Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Longum est ire per singula. nihil in homine membrorum est, quod non et necessitatis causa sit et decoris, et quod magis mirum est, eadem figura omnibus, sed quaedam unicuique liniamenta deflexa: sic et similes uniuersi uidemur et inter se singuli dissimiles inuenimur. quid nascendi ratio?

quid cupido generandi? nonne a Deo data est, et ut ubera partu maturescente lactescant et ut tener fetus ubertate lactei roris adolescat?

nec uniuersitati solummodo Deus, sed et partibus consulit. Britannia sole deficitur, sed circumfluentis maris tepore recreatur: Aegypti siccitatem temperat Nilus amnis, Euphrates Mesopotamiam pro imbribus pensat, Indus flumen et serere Orientem dicitur et rigare.

quod si ingressus aliquam domum omnia exculta, disposita, ornata uidisses, utique praeesse ei crederes dominum et illis bonis rebus multo esse meliorem. ita in hac mundi domo cum caelum terramque * * perspicias prouidentiam, ordinem, legem, crede esse uniuersitatis dominum parentemque ipsis sideribus et totius mundi partibus pulchriorem:

ni forte, quoniam de prouidentia nulla dubitatio est, inquirendum putas, utrum unius imperio an arbitrio plurimorum caeleste regnum gubernetur; quod ipsum non est multi laboris aperire cogitanti imperia terrena, quibus [*]( 12-14 secundum Cic. de deor. nat. II, §. 130 ) [*]( \' 2 sensus r: sensib; P II uelud P 3 dispositi Heumann 6 liniamenta Pr: lineamenta edd. posteriores 9 data sunt Dauisius 10 foetus r 11 consuluit Heumann II bryttania P 13 amnis del. Wowertts II colet eufrates P; colet nos auctore Bursiano deleuimus; uuigo locus ex sententia Dauisii sic interpungebatur: colit Euphrates Mesopotamiam, pro imbribus pensat Indus flumen et serere etc. Glossema iamHeraldus odorauerat, sedperperam uerba pro imbribus pensat exulare iusserat 17 cum perspicias prouidentiam Lindner deletis uerbis caelum terramque; cum c. t. perspiciens prouidentiam ordinem legem uides, crede Heumann; nos Vahlenio auctore lacunae signum posuimus, cum potius participium ut perlustrans intercidisse uideatur 19 siderebus P1 20 nisi forte Heumann 22 plurium Gulielmus Meyer, sodaJis philologici seminarii Monacensis 23 malim terrena, a quibus; cf. Cypr. de uan. idol. 5: ad diuinum imperium etiam de terris mutuemur exemplum )

24
exempla utique de caelo.

quando umquam regni societas aut cum fide coepit aut sine cruore desiit? omitto Persas de equorum hinnitu augurantes principatum, et Thebanorum par, mortuam fabulam, transeo. ob pastorum et casae regnum de geminis memoria notissima est. generi et soceri bella toto orbe diffusa sunt, et tam magni imperii duos fortuna non cepit.

uide cetera: rex unus apibus, dux unus in gregibus, in armentis rector unus. tu in caelo summam maiestatem diuidi credas et scindi ueri illius ac diuini imperii totam potestatem, cum palam sit parentem omnium Deum nec principium habere nec terminum, qui natiuitatem omnibus praestet, sibi perpetuitatem, qui ante mundum fuerit sibi ipse pro mundo: qui uniuersa, quaecumque sunt, uerbo iubet, ratione dispensat, uirtute consummat.

hic non uideri potest, uisu clarior est, nec conprendi [potest], tactu purior est, nec aestimari, sensibus maior est, infinitus, inmensus et soli sibi tantus, quantus est, notus: nobis uero ad intellectum pectus angustum est, et ideo sic eum digne aestimamus, dum inaestimabilem dicimus.

eloquar quemadmodum sentio: magnitudinem Dei qui se putat nosse, minuit: qui non uult minuere, non nouit. nec nomen Deo quaeras, Deus nomen est.

illic uocabulis opus est, cum per singulos propriis appellationum insignibus multitudo dirimenda est:\' Deo, qui solus est, Dei uocabulum totum est. quem si patrem dixero, carnalem opineris, si regem, terrenam [*]( 2 desiit Vrsinus (ex Cypriano l. c. 5, 2): discessit Pr 3 thebano- rum permortuam Pr, em. Meursius et Rigaltius ex Cypriano l. c.: sic Thebanorum germanitas rupta 6 fortuna duos Heumann probabiliter; ef. Lucan. Z, 109 et Flor. II, 13 (IV, 2) §. 14: sic de principatu laborabant, tamquam duos tanti imperii fortuna non caperet II coepit r II rei unus est apibus Cypr. I. c. 8 s. maiestatem VaMen: s. potestatem Pr, summam (om. potestatem) diuidi Dauieius; cf. Cypr. I. c. 8: ncque enim illa sublimitas potest habere consortem, cum sola omnem teneat potestatem 11 prestet P 12 inbeat - dispenset - consummet Dauisiua 14 compraehendi r j) tactu purior est addiderunt Canterus (V. L. 1, 7) et Vrsinus ex Cypriano 5, 5; huius coli loco potest, quo recte caret Oyprianus, perperam irrepsisse aut ex purior est deprauatum esse uide- tur 16 uero P corr. e uerbo 20 dei Vrsinus; at u. Cypr. 5, 7, quamguam ibi quoque aliquot edd. genetiuum habent 22 cquia solus est dicit in simili loco Lactantius L D. I, 6,5 cf. I, 11\' VahUsn 23 terrenum opineris si regem carnalem susp. Pr; adiectiua terrenum et carnalem inui- cem transposuit Wopkens )

25
suspiceris, si dominum, intellegis utique mortalem. aufer additamenta nominum et perspicies eius claritatem.

quid quod omnium de isto habeo consensum? audio uulgus: cum ad caelum manus tendunt, nihil aliud quam <Deum) dicunt et (Deus magnus est\' et \'Deus uerus est et (si Deus dederit/ uulgi iste naturalis sermo est an Christiani confitentis oratio? et qui Iouem principem uolunt, falluntur in nomine, sed de una potestate consentiunt.