De Sancto Athanasio, Liber I-II

Lucifer, Bishop of Cagliari

Lucifer, Bishop of Cagliari. Hartel, Wilhelm von, editor. Luciferi Calaritani Opuscula. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 14, 1886.

Nec dubites etenim te uenturum ad exteriores tenebras, quandoquidem iam totus in tenebras sis conuersus. illi etenim, qui iustorum fuderunt sanguiuem prophetarum, qui unicum dei negauerunt filium, et tenebrae et filii diaboli uocantur. quia haec sis et ipse agens, utique et tenebrarum et diaboli filius eris perseueraturus, nisi tibi consulueris. quo- modo, dicis, consulere mihi potero? ut persequi nos desinas et fidem apostolicam suscipias; quae nisi feceris, ut es nunc. semper futurus inter illos ad quos dicitur: uae uobis, scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham et anethm et cyminum et reliquistis quae grauiora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem. haec oportuit facere et illa non omittere. duces caeci, liquantes culicem, camelum autem contraglutientes . si non tu haec digne audis cum illis, ubi est iustum iudicium quod procedit a te, qui iustum uirum, apostolicam cur sit praedicans fidem, nitaris interficere? ubi est iustam iudicium, qui eos sis omnibus uiribus imperii tui persequens. quos uideas neque damnare uelle inauditum neque fidem catholicam deserere, et eos sis diligens, quos cognoscas tecum et sanguinem innocentis fudisse et fidem euangelicam respuisse? quae est apud te et in te constituta misericordia, quae ut [*]( 7 Matth. 22, 12 18 ib. 28, 28-25 ) [*]( 3 nnbtiale ommutoit 8 nnbtaalem 17 quae scripsi, quod coni. Tilius, qui V 18 eris futurus coni. TUius at 19 hypo\' chritae anetum 20 indicium •I 22 et camelom ut infra 187, 17 Latinius contraglutientes V, transglatientes ut infra Latinius 23 dignae 30 aput )

187
exhibeatur lex praecepit sancta? nempe illa quae torquet proscribit deportat mittit in carcerem deducit ad exilia conlocat in metalla, illa quae fami siti uerberibus nuditate necat, ad ultimum illa quae gladio punit. haec est, Constanti, tua misericordia quae non ueniat ex lege dei, sed ex praesumptione diaboli. indicium et misericordiam et fidem, haec, inquit, uos oportuit facere et illa non omittere. ubi est fides tua? qui fidem quam tenuerunt Abraham Isaac et Iacob beatissimi et cuncti prophetae apostoli ac martyres damnaueras et illam statueris suscipiendam a cunctis dei cultoribus, quam contra hanc catholicam fidem diabolus per magistrum uestrum Arrium uomuerit. quibus ex rebus esse intellegeris unus ex illis qui dinoscantur audire: uae uobis, scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham et et anethum et cyminum et reliquistis quae grauiora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem. haec oportuit facere et illa non omittere. duces caeci, liquantes culicem et camelum traglutientes. aut negabis culicem te liquare et camelum transuorare, homo qui, cum stipem non solum rogatus sed et tribuens sis nonnumquam sponte, tamen, ut est saepe dictum, proscribas Christianos se confitentes, deportes, torqueas, postremo interficias; et idcirco esse te cum illis debes aduertere ad quos dicatur: uae uobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae aforis parent hominibus speciosa, intus uero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. sic et uos aforis quidem paretis hominibus iusti, intus uero pleni estis hypocrisi et iniquitate. es ex illis interfectoribus ad quos dicitur: serpentes, generamina uiperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae ? ideo ecce mitto ad uos prophetas et sapientes et scribas, et ex illis occidetis et crucifigetis et persequemini de ciuitate in [*]( 6 Matth. 23, 23 13 ib. 23, 23—25 22 ib. 23, 27. 28 27 ib. 23, 33—36 ) [*]( no 9 damnaueris coni. Tilius 12 muerit 14 menta et anetum « 16 hae 17 transglntientes v 18 stipe 20 deportes scripsi, deportis V, deportas v 28 hypochritae sepolchris 26 hypochrisi 30 persequimini v )
188
ciuitatem, ut ueniat ad uos omnis sanguis iustorum, qui effm est super terram, a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. amen uobis dico, uenient haec omnia super generationem istam.

