quis es, qui de seruo alieno iudices? oleum sacerdoti a deo conlatum non debuisse uos tangere a puero dei Dauid discere debuistis, qui sic per Samuelem ungitur, ut Sauli, quod iamdudum datum fuen.fc, minime tolleretur. denique uel cum deo iubente uel euentu procurante una eos spelunca concluderet, uenerat in potestatem pueri Dauid Saul, qui peccauerat. uidetur non uidens ideo, quod a maiori lumine, ut fieri adsolet, in caligine clausi aeris alterum iuxta se uidere non potuit. innumerabiles antiquum regem sequebantur exercitus, sed ipse rex in potestatem uenerat alienam. occasionem uictoriae Dauid habebat in manibus: incautum et securum aduersarium sine labore poterat iugulare et sine sanguine et conflictu multorum poterat bellum per conpendium remittere in caedem; et pueri eius et occasio suadebant, ad uictoriam opportunitas [*](8 Rom. 14, 4 12 sq. cfr. I Reg. 16 ) [*]( r \'1 carebatis (r s. I. m. 1) B 3 tu] tum RB 4 recognoscite 6? 5 in potestate aliena codd. (sed cfr. V, 7) 6 irruis aliena G, inrues P tribunal dei G 8 quia qui G domino stat suo vd qui iacet d. s. iacet om. P 9 tu qui PBbd 11 uos om. v 13 uel] et P 14 concluderet] conduceret B et uenerat P 15 in potestate PG I Dauid pueri P 16 maiore (i s. I. m. 2) R 17 clausi aeris] clausus v, clausi oris coni. Barth. 18 sequebantur et v excercitus B 19 in potestate .. aliena libri (cfr. supra l. 15) occasione BG 21 et sine conflictu G 22 mittere caedem P, mittere cedem RBG, mutare in caedem coni. Cochl. et recep. Bald. remittere in caedem scripsi 23 suadebat codd. ad om. P hostabatur B )
63
hortabatur. stringere iam coeperat ferrum, ire iam coeperat armata manus hostiles in iugulos, sed obstabat plena diuinorum memoria mandatorum, hortantibus se pueris et occasionibus contradicit, tamquam et hoc diceret: sine causa me, uictoria, prouocas, frustra me, occasio, in triumphos inuitas\'. uolebat hostem uincere, sed prius est domini diuina praecepta seruare. Non mittam, inquit, manus in unctum domini. repressit cum gladio manum; et dum timuit oleum, seruauit inimicum et ut conpleret obseruantiam, uindicauit occisum. uos nec deum timetis nec fratres agnoscitis, in cote liuoris acuistis nouaculas linguae et diuina praecepta calcantes miserorum properastis in capita, ut in captiuitatem caecos et inperitos populos iugulatis ducibus traheretis. esuritis honores innocentium sacerdotum; unde furori uestro tanta fames innata est, ut guttura uestra sepulcra patentia faceretis. unicuique sepulcro sufficit unum funus et clauditur: gutturi uestro honorum funera minime suffecerunt et adhuc patent, dum aliquos quaeritis deuorare, ut merito de uobis dictum sit: sepulcrum patens est guttur eorum. nam et de maledictione praesumitis, cum scriptum sit: benedicite et nolite maledicere. quisquis contra uestram uoluntatem aliquid fecerit, intentatis terrores, maledicta praetenditis, et quia aliqui [*]( 71 Reg. 24, 7 9 efr. II Reg. 1 19 Ps. 5,11 & 13,3 20Rom. 12,14 ) [*]( 1 ceperat BG (sic ubique) 2 diuinorum plena P 3 occasionibos] accusantibus v, fortasse legendum occasioni in manibus 5 in uitas G nolebam PG 6 domini om. PG 7 non inquit (inquid R) mittam RBb, numquid mittam (omisso inquit) v manus meas G innnctum B 8 timet G seruauit inilcum (sic) B 9 ut] cum RBvb 10 in corde RBvb, in cute G acuitis RBv 11 calcates (n s. I. m. 1) R 12 ut] et G cecos ducitis et i. p. iugulastis ducibusque trahitis G caecos aut imp. v 13 ducibus] dulcibus B traderetis esuristis P trahatis v 14 nata est P 16 et laudatur (a alterum corr. in i ut uidetur, sed litterae prorsus fere euanuermt) B 17 funera a minime (sic) Q sufflcerunt P, sufficiunt vb 18 dictum sit in psalmo tercio decimo G 21 uoluntatem uestram G aliquid om. RBv 22 intenditis G praetend.] intenditis (i prim. expunct. et uirgula suprascr.) B )
