S. Optati Milevitani libri VII

Optatus, Saint, Bishop of Mileve

Optatus. S Optati Milevitani libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 26). Ziwsa, Karl, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag.

Cunctos nos christianos. carissimi fratres, omnipotenti deo fides una commendat, cuius fidei pars est credere filium dei dominum iudicem saeculi esse uenturum. eum qui iampridem uenerit et secundum hominem suum per Mariam uirginem natus sit, passus et mortuus et sepultus resurreierit; et antequam in caelum ascenderet, unde descenderat, christianis nobis omnibus storiam per apostolos pacem dereliquit. quam ne uideretur solis apostolis dimisisse, ideo ait: quod uni ex uobis dico, omnibus dico. deinde ait: pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis. igitur pax christianis omnibus data est, quam rem dei esse constat, dum dicit: meam; cum autem dicit: do uobis, non solum suam uoluit esse sed et uniuersorum in se credentium. [*]( 9 Marc. 13, 37 10 Ioh. 14, 27 ) [*]( OPTATI MILIBITANI LIBRI NVMEBI VII (rubr.) R fol. 1», Optati (0 rubr.) Milibitani libri numeri VII B fol. 1*1, Optati liber primus (lib. prim. rubr.) G fol. 1*. inscriptio deest in P; additwr in PHBvd httius libri argamentum (quod bis legitur in P: una cum reliquorum librorum argumentis fol. 243* idemque repetitwr initio huius Ubri foi. 244* ); In hoc libro primo (om. P fol. 244*) continentar qui s in persecutione fuerint traditores et caasae (caus* B m. 2) scismatis (schismatis RB) et ubi (comunctum in B) et a quibus scisma sit factum (In hoc — continentur et... tores — et ubi et litt. uncial. rubr. in R) 2 Cunctos—fratres (rubr.) P, Cunctos (C rubr.) BG 4 dei deum PRBvb, dei iudicem d 5 uenerat RBvb et (eras.) B, om. B ex maria uirgine G 6 natus est vb mortuus sepultus PRB, pasana mortuus et sepultus c resurreiit Bvb 7 antequam ascenderet II • celum G et unde P 8 nobis om. PB storiam RB, itoriamP, uictricem G, suam vb (cfr. storia apud Commodianum. apol. 161 ed. Domb. et Archiv f. lat. Lexikogr. III 147) pacem per apostolos PG derelinquit BB, dereliquid P 9 demisisse P uno P 11 si igitur BBv, sic igitur b 12 cum dicit vb 13 suam esse uoluit P ) [*](1* )

4

Quae pax si, ut data erat, sic integra inuiolataque mansisset nec ab auctoribus scismatis turbaretur, inter nos et fratres nostros hodie non esset ulla dissensio, nec illi inconsolabiles deo lacrimas facerent, quod Esaias propheta testatur, nec falsorum uatum nomen et actus incurrerent nec ruinosum ac dealbatum extruerent parietem nec minus astutas sed tantum simplices euerterent mentes nec male inponendo omnibus capitibus manum euersionis uelamenta obtenderent nec maledicerent deo nec rebaptizarent fideles nec nos euersas aut occisas innocentium animas doleremus, quas prius doluit deus per Ezechielem prophetam dicens: uae facientibus uelamen super omne caput et super omnem aetatem ad euertendas animas. animae euersae sunt populi mei et maledicebant mihi it populo meo, ut occiderent animas, quas non oportuit mori, dum adnuntiant populo meo uanas seductiones. et tamen admissa sunt haec ab his, qui nostri sunt fratres.

Sed ne quis dicat inconsiderate me eos fratres appellare, qui tales sunt, ab Esaiae prophetae uocibus [increpati exorbitare non possumus. quamuis et illi non negent et omnibus notum sit, quod nos odio habeant et execrentur et nolint [*](4cfr.Es.22,4;Optat.III,2. 6cfr.Ez. 13,10;0ptat.in,10. 11 Ez. 13,18 ) [*](•ta 2 scismatum G et inter G 4 propheta om. vb tectur (sta suprascr. m. ant.) B 5 nomen actus (act in ras.) B r 6 eistuearent par (sic) B minus] nimis 11 (corr. Cochl.) 7 tantum om. b r eneaterent B (sic r ex s fere ubique corr. m: ant.) 8 capitibus] captinis RBvb ueltmenta R m. 1, nelamentum B, uelamen PG (sed cf. Ezech. infra laudatwm) 9 male dic... G 10 innocentes B prior G \'e e 11 Ezechielum P ue B .13 aduertendas (e s. I. m. 2) B, aduere e tandas (e utrumque 8. I. et a eras. m. 2) B euersa B 14 populo om. v 15 adnunciant B (fortasse ac eras.) 16 admissaj amissa (aànot. in mg. m. 2: uel admissa) G 17 iis editt. praeter v 18 qui PG (corr. in mg. m. 2 G) me incons. RBvb 19 increpati (s. I. m. 2) Rb, crepati nocibus orbitare B 20 possum PG non egent B 21 *odio (h erasJ R, hodio (h semieras.) B exencrentur B nolunt Rv)

5
se dici fratres nostros, tamen nos recedere a timore dei non possumus, quos hortatur spiritus sanctus per Esaiam prophetam dicens: uos qui timetis uerbum domini, audite uerbum domini: hi qui uos odio habent et execrantur et nolunt se dici fratres uestros, uos tamen dicite eis: fratres nostri estis\'. sunt igitur sine dubio fratres, quamuis non boni. quare nemo miretur eos me appellare fratres, qui non possunt non esse fratres. est quidem nobis et illis spiritalis una natiuitas, sed diuersi sunt actus. nam et Cham, qui patris sui risit inpie nuditatem, frater innocentium fuit et pro merito suo iugum seruitutis incurrit, ut esset fratribus frater addictus. ergo hoc nomen fraternitatis nec interueniente peccato deponitur, sed de istorum fratrum delictis dicam alio loco, qui sedentes aduersus nos detrahunt et contra nos scandala ponunt et cum illo fure concurrunt, qui deo furtum facit, et cum moechis, id est cum haereticis, partem suam ponunt et peccata sua laudant et conuicia contra nos catholicos meditantur.