Probaris actibus tuis ex illo genere te esse uipereo. inueniris etenim esse unus ex illis, ad quos haec quod perpetraturi essent dicebantur. aut si negas esse te ex illis qui audiunt ore domini: serpentes, generamina uiperarum, proba non te, sed Iudaeos destinasse militem ad Alexandriam, Iudae orum militem obsedisse fores dei domus, Iudaeorum militum ducem fuisse Syrianum. proba Iudaeos ingressos basilicam cam armis atque certum numerum interfecisse. si probare non pote quia constet te misisse ad dei inpugnandam religionem, rectis. sime dicimus te unum esse ex illis, ad quos dictum est: serpentes, generamina uiperarum, quomodo fugietis iudicium gehennae? non sine dubio fugies iudicium gehennae, sed ers semper illic ardens cum conserpentibus tuis, nisi tibi prospexeris. tunc, inquit, tradent uos in tribulationem et occident uos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.et tunc scandalisabuntur multi et inuicem tradent et odio habe bunt inuicem. et multi pseudoprophetae exsurgent et seducent multos. et quoniam abundabit iniquitas, perfrigescet caritas multorum. si non mens tua sacrilega scit me propter unicum dei filium pati persecutionem a te, poteris non esse de illo genere, non esse in illorum sententia ad quos dicitur: serpentes, generamina uiperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae? ideo ecce mitto ad uos prophetas et sapientes et scribas et a illis occidetis et crucifigetis et persequemini de ciuitate in ciuitatem. quae cum tu sis gerens hodie, negare non audebis te de uiperae esse progenie. interemisti enim multis in locis [*]( 15 Matth. 23, 33 19 ib. 24, 9—13 26 ib. 28, 33 ) [*]( 6 illo coni. Coleti, alio V alio g. t. e. quam uipereo coni. Gallan- dius 8 dicebatur fort. 11 domos 15 at 17 gehenne fagea 21 hodio 23 habundabit 26 sentitia fort. 29 pereequimini v 30 hodie gerens v 81 uiperae esae progenie scripsi, uipere esse progeniem Vv )

189
plurimos Christianorum, alios detines uinctos in carceribus, in ergastulis. etiam hinc poteris uidere te unum esse ex illis, ad quos dicitur: serpentes, genimina uiperarum, et infra: ecce ego mitto ad uos prophetas et sapientes et scribas, et ex illis occidetis, dum non eos dignaris execrari quos uideas per abundantem iniquitatem tuam recessisse ab apostolica fide illos quorum perfrixerit caritas, sed eos quos uideas permanere in eo statu fidei, in quo manentes beati prophetae apostoli atque martyres meruerunt aeternas dei consequi amicitias. non enim apud Alexandriam Achetam et Dydimam ex presbyteris execraris, qui noscantur ex Christianis facti Arriani, sed eos quos adhuc cognoscis stare nobiscum. aut si non ita est, cur nunc non execraris Dydimam et Achetam, quos antea execrabaris? nisi quia tunc a te fuissent execrabiles habiti, quia essent adhuc scilicet Christiani, nunc uero sint tibi carissimi, quia uidelicet esse coeperunt, ut tu es apostata, blasphemi. sed iam credimus te post tantas probationes tibi exhibitas te unum esse ex illis, ad quos dicitur: serpentes, genimina uiperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae ? daturum te operam quo possis curare uulnera tibi per diabolum inflicta tam grauia, quia et homicida sis et sacrilegus; a quibus criminibus si te nolueris liberari, sanguis tuus requiratur a te, nos coram deo mundi futuri a sanguine tuo, qui tibi omnibus ueritatem patefecerimus modis. a te non solum tuus, sed et eorum requiretur sanguis, quos aut ad haeresem perduxisti suscipiendam aut ad innocentem inlexisti iugulandum,

Sed si dixeris: arbitrabar illorum catholicam fuisse fidem quos dicitis Arrianos, si in fidei nutasti causa, si quod ii qui credere se dicant in creaturam ignorasti quod sint haeretici, hi qui dicant deum non habere uerum filium, numquid etiam hoc ignorasti quia non sit iustum gladio persequi [*]( 3 Matth. 23, 33 4 ib. 23, 34 ) [*]( 6 habundantem 10 aput alexandria machetam V, Alexandriam Machetam v; em. Latinvus praesbiteris V, diaconis coni. Gallandius 111 13 machetam V 19 gemina 20 te] et fort., sed cf. 192, 1. 2 22 liberare fort. 28 quot hii V; em. Lat. 80 numquit )