64
homines plus mali mereri possunt quam boni, quicquid iudicium dei aut peccati meritum fecerit, amaris uestris maledictionibus uindicatis, merito quia de nobis dictum est: os eorum maledictione et amaritudine plenum est. gloriamini, quod uobis maledicentibus aliqui homines mori potuerunt. certe non licet occidere. an ideo uos putatis innocentes, quia ferro usi non estis ? innocentem se et uenenarius iudicet, si in solo ferro est homicidium. non sibi uideatur reus, qui alterum subducto cibo necauerit, innocentem se iudicet, qui spirandi prohibita facultate suffocauerit uiuere cupientem. necis multa sunt genera, sed unum nomen est mortis. maledictionibus tuis cum fiducia hominem mortuum protestaris, quid interest, an gladio ■ ferias an lingua percutias? indubitanter homicida es, si per te mortuus fuerit, qui uiuebat. quisquis talis ex uobis est, frustra se christianum aut sacerdotem dei profitetur, qui lenitatem dei non curat imitari, cum scriptum sit [in Salomone]: deus mortem non fecit nec laetatur in perditione uiuorum. credo uos obliuisci non posse, quid per loca aliqua feceritis, cum eos, qui legem dei praedicabant, id est prophetas uelletis occidere contra iussionem dei dicentis: et in prophetas meos manum ne miseritis. Deuterium, Partenium, Donatum et Getulicum, dei episcopos, linguae gladio iugulastis, [*](3 Ps. 13, 3 17 Sap. 1, 13 20 Ps. 104, 15 ) [*]( 1 possunt mereri PG 2 peccatum meritum (tum alterum m. 2) B amaris (s adscr. m. 2) G, amans Rv (animas coni. Cochl.) 3 quia om. Gd est in psalmo terciodecimo G 5 nobis (s add. m. 2) G 7 uene*arius (n erasum) R, uenerius B 10 necis] nec is B, nec his v (corr. Cochl.) 12 hominem] laeuna 8-9 litt. indicat intercidisse nonnulla et profecto deswnt in R mortuum — ferias, e dem om. Bv nullo lacunae indicio 13 an lingua] angua (adscr. t. mg. m. 1) Rv, (Cochl. correx. lingua), argua B homicidia G 14 mortuus est PG ex nobis RB 15 se aut G dei (s. I. m. 1) B 16 non curatdeus om. BB dei ignorat: Quoniam deus (omissis eeteris) v, dei non curat cum scriptum.. b in Salomone om. Pb (uncinaui) 17 laetatur] laceratur B in perditionem-B 19 ut eos G, cum eos-uelletis om. v predicant G 20 uellitis P, uelitis G 21 manus Gv (cfr. p. 60, 3) •deutherium PG parthenium G 22 donatum om. G)
65
fundentes sanguinem non corporis sed honoris. uixerunt postea homines, sed a uobis occisi sunt in honoribus dei sacerdotes. multis notum est et probatum persecutionis tempore episcopos aliquos inertia a confessione nominis dei delapsos turificasse, et tamen nullus eorum, qui euaserunt, aut manum lapsis inposuit aut, ut genua figerent imperauit. et facitis uos hodie post unitatem, quod a nullo factum est post turificationem, quia scriptum est: ne tetigeritis unctos meos neque in prophetas meos manum miseritis. oleum suum defendit deus, quia, si peccatum est hominis, unctio est tamen. diuinitatis. ne tetigeritis, inquit, unctos meos: ideo, ne, dum peccatum hominis percutitur, et oleum, quod dei est, feriatur. iudicio suo deus seruauit rem suam et tamen uos passim inruistis in alienam corrumpentes omnium felicitatem. nam quae maior infelicitas, quam dei sacerdotes uiuere nec esse, quod fuerant ?