Omnes quidem per singula loca maledicis uocibus perstrepunt, [quibus ad aliqua de occasione respondeam]; sed unum quidem uix inuenimus, cum quo per litteras uel hoc modo loquamur, Parmenianum scilicet fratrem nostrum. si tamen se a nobis uel hoc nomine nuncupari permittit. et quia [*]( 3 Es. 66, 5 10 efr. Genes. 9, 22-26 16 cfr.Ps.49, 20 16 cfr. Ps. 49,18 ) [*]( 3 timetis dominum G, timetis nomen domini RBvb audite nomen dom. RBb, om. v 4 his qui P *odio (ut p. 4, 21) R excerentnr (sic) B 5 fratres nostros vb 7 me eos G 8 qui possunt et non P 9 una spiritualis vb namte B 10 cham] chain G (corr. in mg. m. 1? Cam) risit patris sui impie G in nocentium ... promerito B 14 alio in loco G aduersum RBG nos] fratrem vb detrahunt] denotant PG 15 nos om. B 16 fu;tum B facit] faciunt PRBvb (concurrunt: qui d. f. faciunt Casaub.) cum in ocr cis v (Cochl. corr. cum moechis) 17 pa*tem (s eras. uidetur) B 20 quibus-respondeam om. PBBvb. per parenthesim add. in G 21 qui- U % dem om. G 22 locamur (c corr. in q) B 23 nobis (a s. l. m. 2) B nuncupari permittunt quia P, nuncupari permittat quia G )

6
collegium episcopale nolunt nobiscum habere commune. non sint collegae, si nolunt; tamen, ut supra diximus, fratres sunt. frater meus igitur Parmenianus, ne uentose ac nude ut ceteri loqueretur, quicquid sentire potuit, non solum dixit sed etiam in scriptura digessit. cuius dictis cum respondere ueritate cogente conpellimur, erit inter nos absentes quoquomodo conlatio. eodem modo satisfiet et desideriis aliquorum. nam a multis saepe desideratum est, ut ad eruendam ueritatem ab aliquibus defensoribus partium conflictus haberetur. et fieri potuit. sed quoniam et accessum prohibent et aditus intercludunt et consessum uitant et conloquium denegant, uel tecum mihi, frater Parmeniane, sit isto modo conlatio, ut, quia tractatus tuos, quos in manibus et in ore multorum esse uoluisti, non aspernatus sum neque contempsi, sed omnia a te dicta patienter audiui, audias et tu humilitatis nostrae responsa.

Nam et ego intellego et tu non negas et quiuis sapiens peruidet te nulla alia ratione tam prolixe tractasse, nisi ut ecclesiam catholicam tuis tractatibus indigne pulsares. sed ut intellegi datur, aliud habet animus, aliud resonat sermo. denique non omnia te uideo dixisse contra catholicam: immo multa pro catholica, cum catholicus non sis, ut et nobis [*](2 sunt B collegae corr. Cochl. ex colliges 3 uentuse P, 11 e uetose (no s. I. m. 2) R, nngtose, (StU u.. rose) B, cum nequitiose v ntctte I ut cet.l inaerri B 6 in scribturam P degessit (e prius eras.) B cum] dum PG 6 abspentes B quo quomodo B 7 conlatio] conlatis v (corr. Cochl.) et satisfiet desideriis vb et ante desid... om. G 8 saepe om. vb ad erudiendam Rv (corr. Cochl.). erudiandam B, exquirendam G 9 pastum (exp. et infra posit. partium) B ............ el 10 acceesus G auditus G interdndant B 11 consensum PHvA concessum (ces exp. sen suprascr. m. 2) B, concessum (consessum i. mg. Ie m. 2) Gb 12 cum B 13 tract\' G (corr. in mg. m. 2) inore B 14 asper natus B 16 nostra B responsa] add. G iam posco 17 peruidetfte B prolix§ B 19 et aliud resonat G 20 denique nihil te uideo dixisse P, denique nomina te B non om. vb catholicam fidem G )

7
necesse non fuerit respondere tractatibus tuis, nisi quod — dum male instructus es, ut, quod non uidisti sed quod falso audieris, loquereris, cum in epistula Petri apostoli legerimus: nolite per opinionem iudicare fratres uestros — ut inter aliqua, quae ad nos non pertinent, sicuti probaturi sumus, diceres a nobis contra uos militem fuisse postulatum. ceterum a te in aliis partibus tractatus tui aliqua pro nobis dicta sunt et contra uos, ut diluuii et circumcisionis conparatio; quaedam et pro nobis et pro uobis, ut ea, quae in laude dixisti baptismatis, praeter illud. quod carnem Christi male tractaueris; ideo et pro uobis. quia quamuis foris sitis, tamen ex nobis existis. nam et illud pro ambobus, quod demonstrasti haereticos extraneos esse catholicis sacramentis, si tamen uos ipsos non eis adiungeres, quos esse scismaticos constat. quaedam pro nobis solis, ut unius ecclesiae commemoratio, quaedam contra uos per ignorantiam, quia peregrinus es, - ut traditorum et scismaticorum accusatio, etiam illud et contra uos, quod dixisti de oleo et sacrificio peccatoris. ac per hoc nihil contra nos a te dictum est, nisi quod ignoranter dixisti a nobis militem postulatum; quod calumniose a te dictum esse probationibus uerissimis demonstrabimus. tolle hanc calumniam et noster es. quid enim iam magis pro nobis et nostrum [*]( 3 cfr. Iac. 4. 11 (sed nihil tale apud Petrum.) ) [*]( 1 respondere om. v, tract. tuis respond. b 2 uideris G sed quod P (quod om. cett.) 3 cum in epist. — ut inter aliqua om. P legimus G a r 4 pro opinione ducere fratres G 5 quae] qullo B pestinent (s eras.) B II sicuti prouocaturi G 6 esse postulatum vb postolatum R m.\' 2 r 7 pastibus B (sic fere ubique corr.) 8 circumciQsionis B 9 ut om. RBGvb t in laudem P 10 tractasti P 11 qua? (sic) tn. 1 R, qui v foris (s in ras.) B 13 et extraneos esse,a catholicis G uossi B 16 ut] cum v. ut cum b aecclesiae commemorationem faceres R, aeclesia (alterum a in ras.) commemoracionem faceres Bv 16 ignor.. tuanl G 17 accusationem RBvb et ante contra om. P, est v uos di Q (eras.) quod B 20 postolatum R (m. 2 corr.) 21 demonstrauimus RB 22 eris noster t\'b tam magis codd.. v, iam magis scrip, magis dici vb)
8
est quam quod dixisti in conparatione baptismatis semel factum esse diluuium? et singularem circumcisionem salubriter profecisse populo Iudaeorum magis pro nobis quasi noster locutus es. haec enim nostra uox est, qui in trinitate baptismatis unionem defeadimus, non pro uobis, qui baptisma, in cuius imagine sunt illa duo, audaciter et quod contra leges est, iteratis, quamuis et uos ipsi non negetis, quia non debet iterari, quod semel iussum est fieri. sed tu dum subtiliter laudasti, quod omni laudis praeconio dignum est, callide uestram subposuisti personam, ut quasi, quia semel licet, uobis liceat, aliis denegetur. si traditoribus non licet, uobis licere non debuit, quorum principes probamus fuisse traditores. si scismaticis non licet, adaeque uobis licere non debuit, apud quos origo scismatis inuenitur. si peccatoribus non licet, etiam peccatores uos esse testimonio diuino conuincimus. et tamen quia semel licet, non per electum hominem sed per quod semel licet, ideo post uos non emendamus, quia et apud nos et apud uos unum est sacramentum, cuius sacramenti ratio tota quinto libro monstrabitur.

