Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Haec et huiusmodi propudia nobis non licet nec audire, etiam pluribus turpe defendere est: ea enim de castis fingitis et pudicis, quae fieri non crederemus, nisi de uobis probaretis.

nam quod religioni nostrae hominem noxium et crucem eius adscribitis, longe de uicinia ueritatis erratis, qui putatis Deum credi aut meruisse noxium aut potuisse terrenum.

ne ille miserabilis, cuius in homine mortali spes omnis innititur; totum enim eius auxilium cum extincto homine finitur.

Aegyptii sane hominem sibi quem colant eligunt: illum unum propitiant, illum de omnibus consulunt, illi uictimas caedunt. at ille, qui ceteris deus, sibi certe homo est, uelit nolit: nec enim conscientiam suam decipit, si fallit alienam.

etiam principibus et regibus, non ut magnis et electis uiris, sicut [*]( 2 uultibus nos: uultus Pr, uultu Gelenius, cf. Terlull. Apol. 16 II Apim r: apen P, fort. Apin, ut habet cod. Riccard. in Plin. N. H. 8, 46, § 184 4 crocodilis edd. II beluis ceteris obelo notauit Vonck L. L. 58 6 uobis Vrtinus: uobiscum Pr, nostrum Bursian (Lindnerus cum plerisque obelo notauit) 8 crepitus Vrsinus; at cf. Petrone Sat. 117: strepitu obsceno.. uiam implebat 10 inpuditiae P add. 8. 1. ci: deleuit Heumann; ipse malim inpudica 11 omnis del. Heumann II praestat r 15 tedescit P j) proh r 16 pessimi facinoris r II nec et aetas r 23 nec P, nae edd. 27 at Vahlen: et Pr 28 conscentiam P )

43
fas est, sed ut deis turpiter adulatio falsa blanditur, cum et praeclaro uiro honor uerius et optimo amor dulcius praebeatur. sic eorum numen uocant, ad imagines supplicant, genium, id est daemonem eorum implorant, et est eis tutius per Iouis genium peierare quam regis. cruces etiam nec colimus nec optamus.

uos plane, qui ligneos deos consecratis, cruces ligneas ut deorum uestrorum partes forsitan adoratis.

nam et signa ipsa et cantabra et uexilla castrorum quid aliud quam inauratae cruces sunt et ornatae? tropaea uestra uictricia non tantum simplicis crucis faciem, uerum et adfixi hominis imitantur.

signum sane crucis naturaliter uisimus in naui, cum uelis tumentibus uehitur, cum expansis palmulis labitur: et cum erigitur iugum, crucis signum est, et cum homo porrectis manibus Deum pura mente ueneratur. ita signo crucis aut ratio naturalis innititur aut uestra religio formatur.