Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Quamquam si philosophandi libido est, Socraten, sapientiae principem, quisque uestrum tantus est, si potuerit, imitetur. eius uiri, quotiens de caelestibus rogabatur, nota responsio est: quod supra nos, nihil ad nos.

merito ergo de oraculo testimonium meruit prudentiae singularis. quod oraculum, idem ipse persensit, idcirco uniuersis se esse praepositum, non quod omnia comperisset, sed quod nihil se scire didicisset: ita confessae inperitiae summa prudentia est.

hoc fonte defluxit Arcesilae et multo post Carneadis et Academicorum plurimorum in summis quaestionibus tuta dubitatio, quo genere philosophari et caute indocti. possunt et [*]( 1 non P 8. I. sed eadem manu 7 capud P1 9 sed Pr: et J. Fr. Gronouius (Obseruu. 7), uel Dauisius; Wopkens tuetur sed explicans: sed nostrorum uerorumque deorum, quorum misericordia prodesse uobis queat 12 et seculorum secreta Vonck Spec. crit. p. 140 15 fllosofandi P II Socratem r 16 quisquis Gelenius; at eodem sensu quisque dictum uidetur, ut persaepe apud Cyprianum, si optimos libros audias, inuenitur; depleonasmo autem cf. p. 19, 26 19 quod idem (del. oraculum) Vrsinus II persensit Ouzelius: praesensit Pr 20 uniuersis se esse Wotoerus: uniuersis esse Pr, uniuersis sese Dauisius 21 confessa imperitia Vrsinus, confessio imperitiae Heumann coD. 38, 1, recte ut uidetur 22 arcesile P 11 nec multo post Vsener II carneadis P corr. e carneatis; Carneadis et Pyrronis et Acad. probabiliter Vahlen coU. 38, 5 23 plurimorum Pr: Pyrrhonicorum Dautsius, iuniorum Heumann, at u. Wopk. lectt. Tull. 1, 2 p. 10 et infra 38, 5: omnia Academicorum multitudo 24 philosophari] sic hoc loco P ) [*]( n. ) [*]( 2 )

18
docti gloriose.

quid, Simonidis melici nonne admiranda omnibus et sectanda cunctatio? qui Simonides, cum de eo, quid et quales arbitraretur deos, ab Hierone tyranno quaereretur, primo deliberationi diem petiit, postridie biduum prorogauit, mox: alterum tantum admonitus adiunxit. postremo cum causas tantae morae tyrannus inquireret, respondit ille, quod sibi quanto inquisitio tardior pergeret, tanto ueritas fieret obscurior.

mea quoque opinione quae sunt dubia, ut sunt, relinquenda sunt, nec tot ac tantis uiris deliberantibus temere et audaciter in alteram partem ferenda sententia est, ne aut anilis inducatur superstitio aut omnis religio destruatur.