A te quidem, frater Parmeniane, multa tractata sunt; sed uideo mihi non eo respondendum esse ordine, quo a te dicta sunt singula. tu enim primo loco dixisti conparationes laudesquo baptismatis et praeter carnem Christi a te male tractatam cetera bene dixisti. hoc enim magis pro nobis te [*]( 1 esse potest b quam om. RBv comparationem vb 2 singue lare (sic) G salubriter om. G 3 proficisse P nostra v 4 hac B m. 2 in trinitatem RB (intrin ... B) 6 imaginem G legem G i. 8 dum tu d. tu om. vb 9 laude (is s. I. m 2) B 10 personam (s. I. m. 2) B quia (s. I. m. 2) B 12 fuisse probamus G 13 si om. v adaequae R, ad aeqve B, que G, itaque v deo licere G 14 schimatis B m. 2 15 uos («. I. m. 2) B 16 semel om. Bb 18 et apud uos (s. I m. 2) B 19 demonstrabitur vb (cfr. p. 9, 1) ta 20 tracta B m. 2 21 esse respondendum RBvb 22 in conparationes PG (fortasse in loco suo motum: primo in loco, ut paulo infra) 23 baptismatis] scismati G et om. v 24 benedix .. B )

9
dixisse suo loco monstrabitur. secundo autem loco exclusis haereticis unam dixisti esse ecclesiam; sed eam ubi sit, agnoscere noluisti. tertio loco traditores nullis certis personis I aut nominibus accusasti. quarto a te unitatis lacerati sunt operarii. quinto, ut minuta praetermittam, dixisti de oleo et sacrificio peccatoris.

Sed mihi uidetur primo loco traditorum et scismaticorum indicandas esse ciuitates personas et nomina, ut quae a te de his dicta sunt, ueros auctores et certos reos suos agnoscant. deinde mihi dicendum est, quae uel ubi sit una ecclesia, quae est, quia praeter unam altera non est. tertio a nobis militem non esse petitum et ad nos non pertinere, quod ab operariis unitatis dicitur esse commissum. quarto loco, quis sit peccator, cuius sacrificium repudiat deus, uel cuius oleum fugiendum sit. quinto de baptismate, sexto de inconsideratis praesumptionibus et erroribus uestris.

Sed priusquam de rebus singulis aliquid dicam, quod carnem Christi male tractaueris, breuiter ostendam. dixisti enim carnem illam peccatricem Iordanis mersam diluuio ab uniuersis sordibus esse mundatam. merito hoc diceres, si caro Christi pro omnibus baptizata sufficeret, ut nemo pro se baptizaretur. si ita esset, ibi esset totum genus hominum. illic omne, quo.d cfcrporaliter natum est. nihil [inter]esset [*]( 1 demonstrabitur vb 2 esse om G 3 cognoscere noluisti G r cer testio (s eras.) B m. 2 traditores] traditiones v e*tis B m. 2 4 a omnibus G (corr. in mg. m. 2 aut nominibus) accusati B 5 minutaj e a te minima BBvb mittam G 7 primo in loco G 8 ut qUt etatem B m. 2, utque quae v, ut que dicta sunt a te de his G 9 de iis 6 edd. praeter v 10 & 11 qUt B m. 2 sit eccl. quae est una b 11 quia (ex qua corr. uidetur) preter una (in mg. adscr. m. 2 unam) G testio (s eras. uidetur) B 12 petitum] postulatum vb 13 Quarafato (r add., sto exp. m. 1) B 14 qui libri (cfr. IIII 3), quis scripsi repudiet G • 18 tractati P ostandam B 19 mersam P (sicut p. 10, 12), mersam esse G, demersam RBb, dimersam v iidem p. 10, 3 & 16) 22 genus humanum G 23 natum esset v interesset inter credentes P. esset inter fideles cett. )

10
inter fideles et unumquemque gentilem. quia in omnibus caro est; et dum nemo non est, qui non habeat carnem, si, ut dixisti, caro Christi diluuio Iordanis demersa est, omnis caro hoc beneficium consequeretur. aliud est enim caro Christi in Christo, aliud uniuscuiusque in se. quid tibi uisum est carnem Christi dicere peccatricem? utinam diceres: caro hominum in carne Christi, nec sic probabiliter dixeras, quia unusquisque credens in nomine Christi baptizatur, non in carne Christi, quae specialiter illius erat. adde, quod eius caro de spiritu sancto concepta inter alios non potuit in remissam peccatorum tingi, quae nullum uidebatur admisisse peccatum. addidisti et Iordanis diluuio demersam . satis inconsiderate hoc usus es uerbo, quod uerbum soli Pharaoni et eius populo debebatur, qui pondere delictorum tamquam plumbum ita mersus sit, ut ibi remanserit. Christi autem caro dum in Iordane descendit et ascendit, mersa a te dici non debuit; cuius caro ab ipso Iordane sanctior inuenitur, ut magis aquam ipsa descensu suo mundauerit, quam ipsa mundata sit.