190
innocentem? numquid fugerat te dixisse dominum beato Petro: conuerte gladium tuum in loco suo. omnes enim qui accipiunt \' gladium gladio peri bunt ? quid interea, Constanti, acturus, qui tantam Christi dei unici filii seruorum interemeris multi-I tudinem? uides etenim eum quem in nos persequeris dicere quod omnes qui gladium accipiunt gladio sunt perituri, quid accepturus, qui nisi ueniam facinorum tuorum credens in eum quem negas fueris consecutus, toties merearis et quidem dei percuti gladio, quoties tu percusseris eius clementiae dicatos quis homo dei sacerdotibus inponendam dixisti necessitatem ad absentem percutiendum, ad inauditum puniendum, ad innocentis fundendum sanguinem? cur noluisti audiri Athanasium consacerdotem nostrum a nobis? cur sic more latronum occulte nos iugulare dei hominem uolueras? nisi quia sis ex illis, in quorum exprobrationem prolata sint haec: nemo ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit, filius hominis qui est in . caelis. sicut enim Moyses exaltauit serpentem in deserto, sic oportet exaltari filium hominis, ut omnis qui credit in eum habeat uitam aeternam. sic enim deus mundum dilexit, ut filium suum unicum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed uitam aeternam habeat. non enim misit deus filium suum in mundum ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum. ideo qui credit in eum non iudicatur; qui autem non credit in eum iam iudicatus est, quia non credidit i/l nomine unici filii dei. hoc est autem iudicium, quia lux uenit in mundum, et dilexerunt homines potius tenebras quam lucem; erant enim opera illorum mala. omnis qui praua agit odit lucem et non uenit in lucem, ut non arguantur opera eius. nam qui facit ueritatem uenit in lucem, ut manifestentur opera eius, quoniam in deo est factum. si seruum te unici cognosceres dei filii, numquam profecto eius maiestatem negares, numquam eius seruos nunc occulte nunc publice [*](2 Matth. 26, 52 15 Ioh. 3, 13—21 ) [*]( 5 uideas Coleti nobis eXBpecteB; sed cf. 172, 12. 13 persequaeris 7 accepturos 8 negas scripsi, negans Vv, 10 qui coni. Latvnius; cf. 102, 17 duxiati fort. 28 et non u. i. lucem om. v arguatur 30 sunt facta exspectes )
191
iugulari mandares; sed quia sis amator tenebrarum, quippe tenebra, quia sint opera tua mala, noluisti rem quam detuleras plenissime examinari per dei sacerdotes. cur noluisti? nisi quia timueris opus tuum publicari serpentinum. dum sumus in corpore, inquit apostolus, peregrinamur a domino; ex fide enim ambulamus non per speciem. audemus etiam bonam uoluntatem habentes magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad dominum, et contendimus siue absentes siue praesentes placere illi. nam omnes nos oportet manifestari ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque propria corporis, secundum quod gessit siue bonum siue, malum. et Constantius haereticus dicis: damnate Christiani Christianum. cur hoc dicis? nisi quia fundere sanguinem iustorum, derelinquere etiam deum et suscipere idololatriam hoc esse optimum censueris.

Sed iterum te obsecro piissime cognoscas imperator, cum sis et unici filii dei negator et in eum credentium persecutor, si non conpar illis inueniaris, quorum in Actibus apostolorum describitur nequitia: cum magna dissensio esset inter illos, timens tribunus ne raptus fuisset Paulus ab illis, iussit exercitum descendere et rapere eum in castris. sequenti autem nocte adsistens ei dominus ait: constans esto; sicut enim testificatus es de me in Hierusalem, sic oportet te etiam Romae testificari. facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et deuouerunt se dicentes neque manducare neque bibere, donec occiderent Paulum. erant autem fere quadraginta qui hanc coniurationem fecerant, qui et accesserunt ad principes sacerdotum et indicaucrunt dicentes: deuotionem uouimus nos nihil gustare in totum, donec occidamus Paulum; nunc ergo uos colligite concilium et notum facite tribuno, ut deducat eum ad uos quasi de eo diligentius quaesituros; nos uero priusquam adpropiet, parati sumus interficere eum. si non dei sacerdotem isto petisti genere Athanasium, si non aliud [*](4 II Cor. 5, 6—10 18 Act. 28, 10-15 ) [*](9 omnis 11 dicit 14 idolatriam obtimum 28 gastate m. 1 82 si scripsi,nisi Y (cf. 146, 25) aliut )

192
finxisti te agere et aliud perficere disposueras, potes te negare non eodem aduerso spiritu te quoque agi, quo sunt acti atque agantur Iudaei? nisi etenim illo fuisses excitatus spiritu contra nos deo seruientes, numquam sine dubio absentem damnari et quidem innocentem mandares. sed haec sic ego saepe repeto, tamquam etiam ipse, dum interdum uacas a furoris stimulis, non consideres omnibus te modis ita a iustitiae regula exorbitasse, ut nec in Actibus apostolorum uidere potueris petentibus Iudaeis ad Paulum necandum beatum hominem gentilem praesidem Festum minime coetui Iudaeorum commodasse adsensum, sed tam ipsos nec nonetPaulum positos in unum auditurum esse pollicitum. gentilis seruauit aequitatis ius, tu I uero destruxisti; aut aequitas est damnare inauditum, inter-I ficere absentem, audientiam uero negare iusto, ei homini cui omnis testis sit dei populus, quod enim false fuerit petitus a te ac tuis, Christianus a uobis Arrianis? ergo, ut dicere coeperam quae fuerint inter Iudaeos et Paulum beatum gesta a Festo, accipe: Festus autem cum uenisset in prouinciam praeses, ascendit Hierosolymam *#* insidias tendentes, ut eum interficerent in uia. Festus ergo respondit Paulum quidem. -eeruari in Caesarea, se autem maturius proficisci. itaque qui inter uos sunt descendant et, si quod est in uiro crimen, accusent eum. demoratus ergo inter eos non plus quam octo aut decem dies descendit Caesaream et altero die sedit pro tribunali et iussit citari Paulum; qui cum adductus esset circumsteterunt eum Iudaei qui a Hierosolymis descenderant, multa et grauia crimina obicientes quae probare non poterant, Paulo autem rationem reddente, quod neque in lege [*](18 Act. 25, 1-8 ) [*]( 1 te V, ne (potesne) v, tu fort., sed cf. 189, 20 3 aguntur fort. 6 cum v 11 positos scripsi, posse V, esse coni. Tilius, esse uel fuisse GaUandius 15 falsae 17 ceperam 18 accipere 19 non- nulla hic intercidisse textus gr. docet 20 uiam 21 cesare. qui] potentes add. Latinius 22 descendat quot 24 diae. 27 probire 28 legem v )
193
Iudaeorum, neque in templo neque in Caesare aliquid deliquerit. ethnicus aequitatis uiam inter beatum Paulum et cohomicidas tuos Iudaeos tenuit, et tu desideriis malarum meditationum tuarum parere cupiens aequitatem iustitiamque tollendam ex sensibus censueras nostris.

