Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Illum iam uelim conuenire, qui initiari nos dicit aut credit de caede infantis et sanguine. putas posse fieri, ut tam molle, tam paruulum corpus fata uulnerum capiat? ut quisquam illum rudem sanguinem nouelli et uixdum hominis caedat, fundat, exhauriat? nemo hoc potest credere nisi qui possit audere.

uos enim uideo procreatos filios nunc feris et auibus exponere, nunc adstrangulatos misero mortis genere elidere: sunt quae in ipsis uisceribus medicaminibus epotis originem futuri hominis extinguant et parricidium faciant, antequam pariant.

et haec utique de deorum uestrorum disciplina descendunt: nam Saturnus filios suos non exposuit, sed uorauit. merito ei in nonnullis Africae partibus a parentibus infantes immolabantur, blanditiis et osculo comprimente uagitum, ne flebilis hostia Îmmolaretur.

Tauris etiam Ponticis et Aegyptio Busiridi ritus fuit hospites immolare, et Mercurio Gallis humanas [*]( 1 ut de eis P 3 nomen malebat Luebkert 1\\ inuocant Gelenius 4 eorum Vahlen: eius Pr, uerba id est daemonem eius Wowerus obelo notauit 5 nec oramus Vrsinus; lat nec colimus nec optamus dicit respondens Caecili uerbis (c. 9, 4) ut id colant quod merentur.\' Vahlen 7 labara Vrsiwus 9 tropeaP, trophea r 12 crucis signum est deleuit Vonck L. L. p. 58 16 de deleuit Heumann 19 exauriat P 20 audere Gelen-ius: audire Pr II uideo modo procreatos Heinsius Aduers. 3, 2 21 nunc in aqua strangul. Heumann coll. Tertull. Apolog. 9 23 epotis r: et potisP 26 ei Gelenius: et P 28 immolaretur Vrsinus: immolaetur P, immoletur r 29 Gallis Wopkens: gallos Pr, Gallos constat Heumann )

44
uel inhumanas uictimas caedere, Romanis Graecum et Graecam, Gallum et Gallam sacrificii loco uiuentes obruere, hodieque ab ipsis Latiaris Iuppiter homicidio colitur, et quod Saturni filio dignum est, mali et noxii hominis sanguine saginatur.

ipsam credo docnisse sanguinis foedere coniurare Catilinam, et Bellonam sacrum suum haustu humani cruoris imbuere, et comitialem morbum hominis sanguine, id est morbo graviore sanare.

non dissimiles et qui de harena feras deuorant inlitas et infectas cruore uel membris hominis et uiscere saginatas. nobis homicidium nec uidere fas nec audire, tantumque ab humano sanguine canemus, ut nec edulium pecorum in cibis sanguinem nouerimus.