Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Exposui opiniones omnium ferme philosophorum, quibus inlustrior gloria est, Deum unum multis licet designasse nominibus, ut quiuis arbitretur, aut nunc Christianos philosophos esse aut philosophos fuisse iam tunc Christianos.

quod si prouidentia mundus regitur et unius Dei nutu gubernatur, non nos debet antiquitas inperitorum fabellis suis delectata uel capta ad errorem mutui rapere consensus, cum philosophorum suorum sententiis refellatur, quibus et rationis et uetustatis adsistit auctoritas.

maioribus enim nostris tam facilis in mendaciis fides fuit, ut temere crediderint etiam talia monstruosa miracula: Scyllam multiplicem, Chimaeram multiformem et Hydram felicibus uulneribus renascentem et Centauros equos suis hominibus inplexos, et quicquid famae licet fingere, illis erat libenter audire.

quid lllas aniles fabulas, de hominibus aues et feras, t homines et de hominibus arbores atque flores ? quae si essent facta, fierent: quia fieri non possunt, ideo nec facta sunt.

similiter t ac uero erga deos quoque maiores nostri inprouidi, creduli rudi simplicitate crediderunt: dum reges suos colunt [*]( 1 inueneris r: inueniris P, corr. m. 2 in inuenires 2 profatur Meursius II fere sunt (st) ista scripsi: fere et ista Pr, fore ista quae et nostra sunt Vrsmus 5 opiones o. f. filosophorum P 6 deum — nominibus delendum censebat Heumann 7 filosophos (bis) P, item u. 11 10 delectatł/uel obelo notauit Dauisius, delect. et Heum., potuit etiam uel capta ex glossemate addi (delectata uelut captos Vonck L. L. 56) 13 talia Vonck (Spec. 141): alia Pr 14 monstruosa miracula r : monstruosa mira miraculaP; cf. simile uitium 36, 5 II chimeram Pr 16 equos [sois] hominibus Wowerus, idem equos semihominibus coniciens II licet P: libet Heumann 17 libentibus Heumann II illae a. fabulae Heum. coll. p. 32, 5 18 homines Pr, omnes Scheffer, homines deleuit Lindner, de feris homines Dauisius, uominem Vonck L. L. p. 56; contra Anonymus in Misc. Observ-u. I uerba homines et de hominibus obelo no- tauit; nobis in mentem uenit: de hominibus aues et feras, immo et de hominibus arbores atque flores ? 19 quia P: quao r II non P s. I. sed a pr. manu 20 similiter ac uero Pr corrupte; similiter uero Vrsinus, simili errore Heumann, similiter adeo Vahlen II improuide creduli Heumann coll. c. 14, 6 incaute creduli 21 crodulis P ante rasuram )

29
religiose, dum defunctos eos desiderant in imaginibus uidere, dum gestiunt eorum memorias in statuis detinere, sacra facta sunt quae fuerant adsumpta solacia.

denique et antequam commerciis orbis pateret et antequam gentes ritus suos moresque miscerent, unaquaeque natio conditorem suum aut ducem inclytum aut reginam pudicam sexu suo fortiorem aut alicuius muneris uel artis repertorem uenerabatur ut ciuem bonae memoriae: sic et defunctis praemium et futuris dabatur exemplum.