Sed quomodo istud facere potueramus quod tu fieri . cogebas contra iustitiam, qui meminissemus scriptum: nolite iudicare secundum personam,. sed iustum iudicium iudicate? damnate inauditum quo dixisti tempore, cur non memoratus es dixisse Nicodemum: numquid lex nostra iudicat de homine, nisi audiat ab ipso et cognoscat quid fecerit? cur noluisti audiri quem reum mortis dixisti, nisi quia falsa detulisses? dicit dominus ad Iudaeos: qui loquitur mendacium de suo loquitur, quoniam mendax est et pater eius. et tu, cum mendax esse clarueris, aestimas non te esse filium mendacis et audes filius mendacis resistere, ueracibus fallax, domini sacerdotibus sacrilegus? tu audes, quem aduertamus esse latronem atque furem illum quem praeostenderit dominus dicens: amen, amen dico uobis, qui non intrat per ianuam in ouile ouium, sed qui ascendit per aliam partem, ille fur est et latro. porrexisti quidem manus ad Christi oues antichristo uindicandas; sed ut es agnitus fur atque latro, es uitatus atque reiectus. cur te uel consacrilegum tuum Georgium non sunt secutae oues dei? cur illum, quem esse Alexandrinorum fortissime es dolens episcopum, secuntur? nisi quia illum quidem instituerit illis episcopum deus, te uero atque Georgium ad mactandas ut latrones et fures inmiserit diabolus. qui intrat per ianuam, inquit, pastor est ouium; huic ostiarius aperit, et oues audiunt uocem eius et suas oues uocat nominatim et educit illas; et cum suas omnes eiecerit, ad illias uadit, et oues eum secuntur, quia nouerunt uocem eius; alterum non secuntur, sed fugiunt [*]( 7 Ioh. 7, 24 10 ib. 7, 51 13 ib. 8, 44 18 ib. 10, 1 27 ib. 10, 2—5 ) [*]( 1 templum v Caesare scripsi, Caesarem Vx 16 fallax domini sacerdotibus? sacrilegas tu uulgo distinguitur 29 educet 30 ad] ante Latmim ) [*]( xnn. ) [*]( IS )

194
ab illo, quia nesciunt eius uocem.quia igitur tu non intraveris per ianuam in ecclesiam, latro esse conspiceris atque fur; non enim nosti dei filium, ut dicas te intrasse per ianuam, siquidem ille eos diceret et fures et latrones, quia et tunc non fuerunt in eius clementiam diuinam credentes nec deinceps essent credituri et aliter fuissent erudire oues illius temptaturi. igitur cum tu hinc doctrinam spargens insanam sis, quod enim non in eum credideris, utique esse latro ille atque fur, qui iam tunc praeostendebaris, ex blasphemiis tuis manifestissime conprobaris. quod ita esse probat sequentia pronuntiationis: ait ad illos Iesus: amen, amen dico uobis, ego sum iam ouium. omnes quicumque uenerunt ante me et fures sunt d latrones, sed non audierunt illos oues. ego sum ianua; si quis per me intrauerit, saluus erit et intrabit et pascua inueniet; fur non uenit, nisi ut furedur. o tu itaque fur, qui ad hoc intrasse dei inueniaris ouile, ut uidelicet fuisses furatus et in terficeres, qua adhuc uoce poteris dioere: debet non esse episcopus Athanasius Alexandrinorum, sed Georgius, quando uideas te et Georgium uel cunctos consacrilegos uestros non esse aliud nisi fares ac latrones? suos deus seruos pastores esse uoluit supra gregem, ut te ac tuos cognoscentes latrones esse ac fures pellerent.