Etiam illud praeterire non possum, quod te subtiliter egisse considero, ut ad inducendos uel decipiendos animos auditorum post circumcisionis et diluuii descriptionem et post laudem baptismatis haereticos cum erroribus suis iam mortuos et obliuione sepultos quodammodo resuscitare uoluisti, quorum [*]( 1 caro esset G 2 et dum nemo non habet carnem sicut dixisti P ut nemo non esset G, nemo est qui v sicut dix... RBvb 3 omnis (ut s. 1. m. 2) P 7 probaliter G (corr. in mg. m. 2) dixeris vb 8 baptizari potest PG 9 illins] inius uel eius (corr. in mg. m. 2) G addo RBvb 10 sancto om. P in remissa libri 11 addisti RB 12 diluyio ęţ G mersam P (sicut p. 9, 19) t 18 debebatur] uidebatur B 14 demersus v ut ibi] uibi P (corr. m. 2 ex ubi inserto i et s. 1. posito t) 15 in iordanem G 16 demersa vb ab om. G et edd. 17 santibr R m. 1, purior inuenitur G ut bis pos. G (in exitu fol. III. et fol. IIIb initio) aquam ipsam PGv discensuB, discensu B 18 ipse mandatus G 19 te] tam B 20 considerato (at expunct.) B inducendas uel decipiendas animas v 21 discriptionem RB 22 iam transpos. ante sepultos RBvb 23 quosdam modo B )

11
per prouincias Africanas non solum uitia sed etiam nomina uidebantur ignota. Marcion Praxeas Sabellius Ualentinus et ceteri usque ad Cataphrygas temporibus suis a Uictorino Petauionensi et Zephyrino Urbico et a Tertulliano Carthaginensi et ab aliis adsertoribus ecclesiae catholicae superati sunt. ut quid bellum cum mortuis geris, qui ad negotium temporis nostri non pertinent? sed quia scismaticus hodie aliquid peccati, quod probare possis in catholicos, non habes. ideo ad prolixitatem scripturae tuae augendam tot haereticos cum erroribus suis commemorare uoluisti.

Nunc alia quaestio est, ut quid a te memorati sunt illi, apud quos non sunt sacramenta, quae nobis et uobis uidentur esse communia. sanitas non flagitat medicinam, de se secura uirtus forinsecus non quaerit auxilia, ueritas non desiderat argumenta. aegroti est remedia quaerere, inertis et inbecillis est auxilia conparare, mendacis est argumenta conquirere. interea dixisti apud haereticos dotes ecclesiae esse non posse et recte dixisti; scimus enim haereticorum ecclesias singulorum prostitutas nullis legalibus sacramentis et sine iure honesti matrimonii esse. quas non necessarias recusat Christus. qui est sponsus unius ecclesiae, sicut in canticis canticorum [*]( 21 cfr. Cant. 6, 8 ) [*]( 2 Ualentianus P 3 usque ad catafregas P, (haec verba, hoc loco omissa in RBGvb, sequuntur infra post Tertulliano cartha- IIo ginensi) uictorino petauionensi P 4 pectauiensi RB, pictauianensi G, peccauionensi (Pitabionen ... sicut ait Hieronymus arIse. in mg.) v, Pictauiensi b zefyrino P, zeferino BE. zeflrino G, Zepherino b a om. v tertuliano G Kartaginensi R; add. in omn. coda.: usque ad catafregas P, u. a. catafrigas RB t u. a. cathaphrigas G, u. a. Cataphrygas vb (sed cfr. supra l. 3) 5 ad seetoribus B m. 2 6 quid (d eaep.) ad G, quod ... pertinet cett. 7 quia schismatis (sçĮsţ schismatis B) h. al. (om. peccati) RBvb 8 possit b 6 « 9 prolexitatem scribturae P scriptura tua B m. 2 11 a te] apte B 13 Naniatas (corr. in mg. Mt. 2) G 14 uistus B forensicus (corr. m. rec.) P 15 inertibus P-Bv inbicilis P 16 mendascisP conquaerere v 18 scimus] scigmus G 21 sponsi?\' (is del. m. 2) B )

