Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Nec recuso, quod Caecilius adserere inter praecipua conisus est, hominem nosse se et circumspicere debere, quid sit, unde sit, quare sit: utrum elementis concretus an concinnatus atomis, an potius a Deo factus, formatus, animatus.

quod ipsum explorare et eruere sine uniuersitatis inquisitione non possumus, cum ita cohaerentia, conexa, concatenata sint, ut nisi diuinitatis rationem diligenter excusseris, nescias humanitatis, nec possis pulchre gerere rem ciuilem, nisi cognoueris hanc communem omnium mundi ciuitatem, praecipue cum a feris beluis hoc differamus, quod illa prona in terramque uergentia nihil nata sunt prospicere nisi pabulum. nos, quibus uultus erectus, quibus suspectus in caelum datus est, sermo et ratio, per quae Deum adgnoscimus, sentimus, imitamur, ignorare nec fas nec licet ingerentem sese oculis et sensibus nostris caelestem claritatem:

sacrilegii enim uel maximi instar est, humi quaerere quod in sublimi debeas inuenire. quo magis mihi uidentur qui hunc mundi totius ornatum non diuina ratione perfectum uolunt, sed frustis quibusdam temere cohaerentibus conglobatum, mentem, sensum, oculos denique ipsos non habere.

quid enim potest esse tam apertum, tam confessum tamque perspicuum, cum oculos in caelum sustuleris et quae sunt [*]( 1 claritate P lm. II adeo Pr: at uero Vrainus; at u. indicem uerbb. 2 suscipere r 6 quaecunque r 7 quaerat quae sentiat Lindner: quae om. Pr 9 fucatur r: fugatur P 12 connixus r 14 aelementis P \\I athomis Pr 17 connexa r 20 belluis r 21 sunt Heumann: sint Pr 22 Nobis Heumann 23 datus et sermo Wopke-ns, an datus est et sermo? \\I deum P: dominum r 24 fas est Heumann; at cf. c. 30, 6 25 maximi r: maxime P )

22
infra circaque lustraueris, quam esse aliquod numen praestantissimae mentis, quo omnis natura inspiretur, moueatur, alatur, gubernetur?

caelum ipsum uide, quam late tenditur, quam rapide uoluitur, uel quod in noctem astris distinguitur, uel quod in diem sole lustratur: iam scies, quam sit in eo summi moderatoris mira et diuina libratio. uide et annum, ut solis ambitus faciat, et mensem uide, ut luna auctu, senio, labore circumagat.

quid tenebrarum et luminis dicam recursantes uices, ut sit nobis operis et quietis alterna reparatio? relinquenda uero astrologis prolixior de sideribus oratio, uel quod regant cursum nauigandi. uel quod arandi metendique tempus indicant, quae singula non modo ut crearentur, fierent, disponerentur, summi opificis et perfectae rationis eguerunt, uerum etiam sentiri, perspici, intellegi sine summa sollertia et ratione non possunt.

quid, cum ordo temporum ac frugum stabili uarietate distinguitur, nonne auctorem suum parentemque testatur uer aeque cum suis floribus et aestas cum suis messibus et autumni maturitas grata et hiberna oliuitas necessaria? qui ordo facile turbaretur, nisi maxima ratione consisteret.

iam prouidentiae quantae, ne hiemps sola glacie ureret aut sola aestas ardore torreret, autumni et ueris inserere medium temperamentum, ut per uestigia sua anni reuertentis occulti et innoxii transitus laberentur.

mari intende, lege litoris stringitur: quicquid arborum est uide, quam e terrae uisceribus animatur: aspice oceanum, refluit reciprocis aestibus: uide fontes, manant uenis perennibus: fluuios intuere, eunt semper exercitis lapsibus.

quid loquar apte disposita recta montium, collium flexa, porrecta camporum? quidue animantium loquar aduersus sese tutelam multiformem? alias armatas cornibus, alias dentibus saeptas et fundatas ungulis et spicatas aculeis aut pedum celeritate liberas aut elatione pinnarum?

ipsa praecipue formae nostrae [*]( 9 astrologis P corr. m. 1 ex astrolegis 10 uel quae — uel quae r 11 indicant P. Daniel: inducant Pr; cf. Dauis. 13 perspicis P, sed s erasa 15 ac P: hac r 16 testatur? Ver uulgo; rectius uerba distinxit Heumann 20 interserere Heumann 22 lauerentur P1 23 quam deleuit Heum. II animantur Vsener 26 arrecta Meursius, erecta Perieonius, ardua Wopkens 28 septas Pr II et munitas Dalecampius (aut fund. ungulis aut spicatas a. Dauisius) 30 praecipuae r )

23
pulchritudo Deum fatetur artificem : status rigidus, uultus erectus, oculi in summo uelut in specula constituti et omnes ceteri sensus uelut in arce compositi.