Sed tu idcirco te ac tuos pulais nobis dei ordinatis dominico praeesse gregi dominico censuisti, quo possis libere dei grassari gregem. cum sis talis, mirari non poterimus quia dixeris puniendum absentem dei cultorem. neque enim retinere potueras dixisse dominum: si diligitis me, mandata mea seruate. et ego rogabo patrem, et alium aduoceartoum dabit uote, ut nobiscum sit in aeternum spiritus ueritatis quem mundus non potest accipere, quoniam non uidet illum nec agnoscit, [*]( 11 Ioh. 10, 7—10 27 ib. 14, 15—17I ) [*]( 6 herudire 7 hanc coni. TIIi- 9 preostendebaJllñs blasphemiis coni. Tilius, blasphemis V 10 comprobarea v probant coni. Tilius nisi sequentia pro substantiuo habeatur 12 qaecamqw 13 ouos 16 ouilem 17 quia 20 aliut )

195
uos agnoscitis eum, quoniam uobiscum manet et in uobis est, sed dic oro te quomodo possit in nobis habitare spiritus sanctus paraclitus, si tuam uel patris tui fecissemus uoluntatem? infra etiam, qui audit, inquit, praecepta mea et custodit iUa, ille est qui me audit. qui autem me diligit diligetur a patre meo, et ego diligam illum et ostendam illi me ipsum. ait illi ludas non Scarioth: domine quid factum est, quod manifestas te nobis et non huic mundo? respondit Iesus et dixit illi: si quis me diligit, sermonem meum custodiet et pater meus diliget illum, et ad illum ueniemus et apud eum manebimus. qui non me diligit sermones meos non custodit. ex his domini pronuntiationibus quam inimicus noster extiteris potest conici: qui audit mandata mea et custodit illa, ille est qui me diligit. quomodo dilexisse nos eum monstrabamus, si ut tu mandata eius calcaremus? calcans es etenim dominica mandata, cum quae ille seruari sanxerit tu non tantum non esse seruanda mandes, sed et ipsum negari praecipias. aut quomodo me pater ipsius, propterea quod seruauerim mandata filii eius, amare poterit, si damnem innocentem? dicit filius dei: si quis me diligit,. sermonem meum custodiet, et pater meus diliget illum, et ad illum ueniemus et apud eum manebimus; et tu dicis, esca ignis, apostata: damnate innocentem. quo genere dei diligere inuenti fuissemus filium , si contra mandata ipsius iugularemus uirum in?tum? quomodo fieri poterat, ut diligeret nos pater et uenirent pater et filius et mansitare dignati fuissent in nobis, si rescindentes domini mandata tua sacrilegi praecepta custodiremus? conspice, Constanti, inuidus ille amator tuae uoluntatis diabolus a quali \'nos gloria per te clientem suum pellere temptauerit, nisi nobis domini subueniret pietas, ut te iam non hominem, quem deus fecit ad imaginem et similitudinem suam, sed caenum esse omnium cloacarum [*](4 Ioh. 14, 21—24 13 ib. 14, 21 19 ib. 14, 23 ) [*]( to 10 aput 11 cqsdit 14 monstrabaimir fort. 15 cum quae scripsi, cumque Y 16 sancxerit 18 quot 21 aput ema V, n illum v 30 xte V, te (om. ut) v ) [*]( 13* )
196
considerantes, calcaremus tuas sacrilegas iussiones. quis etenim nolit nisi uobis Arrianis infelicior a dei unico filio diligi? quis est qui nolit amari ab eius patre? quis qui patris et unici eius filii templum esse recuset P quae utique consequi non potest qui sicut tu et homicida fuerit et sacrilegus; consequi sane tu etiam poteris, si conuersus uere paenitearis. dicit adhuc dominus: hoc est mandatum meum, ut diligatis inuicem, sicut dilexi uos. maiorem hanc caritatem nemo habet, ut animam suam ponat pro amicis suis. uos amici mei estis, si feceritis quod praecipio uobis. iam non dico uos seruos, sed amicos, et iterum: non uos me elegistis, sed ego uos elegi et posui uos, ut eatis et fructificetis et fructus uester maneat d quodcumque a patre meo petieritis in nomine meo det uobis,

Quomodo poterimus esse amici unici filii dei, si contra interdictum illius pietatis damnauerimus absentem, interfecerimus innocentem? quomodo fructus noster augmenta crementorum facere poterit? quomodo quicquid petierimus in nomine eius accipiemus a patre, si, ut tu cogebas, non solum cultorem eius puniremus, sed et ipsum negaremus? Tito uiro deo dicato scripsisse beatum apostolum non inueneras de episcopi inreprehensibili officio, quod sit dignum praebere deo, ut homicidas nos effici cuperes? huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae deerant corrigas et constituas per ciuitates presbyterium, sicut ego tibi disposui, si quis est sine crimine, unius uxoris uir, filios habens fideles, non in accusationem luxuriae aut non subiectum; oportet enim episcopum sine crimine esse sicut dispensatorem dei, non proteruum, non iracundum, non uinolentum, non percussorem, non turpilucrum, sed hospitalem, beniynum, sobrium, iustum, sanctum, continentem, amplectentem id quod secundum doctrinam est fidem uerbi, ut potens sit exhortari in doctrina et contradicemtes [*]( .7 Ioh. 15, 12-15 11 ib. 15, 16 22 Tit. 1, 5—11 ) [*]( . 6 poenitueris v 8 hanc caritate coni. Coteleritts in not. ad Apophthegm. patrum p. 621 21 praeberi fort. 24 praesbyterium V, presbyteros ex gr. LatiniuB 26 loxoriae )