12
ipse testatur. qui cum unam laudat, ceteras damnat, quia praeter unam, quae est uere catholica, ceterae apud haereticos putantur esse, sed non sunt; secundum quod indicat, ut supra diximus, in canticis canticorum unam esse columbam suam, eandem sponsam electam, eundem hortum conclusum et fontem signatum, ut haeretici omnes neque claues habeant, quas solus Petrus accepit, nec anulum, quo legitur fons esse signatus, nec aliquem illorum esse, ad quem hortus ille pertineat, in quo deus arbusculas plantat. de quibus haereticis, quamuis ad praesentem non pertineat causam, quod diu locutus es, et suffecerat et abundabat. sed miror, quid tibi uisum est etiam uos ipsos eis adiungere, quos esse scismaticos constat, dum ecclesiae dotes et haereticis ipsis et uobis scismaticis denegasti. dixisti enim inter cetera scismaticos a uite uelut sarmenta esse concisos, destinatos poenis tamquam ligna arida gehennae ignibus reseruari. sed uideo te adhuc ignorare scisma apud Carthaginem a uestris principibus factum. quaere harum originem rerum et inuenies te hanc in uos dixisse sententiam, cum scismaticis haereticos sociasti. non enim Caecilianus exiuit a Maiorino auo tuo sed Maiorinus a Caeciliano; nec Caecilianus recessit a cathedra Petri uel Cypriani sed Maiorinus, cuius tu cathedram sedes, quae ante ipsum Maiorinum [*]( 4 cfr. Cant. 6, 8 et 4, 12 ) [*]( e 1 dampnat R (sic fere seviper) quia] qui RB 2 uera Gvb cetera B 3 supra] primo P 5 dęleetam (adscr. i. mg. i) G, dilictam (corr. m. rec.) P eundem hortum (ortum B) RBv, eandem h. PGb 8 nec aliquem] ne apud aliquem G r B aliquem] ne apud aliquem G adquosPurtusB10pestineatB locus B m. 2 11 sufficerat P, (adscr. in tllg. e 111. 2) G habundabat RB 12 uosj uos G (adscr. in mg. u ?n. 2) 14 auite B e 15 distinatos P, destinatis G 16 ignis v ignorasse G schisma (sic) a uestr. princ. factum aput chartaginem P 17 a uestris] auris (sic) B factum om. B, factam R quererę (re fin. exp.) G, quare B 18 et om. P hanc te vb 19 schismati (JM. 2 s. I.) R 20 amaiorino exiuit B (a plerumque ligatur cum seq. sicut infra aceciliano) 21 cie priani B 22 ą,ąţę sedes qua B )
13
originem non habet. et cum haec ita gesta esse manifestissime constet, et uos heredes traditorum et scismaticorum esse euidenter adpareat, satis te miror, frater Parmeniane, cum scismaticus sis, scismaticos haereticis iungere uoluisse. aut si sic tibi uidetur et ita placet, cumula illa, quae a te paulo ante sunt dicta. dixisti enim fieri non posse, ut [in] falso baptismate inquinatus abluat, inmundus emundet. subplantator erigat, perditus liberet, reus ueniam tribuat, damnatus absoluat. bene haec omnia potuerunt ad solos haereticos pertinere, quia falsauerunt symbolum, dum alter dixit duos deos, cum deus unus sit, alter patrem uult in persona filii cognosci, alter carnem subducens filio dei, per quam deo recanciliatus est mundus, et ceteri huiusmodi, qui a sacramentis catholicis alieni esse noscuntur. quare paeniteat te talibus hominibus etiam scismaticos adiunxisse; in te enim conuertisti sententiae gladium, dum aestimas, quia alteros adpetebas et non adtendisti, inter scismaticos et haereticos quam sit magna distantia. inde est, quod ignoras, et quae sit sancta ecclesia; et sic omnia miscuisti.

Catholicam facit simplex et uerus intellectus intellegere, singulare ac uerissimum sacramentum et unitas animorum. [*]( 6 1 habet PG, habebat cett. hac B haec a echismaticis ita gesta v 2 constent RB esse trad. et schis. RB et edd., et scism. om. v 4 te haereticis adiungere v et (omisso te) b 5 uidetur tibi B cumula illa] cum illa 222to (Cochl. scripsit contra illa, quem aecuius est Bald.) e qu» etate paulo B 6 in om. G (sed cfr. p. 14, 16) 7 sub plantator G m e (ligat. m. 2, sed cfr. p. 14, 17) 8 dapnatus B m. 2 9 hac B omnia om. G poterunt v 10 quia] qui G dixerit RBvb 11 in personam RB 12 cognoscere G 13 reconsiliatus G huiusmodi homines quia (adscr. in mg. m. 2 qui a) G, idem corr. Cochl. 14 nas- * r. cuntur v pMniteut P 15 iuniisse G 16 conuestisti (corr. m. 2) B e gladium sententie G sentencia B m. 2 17 ad petebus B non om. G 18 inde] iste P et om. P qua B 20 intellegere R, intelligere Bvb, in lege PGd (Casaub. uel exptmgendum censet intellegere uel coniungendum cum praecedenti facit = declarat, indicat) 21 et singulare G, singularem RB )

14
scisma uero sparso coagulo pacis dissipatis sensibus generatur, liuore nutritur, aemulatione et litibus roboratur, ut deserta matre catholica inpii filii, dum foras exeunt et se separant, ut uos fecistis, a radice matris ecclesiae inuidiae falcibus amputati errando rebelles abscedunt; nec possunt nouum aliquid aut aliud agere, nisi quod iamdudum apud suam didicerant matrem.

Haeretici uero ueritatis exules, sani et uerissimi symboli desertores, de sinu sanctae ecclesiae inpiis sensibus deprauati, contempto, quod bene fuerant geniti, ut ignorantes et rudes deciperent, de se nasci uoluerunt. et qui iamdudum uitalibus pasti fuerant cibis, corruptela malae digestionis in perniciem miserorum disputationibus inpiis uenena mortifera uomuerunt. uides ergo, frater Parmeniane, haereticos a domo ueritatis satis extorres solos habere uaria et falsa baptismata, quibus inquinatus non possit abluere, inmundus emundare, subplantator erigere, perditus liberare, reus ueniam tribuere, damnatus absoluere. bene clausisti hortum haereticis, bene reuocasti claues ad Petrum, bene abstulisti colendi potestatem, ne arbusculas colerent ii, quos ab hortulo et a paradiso dei constat alienos; bene subduxisti anulum iis, quibus aperire non licet ad fontem. uobis uero scismaticis, quamuis in catholica non sitis, haec negari non possunt, quia nobiscum uera [*]( n 1 dissipati (s s. I. m. 2) B 2 aemulatorum et litibus v et (pro ut) r« deserta Casaub. desesta B 3 foras excurrunt v 4 fecisti (s 8. I. m. 1 *» 2) B facibuB (1 s. I. m. f) R 6 ab sceijdunt B 6 ut (a 8. I. m. 1) B didicerunt BBvb 8 sani et ueri symb. P, facti et ueri r simb. G (cfr. p. 13, 21: singulare ac uerissimum s.) 9 de sestores B m. 2 e e ecclesiae sanctae b ecclesiajB 11 deciperant B nasci] nati nasti uel nasci B 12 uitalibus] in talibus v cibus (sic) B maltae digeBsionis P 13 pernicie vb impiis disput... G, disputatione impii v 16 satis om. Gh et uaria G 16 qbz (expunct.) quibus G posset b 17 sub plantator B (sed cfr. p. 18, 7) 19 ab stulisti B 20 hii Pv, hi BBG 21 iis] his codd. v 22 ad om. P (pro licet ad Casaub. licebat propos. sed cfr. indicem) quamuis — non sitis om. v e 23 hac B uobiscum P )

15
et communia sacramenta traiistis. quare cum haec omnia haereticis bene negentur, quid tibi uisum est haec et uobis negare uoluisse, quos scismaticos esse manifestum est? uos enim foras existis. quantum in nobis est, uolebamus, ut soli damnarentur haeretici; quantum in te est, etiam uos ipsos cum eis una sententia ferire uoluisti.