Matronae, pueri simul et uirgines a uobis coactae nullo interueniente peccato, salua innocentia et pudicitia uobis docentibus paenitentiam gerere didicerunt. numquid minor est infelicitas ? contriuistis sexus, uexastis aetates; uere de uobis dictum est in psalmo XIII: contritio et infelicitas in uiis eorum et uiam pacis -non cognouerunt, non est timor dei ante oculos eorum. indixistis paenitentiam [*](8 & 11 Ps. 104, 15 21 Ps. 13, 8 ) [*]( 2 auob (sic) B in hominibus PG dei om. PG 3 est notum G 4 inestia B a om. P, s. Z. m. 1 M confissione B de lapsos G 6 genua fierent RB hodie om. G 7 turif.] purificationem G 8 neque i. pr. meos (steprascr. m. alt.) P 10 deus ont. G 11 nedum G, om. B 13 seruant (sic) B 14 irruitis in alienum G nam/que (m. 2 lineol. seiwnx. et i. mg. scr. quae) G, neque BBfJ 15 maior est G uiuere nec/esse (lineal. direm. m. 2) G, uiuere necesse est (adn. i. mg. uiuentes necasse). Quot fuerunt matronae (e. q. 8. cap. 26) v 19 paenitentiam] peni tiam (post peni, quo linea clauditur, spatium duarum litterarum, sed nihil erasum) G 20 contritos sexu BB, contritas sexui iiastis b (sexu uexastis corr. Cochl. quem secutus est Bald;) 21 in psalmo tercio decimo (sic) G, om. Pb 22 agnouerunt G 23 plebibus] pedibus B ) [*]( XXVI. ) [*]( j5 )

66
plebibus; nec enim acta est ab aliquo, sed a uobis exacta, nec aequalibus temporum spatiis, sed egistis omnia pro personis, alter anno toto, alter mense, alter uix tota die imperantibus uobis paenitentiam gessit. si unitati consentire, ut uultis, peccatum est, si est similis culpa, quare non est aequalis pro eodem reatu paenitentia ? dubium non est populum credentium Israhel esse uocatum, plebes singulas filias Israhel, id est, qui mente deum uiderint et deo crediderint. et tamen has plebes coegistis flectere et inclinare ceruices et serie capitum iuncta massam paenitentium facere. has plebes dolet deus per Ezechielem prophetam dicens: uae filiabus Israhel, quae sarciunt ceruicalia, id est membra ceruicis, ut subponant sub cubito et sub manu. utique sub cubitis et sub manibus uestris et cum super eorum uel earum capita uelamina paenitentiae tenditis. quae inpietas uestra et furor ostensus est et superbia demonstrata; etiam stultitia fuerat reuelanda; sed hanc in sexto libro demonstrabo. [*]( 11 Ez. 13, 18 ) [*]( 1 neque acta G 2 aequalibus] plenis G spaciis temporum ab sed legistis B 8 alte nix B toto die sub nobis (uos G) paenitentiam (pen...- G) gessit PG 4 ut om. G 5 quęre (e priua del. et add. i. mg. m. 2 quare) G non (est om.) equalis (s add. m. 2) G pro eadem BB 6 dubio BB esse populum c 7 esse uocatumfiliaa Israhel om. BBv, (dubium non est esse uocatum populum credentium Israel idest qui ... b) 8 uiderit BB, uideat ab et deo crediderint om. BBvb has qui (qui perductum m. 1 ut uidetur) G 9 aeri I: capitum BBfJ iniunctam (ininctam B) massam paenitentiam Bv, iniunctam massae penitentium B 10 mseas G facere] Codal. atm. forte: ferre per Ezechielom G 11 prophetam om. BBvb israhel om. Bd qui sardunt BB 12 id est membra ceruicis om. b sub cubitis PG 18 et sub manu — cubitis om. G cubitibus BBvd cubito... uestris cum (om. et) b 14 eorum uel om. vb uelamen G 15 tenditis uerum quia et impietas G 16 etiam et P stultitia (8 tWincip. add. m.DB releuanda B 17 demonstrabimus G, monstrabimus P EXPL. LIBLII P fol. 276b, EXPLICIT LIBEB SECVNDVS (rubr.) B foh 23; , Explicit liber Secundus B fol. 22* 2, Eiplicit liber Sancti Optati Secundus\' (rubr.) G fol.. 24 *, Eiplicit liber secundus v )
67