Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Isti igitur impuri spiritus, daemones , ut ostensum a magis, a philosophis et a Platone, sub statuis et imaginibus consecratis delitescunt et adflatu suo auctoritatem quasi praesentis numinis consequuntur, dum inspirant interim uates, dum fanis inmorantur, dum nonnumquam extorum fibras animant, auium uolatus gubernant, sortes regunt, oracula efficiunt, falsis pluribus inuoluta.

nam et falluntur et fallunt, ut et nescientes sinceram ueritatem et quam sciunt, in perditionem sui non confitentes. sic a caelo deorsum grauant et a Deo uero ad materias auocant, uitam turbant, somnos inquietant, inrepentes etiam corporibus occulte ut spiritus tenues morbos fingunt, terrent mentes, membra distorquent, ut ad cultum sui cogant, ut nidore altarium uel hostiis pecudum saginati, remissis quae constrinxerant, curasse [*]( 1 angelos esse in negotio VseneJ. II aut daemonas Dauisius 3 conititur P: connititur edd. 5 laeuitatis P II monet etiam nos procupidinem P, manare in nos procupidinem r, manet etiam in nos porro cupido Meursius, monet etiam nasci pruriginem amoris Dattisius, monet etiam nos promere cupidinem Vonck, fort. monet etiam in nobis promi cupidinem; ex quo mouent (sc. daemones) etiam nos per cupidinem amoris censor in Z. f. Phil. u. kath. Theol. 18, 173 6 illabi Gelenius: labi Pr 9 daemones spurium esse existimabat Vrsinus (ef. Cypr. 4, 3: hi ergo spiritus sub statuis atque imaginibus consecratis delitescunt), sed locus sic intellegendus esse uidetur: isti spiritus, qui, ut ostensum est a magis, daemones sunt II ostensum magis Pr, em. Gelenius 10 a philosophis inclusit Heumann p consecrati Pr, em. Balduinus ex Cypriano 11 delitiBCunt P 12 inspirant i. uates Dombart: inspirantur i. uatibus Pr, inspirant i. uatibus Heumann; cf. Cypr. I. c. hi afflatu suo uatum pectora inspirant n sanis Gelenius 15 ut in P s. 1. sed 1 m. 17 ad materiam Oueelius 18 somnos Vrsinus (ex Cypr. 4, 4): omnes Pr t) occultae P 19 ut sunt spiritus Vonck L. L. 58 20 alterium uel hostis P pr. m. 21 remissis P1 (ut Cypr. habet): remissius P corr. 2 m. et r )

40
uideantur.

hinc sunt et furentes, quos in publicum uidetis excurrere, uates et ipsi absque templo, sic insaniunt, sic bacchantur, sic rotantur: par et in illis instigatio daemonis, sed argumentum dispar furoris.

de ipsis etiam illa, quae paulo ante tibi dicta sunt, ut Iuppiter ludos repeteret ex somnio, ut cum equis Castores uiderentur, ut cingulum matronae nauicula sequeretur.

haec omnia sciunt pleraque pars uestrum ipsos daemonas de semetipsis confiteri, quotiens a nobis tormentis uerborum et orationis incendiis de corporibus exiguntur.

ipse Saturnus et Serapis et Iuppiter et quicquid daemonum colitis, uicti dolore quod sunt eloquuntur, nec utique in turpitudinem sui, nonnullis praesertim uestrum adsistentibus, mentiuntur.

ipsis testibus, esse eos daemonas, credite fassis: adiurati enim per Deum uerum et solum inuiti miseris corporibus inhorrescunt et uel exiliunt statim uel euanescunt gradatim, prout fides patientis adiuuat aut gratia curantis adspirat. sic Christianos de proximo fugitant, quos longe in coetibus per uos lacessebant.

ideo inserti mentibus imperitorum odium nostri serunt occulte per timorem: naturale est enim et odisse quem timeas, et quem metueris infestare, si possis. sic occupant animos et obstruunt pectora, ut ante nos incipiant homines odisse quam nosse, ne cognitos aut imitari possint aut damnare non possint.