Sed iam ut ad propositum singularum rerum ordinem redeamus, primo loco audi qui fuerint traditores, et plenius auctores scismatis disce. in Africa duo mala et pessima admissa esse constat, unum in traditione, alterum in scismate, sed utraque mala et uno tempore et iisdem auctoribus uidentur esse commissa. debes ergo, frater Parmeniane, discere. quod intellegeris ignorare. nam ferme ante annos sexaginta et quod excurrit per totam Africam persecutionis est diuagata tempestas, quae alios fecerit martyres, alios confessores, nonnullos funestam prostrauit in mortem, latentes dimisit inlaesos. quid commemorem laicos, qui tunc in ecclesia nulla fuerant dignitate suffulti ? quid ministros plurimos ? quid diaconos in tertio, quid presbyteros in secundo sacerdotio constitutos? ipsi apices et principes omnium, aliqui episcopi illius temporis, ut damno aeternae uitae istius incertae lucis moras breuissimas conpararent, instrumenta diuinae legis inpie tradiderunt. ex [*](k\'«tleli M 1 omnia benegentar B (corr. m.\'2) 3 raanifestisBimmn G 4 eiistis. quantum in nobis est. Uolebam b et (om. est) v nobis an nobis difficile distinetu in B uolebam RBv 5 inte est et iam B, iam om. v 6 una sententiae P, unam sententiam ferre noloisti v e 8 redamuB B m. 2 primo in loco G 11 hisdem codd. v 12 quod] quos B 14. denagata RBvb, diu ac tuta (adscr. in mg. iactata et infra scr. m. recentiss. diuagata) G 16 mastires B m. 2 16 funesta .. in morte RBvb 17 commemoram B m. 2 18 suffulti om. G diftcos in t\'uo (adscr. in mg. diaconos in tertio r, m. 2) G testio B 19 presbiteros BB (sic ubique) 20 omnium om. P e « r illis temporibus BBvb 21 aetema nit; B an. 2 inceste B m.. 2 moras om. G 22 impiae B )

16
quibus erant Donatus Masculitanus, Uictor Rusiccadensis. Marinus ab aquis Tibilitanis, Donatus Calamensis et homicida Purpurius Limatensis, qui interrogatus de filiis sororis suae, quod eos in carcere Milei necasse diceretur, confessus est dicens: \'et occidi et occido non eos solos sed et quicumque contra me fecerit.\' et Menalius. qui ne turificasse a suis ciuibus probaretur. oculorum dolorem fingens ad consessum suorum procedere trepidauit.

Hi et ceteri, quos principes tuos fuisse paulo post docebimus, post persecutionem apud Cirtam ciuitatem, quia basilicae necdum fuerant restitutae, in domum Urbani Carisi consederunt die III. Iduum Maiarum, sicut scripta Nundinarii tunc diaconi testantur et uetustas membranarum testimonium perhibet, quas dubitantibus proferre poterimus. harum namque plenitudinem rerum in nouissima parte istorum libellorum ad inplendam fidem adiunximus. hi episcopi interrogante Secundo Tigisitano se tradidisse confessi sunt. et cum ipse Secundus a Purpurio increparetur, quod et ipse diu apud stationarios fuerit et non fugerit sed dimissus sit, non sine causa dimissum fuisse, nisi quia tradiderat, iam omnes erecti [*](12 sq. cfr. Aug. c. Cresc. 8, 20; breu. colI. 3, 17 ) [*]( 1 erat P rnsiccadiensis RBvb marinus] manus G 2 homicidia (i expwnct 1Il. 2) G 3 liniatensis coda., liniacensis v, limatensis scr. Bald. (cfr. Aug. c. Cresc. I. I.) 4 carcerem RBG miliae v necas-se (lineol. m. 2 ducta) B 5 et ante occidi om. P sed/tet (d add. et t exp. m. 2) B 6 menalus vb ine|turificasse (corr. m. 2) B turificatus P 7 ad consensum RBGv (corr. i. mg. m. 2 G) 10 apud chirtam P, apud circum cirtam Il, apud circum circam B qui abalice §basilice (balice a punctis et lin. del. m. 2) B 11 in .........e domo PG garisi R B 12 considerunt B die om. B, die Iduum b n III] VI v idum R m. 1, idus mayas G 13 diacones P 15 rerum r e om. G paste B 16 implandam uitam fidem B (corr. m. 2) hii P interrogante? G (s del.) 17 tigistano G se tra*didisse (dielisse post O ras. m. 2) P, tradidisse se G, se om. RBvb 19 statinarios B m. 2 stationarum (in mg. adscr. stationarius (sic) G dimsus (supra m posit. est punctum et s suprascr.; sed vide lin. seq.) B 20 sic dimiss. P ■ • dimsum (sic) B tradiderat (se a. I. m. rec.) P erecti] heretici TBvb)

17
coeperant murmurare. quorum spiritum Secundus metuens consilium accepit a filio fratris sui Secundo minore, ut talem causam deo seruaret. consulti sunt, qui remanserant, id est Uictor Garbensis, Felix a Rotario et Nabor a Centurionis. hi dixerunt talem causam deo debere reseruari. et dixit Secundus: sedete omnes\'; tunc dictum est ab omnibus: deo gratias\'. et sederunt. habes ergo, frater Parmeniane, qui manifesto fuerint traditores.