197
reuincere. sunt enim multi etiam non subditi, uaniloqui et deceptores, maxime qui ex circumcisione sunt, quos oportet redargui, qui uniuersas domos euertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia. cum igitur talem uoluerit episcopum fieri, qui hanc tenentem uiueret uiam iustitiae, qua tu auctoritate ad excludenda mandata beati apostoli noua praecepta dare dignatus es? ea uidelicet quae ex diaboli esse noscantur orta uoluntate. apostolus me non iracundum, non percussorem uult fieri, et tu me homicidam uis effici. quibus ex rebus potest colligi spiritum sanctum locutum ore beati apostoli, spiritum uero nequam locutum ore uestro Arrianorum. conspicis interea mandasse apostolum, ut uos ueritati resistentes indentemini episcopi interuentu, ut per sanam doctrinam uestra punita esset blasphemia. non ad hoc beati apostoli protuli dictum oportere episcopum sine crimine esse, ut me peccatorem negarem, cum et meam norim conscientiam dicere audiam Iob illum iustum: quis enim mundus a sordibus? nemo, etiam si unius diei sit uita eius in terra, Iohannem etiam beatum aduertam dicere: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est. non ergo idcirco apostoli praeceptum protuli, ut qui meminerim me peccatorem praedicarem esse sine sordibus, sed ut tu quam sit malum quod praeceperis fieri posses aduertere. iuuenes, inquit, similiter hortare, ut sobrii sint in omnibus, per omnia te ipsum formam praebens bonorum operum, in doctrina, in integritate, in grauitate, in sermone sanum, inreprehensibilem, ut aduersarius reuereatur, nihil habens quod dicere malum de nobis.

Quomodo me formam bonorum operum aliis praebuissem, si sanguinem dei serui fudissem? quomodo doctrinam integram quam tradiderunt apostoli praedicantem me dei [*]( 17 Iob 14, 4. 5 19 I Ioh. 1, 8 24 Tit. 2, 6-8 ) [*]( 5 tenens exspectes 8 horta 13 indentemini idem uidetur signiifcare quod infringambrl; nihili est quod coniciunt indeptemini Oangius, s integerrimi TiltuB 18 UNUS 22 esse] me esse exspectes 27 quid v )

198
populos cognosceret, n haeresim tuam suscepissem, si denique uel in hypocrisi satellitis tuis pseudoepiscopis Arrianis communicarem ? quomodo possit sermo meus proferri sanus, inreprehensibilis. si euangelicam atque apostolicam deserens fidem tuam suscepissem blasphemiam? quomodo aduersarius reuereri potuerat? quomodo de me nihil possit dicere mali, cum, si tibi adquiescendum censuissem, et homicidam et sacrilegum me factum conprehendisset ? iterum cum moneret seruos dominis suis subditos esse debere, inluxit enim, inquit, gratia dei saluatoris nostri omnibus hominibus, corripiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et pie et iuste uiuamus in hoc saeculo, expectantes beatam spem in aduentum gloriae magni dei et saluatoris nostri Iesu Christi, qui dedit pro nobis se ipsum ut liberaret nos ab omni iniquitate et mundet sibi populum abundantem, aemulatorem bonorum operum. cum in his nos ambulare praeceperit bonis operibus, quid tibi uisum est, ut innitaris ad homicidium faciendum ? quomodo etenim abnegantes inpietatem pie et iuste uiuentes conspici potueramus, si tecum fudissemus innocentis cruorem ? sed et cum dicat idcirco se pro peccatis nostris tradidisse dominum, ut nos eriperet ab operibus satanae et constitueret ad hoc, ut aemulatores essemus bonorum operum, si opus istud tuum et nos teeum perpetrati fuissemus, in qua essemus parte nisi in qua sit Cain? inluxit enim, inquit, gratia dei saluatoris nostri omnibus hominibus, corripiens nos, ut abnegantes impietatem ac desideria saecularia sobrie ei iuste et pie uiudmus in hoc saeculo. et Constantius ta imperator dignaris dicere, simus impii, scelerati, perditi, maligni, iniqui, iniusti. ubi hanc spem inueniam beatam quam me expectare oportere docet apostolus beatus, si non solum ipsius, qui omnem beatitudinem tribuere potens est, seruos interemero, sed et ipsum negauero? ta [*]( 9 Tit 2, 11-14 24 ib. 2, 11. 12 ) [*]( 2 epoehrai aatelHtibus coni. TUius 7 atqoleseendom 12 in] et Latinius 14 nnmdaret emi. Latinius 17 ianitares forh 18 instae 26 sobriae et iostae et piae 29 oportere om. v )
199
etenim utrumque facis, Constanti, quia et seruos eius persequeris atque interficis et ipsum deserens idolis te mancipandum censueris. cur ista geris, nisi quia tibi non inluxerit gratia dei saluatoris nostri? si enim inluxisset, meminisses apostoli dicentis praeceptorum: uidete itaque quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes, redimentes tempus quia dies mali sunt. propterea nolite effici inprudentes, sed intellegentes quae sit uoluntas domini. si uoluntas est domini interficere innocentem, derelinquere fidem euangelicam, poterit non solum haec pars, sed et totum corpus epistolarum beati apostoli tuis patrocinium praebere praescriptionibus; sin fauet praescriptionibus tuis nulla pars sacrarum scripturarum, est luce clarius manifestum te sub tenebrarum degere potestate; unde et effectum sit, ut nihil de sacris scripturarum hauseris fontibus, quod te potuisset a tantis remouere periculis. si enim non te potestas tenebrarum sub sui redegisset ditione, profecto retineres quae Philippenses audiunt: coimitatores mei estote, fratres, et obseruate eos qui sic ambulant, sicut habetis formam nostram. multi enim ambulant, quos saepe dicebam uobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis est interitus, quorum deus uenter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.

