Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. Tertullian Apology De spectaculis; Minucius Felix. Rendall, Gerald Henry; Kerr, Walter Charles Alan, editors. London: William Heinemann, Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1931.

‘Quis ergo dubitat horum imagines consecratas vulgus orare et publice colere, dum opinio et mens imperitorum artis concinnitate decipitur, auri fulgore praestringitur, argenti nitore et candore eboris hebetatur?

Quodsi in animum quis inducat, tormentis quibus et quibus machinis simulacrum omne formetur, erubescet timere se materiem ab artifice, ut deum faceret, inlusam.

Deus enim

p.378
ligneus, rogi fortasse vel infelicis stipitis portio,

suspenditur, caeditur, dolatur, runcinatur; et deus aereus vel argenteus de immundo vasculo, ut saepius factum Aegyptio regi, conflatur, tunditur malleis et incudibus figuratur; et lapideus deus caeditur, scalpitur et ab impurato homine levigatur, nec sentit suae nativitatis iniuriam, ita ut nec postea de vestra veneratione culturam.

Nisi forte nondum deus saxum est vel lignum vel argentum. Quando igitur hic nascitur? Ecce funditur, fabricatur, sculpitur: nondum deus est; ecce plumbatur, construitur, erigitur: nec adhuc deus est; ecce ornatur, consecratur, oratur: tunc postremo deus est, cum homo illum voluit et dedicavit.

Quanto verius de diis vestris animalia muta naturaliter iudicant! Mures, hirundines, milvi non sentire eos sciunt: rodunt, inculcant, insident, ac nisi abigatis, in ipso dei vestri ore nidificant; araneae vero faciem eius intexunt et de ipso capite sua fila suspendunt. vos tergetis, mundatis, eraditis et illos, quos facitis, protegitis et timetis, dum unusquisque vestrum non cogitat prius se debere deum nosse quam colere, dum inconsulte gestiunt parentibus oboedire, dum fieri malunt alieni erroris accessio quam sibi credere, dum nihil ex his quae timent norunt.

Sic in auro et argento avaritia consecrata

p.380
est, sic statuarum inanium consignata forma, sic nata Romana superstitio.

Quorum ritus si percenseas, ridenda quam multa, quam multa etiam miseranda sunt! Nudi cruda hieme discurrunt, alii incedunt pilleati, scuta vetera circumferunt, pelles caedunt, mendicantes vicatim deos ducunt: quaedam fana semel anno adire permittunt, quaedam in totum nefas visere: est quo viro non licet et nonnulla absque feminis sacra sunt, etiam servo quibusdam caerimoniis interesse piacularc flagitium est: alia sacra coronat univira, alia multivira, et magna religione conquiritur quae plura possit adulteria numerare. Quid? qui sanguine suo libat et vulneribus suis supplicat, non profanus melius esset quam sic religiosus? aut cui testa sunt obscena demessa, quo modo deum violat qui hoc modo placat, cum si eunuchos deus vellet, posset procreare, non facere?

Quis non intellegat male sanos et vanae et perditae mentis in ista desipere et ipsam errantium turbam mutua sibi patrocinia praestare? Hic defensio communis furoris est furentium multitudo.’