Deinde non post longum tempus iidem ipsi, tot et tales ad Carthaginem profecti traditores, turati, homicidae Maiorinum, cuius tu cathedram sedes, post ordinationem Caeciliani ordinauerunt scisma facientes. et quoniam traditionis reos principes uestros fuisse monstratum est. consequens erit eosdem fuisse auctores scismatis. quae res ut clara et manifesta esse omnibus possit, ostendendum est, ex qua radice sese usque in hodiernum erroris protenderint rami et ex quo fonte riuulus iste maligni liquoris occulte serpens usque in tempora nostra manauerit. dicendum est, unde et ubi et a quibus ortum constet hoc alterum malum, quae conuenerint causae, quae fuerint operatae personae. qui auctores huius mali, qui nutritores, a quibus sint inter partes ab imperatore postulata iudicia, qui sederint iudices, ubi sit actum concilium, quae sint prolatae sententiae. de diuisione agitur: et in [*]( 1 ceperant BG, coeperunt v 3 seruarent P, seruiret B m. 2, seruare (in mg. corr. seruaret) G remanserunt BBvb 4 gardensis RB, gabrensis G, garbiensis b, gradiensis v; lectionem quam P exhibet garbensis habent RBG libr. II. 4 (cfr. coll. Carth. 1, 209; nom. episc. Num. 102) ratorio RB naboria centurionis B et Nabor a om. b a centuriones P hii PRBv, ii edd. 5 deo] domino RBvb seruari G (ut supra l. 3.) 6 sede te G ab hominibus (sic) B 7 Parm. frater b 9 idem B 10 chartaginem P, castaginem B turati] esurati v (Cochl. in mg. coni. et coniurati, quod habet b) 12 facientes] fecere v 14 eodem B m. 2 et auctores G 16 se P, se-se B (— add. m. 2) et om. v 17 fonteri uulus B (te ri lineola dist. m. 2) maligni] malim B 1 r 19 conuenerunt P 21 pastes B ab] de G 22 postolata 11 (sed nihil corr.) 23 probate (corr. in mg. m. 2 prolatse) G ) [*]( XXVI. ) [*]( 2 )

18
Africa sicut et in ceteris prouinciis una erat ecclesia, antequam diuideretur ab ordinatoribus Maiorini, cuius tu hereditariam cathedram sedes. uidendum est, quis in radice cum toto orbe manserit, quis foras exierit, quis cathedram sederit alteram, quae ante non fuerat, quis contra altare altare erexerit, quis ordinationem fecerit saluo altero ordinato, quis iaceat sub sententia Iohannis apostoli, qui dixit multos antichristos foras exituros: quia non erant, inquit, nostri, nam si nostri essent, mansissent nobiscum. ergo qui in uno cum fratribus manere noluit, haereticos secutus quasi antichristus foras exiuit.

Hoc apud Carthaginem post ordinationem Caeciliani factum esse nemo [est] qui nesciat, per Lucillam scilicet, nescio quam feminam factiosam, quae ante concussam persecutionis turbinibus pacem, dum adhuc in tranquillo esset ecclesia, cum correptionem archidiaconi Caeciliani [Lucilla] ferre non posset; quae ante spiritalem cibum et potum os nescio cuius martyris, si tamen martyris, libare dicebatur, et cum praeponeret calici salutari os nescio cuius hominis mortui, et si martyris sed toecdum uindicati, correpta cum confusione [*](8 Ioh. ep. I, 2, 19 ) [*](2 maioriani G 3 inradicem B 4 qui foras (s s. I. m. 2) R 5 altare contra altare vb (tit p. 21,13), alterwm altare om. G (in mg. adpos. m. 2) O 6 salua R (corr. m. 2) iaeet B, iacerat G (m. 2 r expunx.) 7 senmulto.. tentiam RB nnlos B (s. I. m. 2) 8 inquid B 9 qui in uno] quinuno 11 r m. 2 10 manere cum fratribus G 12 castaginem B 13 nemo qui nesciat PBv, nemo est qui* (s eras. uidetwr) nesciat Rb, quis nesciat (om. 1 nemo est) G 14 persecutione pacem v 15 intranquillo B 16 archa?diaconi P lucilla om. bd, wncinaw glossam existimans 17 999 ferre non (exp. non m. 2) B possit (i mutat. m e) P os] omnes (corr. m. 2) B 18 dicebatur libare B lauare d. v 19 calicis salutaris G 09 P omnes B (cfr. I. 17) 20 mastiris B m. 2 uindicati (adscr. in mg. uel indicati m. 2) G, uindicagti B confusio_ne G (ligat. m. 2))

19
irata discessit. irascenti et dolenti, ne disciplinae succumberet, occurrit subito persecutionis innata tempestas.

Isdem temporibus Felix quidam diaconus, qui per famosam nescio quam de tyranno imperatore tunc factam epistulam reus appellatus est, periculum timens apud Mensurium episcopum delituisse dicitur. quem cum postulatum Mensurius publice denegaret, relatio missa est. rescriptum uenit, ut, si Mensurius Felicem diaconum non reddidisset, ad palatium dirigeretur. conuentus non leues patiebatur angustias; erant enim ecclesiae ex auro et argento [quam] plurima ornamenta, quae nec defodere terrae nec secum portare poterat quae quasi fidelibus senioribus commendauit commemoratorio facto, quod cuidam aniculae dedisse dicitur ita, ut, si ipse non rediret, reddita pace christianis anicula illa illi daret, quem in episcopali cathedra sedentem inueniret. profectus causam dixit: iussus est reuerti, ad CartLaginem peruenire non potuit.

Tempestas persecutionis peracta et definita est. iubente deo indulgentiam mittente Maxentio christianis libertas est restituta. Botrus et Celestius, ut dicitur, apud Carthaginem ordinari cupientes operam dederunt, ut absentibus [*](1 discessit irata G 2 succurrit PG in nata B, in....-n.ata (lig. m. 2) G, » enata edd. 3 hisdem PGv quidem B m. 2 per] propter d m 4 faQOsam B 5 epistulam] epistolarins (epistularius G) appellatus libri, a epistolam rens app. scripsi 6 poatolatom B (n a. I. m. 2) 8 reddisset (corr. tn mg. m. 2) G palacium dir. conu.] supra haec uerba multa per af compendia scr. m. 1 (?) uenit ut mens. — reddidisset ad B fol. 6* 2 10 eo clesia B quam om. PG 11 quae post poterat om. PRBvb 12 commen- U d dant (ta s. l. m. rec.) P 13 non (s. l.m. 1} B 14 redita R ",.1 illa om. G ia daret] redderet G 15 inepiscopali B ueniret (in s. I. m. 2) B 16 reuesti B castaginem (sic) B (Cocht. ita mterpae. reuerti ad Carth., peruenire itemque Bald. omisso ad) 18 indulgentia G maxencio B libestas B 19 caelestius P, celestiua G (cfr. August. pi. sbsceà. IX r p. 26 A Mtgne), celemus MBvb castaginem B ) [*]( 2* )