Dicas cupio, prudentissime imperator, in quibus debemus effici coimitatores apostoli, doce apostata, si homicida fuit apostolus, si blasphemus, si euangelicae fidei destructor, si sacrilegus; haec etenim omnia et antequam credidisset in unicum dei filium fecisse se profitetur. tu uero qui haec facis hodie quae ille ante agnitionem unici dei filii faciebat, qua de re ausus fuisti iubere nobis domini sacerdotibus, ut innocentem condemnaremus, ut haeresim tuam suscipientes apostolicam fidem despueremus? tu qua de re haec fieri praecepisti quae contra formam apostoli sunt [*]( 5 Eph. 5, 15-17 17 Phil. 8, 17-19 ) [*]( 11 sin (s sin Ha?) scripsi, sinus V, sin minus c; sin minus ulla coni. Latmius 80 condempnaremas )

200
prolata, nisi quia sis ex inimicis crucis Christi, ex illis qui iam tunc designati fueratis ore sancti apostoli? tene ac tuos audiremus, quorum finem dicit apostolus esse interitum? ut illos tuos satellites qui derelinquentes formam traditam disciplinae et regulam fidei per apostolos tibi semet turpis lucri gratia tradiderint, illos qui plus mensae tuae copias fecerunt quam ea quae promittit suis dominus, illos qui tui esse conuiuae delegerint quam patriarcharum prophetarum apostolorum uel martyrum, ad quos dicitur rectissime: uester deus uenter est. examinate, dicit apostolus, bonum continete, ab omni specie mala continete uos; et quia uiderimus maledictam operam uestram Arrianorum et uitauerimus, odio laboramus. sed quam pulchrum est quamque iucundum a te odiri, amari uero a deo. reppulisti nos e re commissa nobis, arbitratus potuisse te quod deus aedificauit destruere. unicuique autem nostrum, ait Ephesiis scribens, data est gratia secundum mensuram dignationis Christi, propter quod dicit; ascendens in altum captiuam duxit captiuitatem, dedit dona hominibus. quod autem ascendit, quid est nisi quia et descendit in inferiora terrae? et qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut adimpleret omnia. et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas, quosdam uero euangelistas, quosdam autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitate fidei et agnitione dei in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, ut iam non simus paruuli fluctuantes et circumferamur omni uento doctrinae, in nequitia hominum, in astutia ad remedium erroris. ueritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum per iuncturam subministrationis in mensuram uniuscuiusque partis incrementum corporis facit in aedificationem sui in caritate. [*]( 9 I Thess. 5, 21. 22 15 Eph. 4, 7-16 ) [*]( .6 pluris exspectes 10 ezaminate] omnia ex gr. add. Latimut 18 iocundum 16 dignationis] donationis Latinius )
201