20
Numidis soli uicini episcopi peterentur, qui ordinationem apud Carthaginem celebrarent. tunc suffragio totius populi Caecilianus eligitur et manum inponente Felice Autumnitano episcopus ordinatur. Botrus et Celestius de spe sua deiecti sunt. breuis auri et argenti sedenti Caeciliano, sicuti delegatum a Mensurio fuerat, traditur adhibitis testibus. conuocantur supra memorati seniores, qui faucibus auaritiae commendatam ebiberant praedam. cum reddere cogerentur, subduxerunt communioni pedem, non minus et ambitores, quibus et ordinari non contigit, necnon et Lucilla. quae iamdudum ferre non potuit disciplinam, cum omnibus suis potens et factiosa femina communioni misceri noluit. sic tribus conuenientibus causis et personis factum est, ut malignitas haberet effectum.

Scisma igitur illo tempore confusae mulieris iracundia peperit, ambitus nutriuit, auaritia roborauit. ab his tribus personis contra Caecilianum causae confictae sunt, ut uitiosa eius ordinatio diceretur. ad Secundum Tigisitanum missum est, ut Carthaginem ueniretur . proficiscuntur omnes supra memorati traditores, suscepti hospitio ab auaris, ab ambitoribus, ab iratis, non a catholicis, quorum petitione Caecilianus fuerat ordinatus. interea ad basilicam, ubi cum Caeciliano tota ciuica frequentia fuerat, nullus de supradictis accessit. tunc a Caeciliano mandatum eat: \'si est, quod in me probetur, exeat accusator et probet\'. illo tempore a tot inimicis nihil in illum potuit confingi, sed de ordinatore suo, quod ab his falso [*]( 1 Numidis] mundis v 3 cecilian1 (n m ras.) B manu RB, manu ei imp ... G, manus vb foelice aptungitano b 4 Celestius cfr. p. 19, 19 5 tunc breuis G sicut v 6 amensurio B 8 ebiberunt v 9 pedem] plebem b et post quibus om. P 16 ambitio G nutriijt P, interiuit v (Cochl. corr. m mg. nutriuit) roborauerit P ab iis b 17 missum] scriptum G 18 est (B. I. m. 2) B, om. v ad Garth ... G, kataginem (sic)B 19 autemab ambitoribus B 20 non] nona d (lin. dist. m. 2) G acatholicis B 21 a (d 8. I. m. 1) R 22 tota ł ciuitas infrequentia BBvb supradicfcqts P 23 mandatum est] est om. (». mg. adscr. m. 2) G 24 nihil in illo RBv (adscr. Cochl. in mg. eum), in eum G 25 ab iis edd. praeter v )

21
traditor diceretur, meruit infamari. iterum a Caeciliano mandatum est, ut, si Felix in se, sicut illi arbitrabantur, nihil contulisset, ipsi tamquam adhuc diaconum ordinarent Caecilianum. tunc Purpurius solita malitia fretus, quasi et Caecilianus filius sororis eius esset, sic ait: \'exeat huc\', quasi inponatur illi manus in episcopatu et quassetur illi caput de paenitentia. his rebus conpertis tota ecclesia Caecilianum retinuit, ne se latronibus tradidisset. illo tempore aut reus de sede debebat expelli, aut communicari debuit innocenti. conferta erat ecclesia populis, plena erat cathedra episcopalis, erat altare loco suo, in quo pacifici episcopi retro temporis obtulerant, Cyprianus, [Carpophorius], Lucianus et ceteri. sic exitum est foras et altare contra altare erectum est et ordinatio inlicite celebrata est et Maiorinus, qui lector in diaconio Caeciliani fuerat, domesticus Lucillae, ipsa suffragante episcopus ordinatus est a traditoribus, qui in concilio Numidiae, ut superius diximus, crimina sua sibi confessi sunt et indulgentiam sibi inuicem tribuerunt. manifestum est ergo exisse de ecclesia et ordinatores, qui tradiderunt, et Maiorinum, qui ordinatus est.

Interea de suorum criminum fonte, qui apud eos multorum flagitiorum uenis exuberauerat, unum traditionis conuicium in ordinatorem Caeciliani deriuandum esse putauerunt prouidentes, quod fama duas res similes uno tempore [*]( •i 1 diceceretnr B 2 ut Felix P 4 quaai] tamquam P 5 sic om. P hoc v (corr. Cochl. hnc) quasi ut G 7 comr d pestis B m. 2 8 retinuit] tenuit PO tradidieret (didi exjnenct.) P de 9 sede om. P, de se (de 8. l. m. 2) R, desede B, om. vb debebaijt B, r debuit G 10 confesta B (Cochl. sic mterpx.: ecclesia populis plena: erat) 11 retto (t ? eocp. m. 2) B temporibus G 12 obtulerunt RBvb cyprianus carpoforius lucilianus et ceteri P, cypr. carpoforius lucianus e. cet. G criprianus R, oripianus B carpophorius om. BBvbd 14 inlicita PG 17 sua. om. D 18 ergo] autem G 21 eos est et multorum G 22 uenis om. B 23 diriuandum Bv )

22
loqui non posset. ut crimina in silentium mitterent sua, uitam infamare conati sunt alienam; et cum possent ipsi ab innocentibus argui. innocentes arguere studuerunt mittentes ubique litteras liuore dictante conscriptas, quas inter ceteros actus habemus in posterum. adhuc Carthagine positi praecesserunt se epistulis suis, ut rumoribus falsis cunctorum aures insererent. mendacium sparsit fama per populos, et dum de uno celebrata sunt falsa, supra dictorum uerissima crimina sub silentio latuerunt. frequenter solet erubesci de crimine, Sed illo tempore non fuit, cui erubesceretur, quia praeter paucos catholicos peccauerant uniuersi et quasi imago fuerat innocentiae inter multos nefas admissum. parum erat traditionis facinus, quod per Donatum Masculitanum et ceteros supradictos constabat admissum; etiam ingens flagitium scismatis traditioni iunxerunt.