Cum haec ita esse legis, cur fuisti ausus tollere pastores quos gregi suo deus uoluerit praeessej? cur? nisi ut tecum omni uento doctrinae possent dei circumferri supra dominicum gregem pastores. ne fuissent ducti tamquam paruuli omni uento doctrinae accedentes ad fidem? ne uestra nequissimorum hominum astutia ad diaboli principis uestri remedia recederent ab apostolica euangelicaque fide? tulisti episcopos e plebibus quibus praesumus diuina dignatione, ad hoc utique ut doceres doctrinam non apostolicam sed haereticam. uae tibi misero, per quem haec gerit satanas. inueneras homo sapiens colorem aptum fallaciae tuae, quonam modo posses dei oues patri tuo defendere, qui tibi, ut in his demoreris malis, iam illis iaculis quibus Euae et Adae mentes sauciauit cor tuum iaculauit, ad hoc uidelicet, ut in hac temet prauitate constitueret. inueneras, inquam, homo sapiens colorem aptum fallaciae tuae, quonam modo posses dominicum depopulare gregem, dicens: peccauit Athanasius, et idcirco qui illum mecum interemerit erit episcopus; qui insuper habendum censuerit non erit; et qui damnabant Athanasium iungebantur pseudoepiscopis dogmatis tuae Arrianae. si qui tuam metuentes iram hoc egissent, triplex per te homicidam atque sacrilegum incurrebant crimen, siue quod innocentem damnarent siue quod catholici haereticis communicarent et in gregem dei uos lupos intrare sinerent, cum dicat apostolus, idcirco datos pastores, ut omnis daemonum doctrina, quae per uos haereticos et omnes aduersarios ecclesiae profertur, fuisset exclusa atque in ueritate currentes dei serui eo usque mansissent inmobiles, donec ad summam uenirent perfectionem; et tu tenebra auferre dignatus es pastores iudicio constitutos dei, quo possis tu lupus conuertere cunctos in diaboli amatoris tui praedam. ut iam, inquit, non simus paruuli fluctu- [*](31 Eph. 4, 14. 15 ) [*]( 3 tecum scripsi, te cum V nenta circumferri scripsi, circumferre Y 4 pastores, ne — doctrinae? Accedentes - fide, tulisti uulgo distmg. 7 reciderent fort. 12 deferre coni. GaZlandius, sed cfl Tertull. de uel. uirg. c. 6 15 contitneret 20 tni Arriani exspectesr sed cf. p. 148, 20 23 catholicae )

202
ardes et circumferamur omni uento doctrinae, in nequitia hominum, in astutia ad remedium erroris. ueritatem autem facientes in caritate crescamus in ille per omnia, qui est caput Christus. quomodo possemus crescere in illo, si te secuti tenebram fuissemus, cum sis negans illum uerum deum esse, cum dicas illum non natum de substantia patris, sed astruas factum ex nihilo? quomodo potueramus crescere in illo qui non ambulaturi eramus in ueritate, ex quo te fuissemus apostatam secuti? deinde cum dicat: ueritatem facientes crescamus in caritate, et sit manifestum criminibus falsis petitum dei sacerdotem per te ac tuos Athanasium, si ea quae imperas fecissemus, quomodo aut in ueritate aut in caritate currere conspecti fuissemus qui et caritatem extinxissemus quam tenemus cum coepiscopo nostro Athanasio ? et quia falso temperassemus crimini, et ipsi tibi fallaci in innocentis necem iuncti tecum mereremur diuina indignatione percuti. sic ergo. Constanti, aedificatur domus dei per fallaciam, per sanguinis innocentium fusionem, per praedicationem blasphemam? uae tibi qui ad hoc sis uiuens, ut haec cuncta mala per te gerat diabolus.

Tu mihi dicis: puni innocentem, derelinque fidem catholicam atque suscipe uenena haeresis meae, et est apostolus dicens : hoc itaque dico et testificor in domino, ut non amplius ambuletis, sicut et gentes ambulant in uanitate mentis suae, obscurati in intellectu, alienati a uita dei, per igno- rantiam quae est in illis, propter caecitatem cordis ipsorumcui oboediam uestrum P tibine an apostolo? tibine apostatae sacrilego an illi qui iam fudisse sanguinem propter unicum dei inueniatur filium? quem uestrum sequar? tene templum daemonum an illum dei templum? te qui operibus tuis aut Iudaeum aut ethnicum esse declaras an illum qui iam consecutus sit per hanc quam execraris fidem regna caelestia? [*]( 9 Eph. 4, 15 23 ib. 4, 17. 18 ) [*]( 7 poteramafl coni. Latmim 18 extincxisemus 25 in 011. v 28 sacrilegio 32 regni m. 1 )

203
si enim non tu operibus tuis gentilem te esse manifestas, poteris defendere, quod enim non digne haec te contra proferantur. primo quia sis negans dei filium, gentilis aut Iudaeus nobis es; deinde cum proscribis deportas torques falsis criminibus innocentes oneras interficis, non inueniri poteris Christianus qui per uiam suam dei esse homo cognoscatur, sed utique unus de illis, de quibus per apostolum dicit dei spiritus, quod enim sint in uanitate mentis suae, insensati, alienati a uita dei per caecitatem cordis ipsorum. quando ergo haec caecati gerere corde uoce apostoli manifestentur quae tu geris, qua fronte audes sanis corde ac mente dicere: errastis, fallax ueracibus: mendaces estis? apostolus, sicut est ueritas, dicit, in Iesu, deponentes secundum pristinam conuersationem ueterem hominem eum, qui corrumpitur secundum concup iscentiam erroris. renouamini autem spiritu sensus uestri et induite nouum hominem, qui secundum deum creatus est in iustitiam et sanctitatem et ueritatem. deponentes mendacium loquimini ueritatem unusquisque ad proximum suum. ubi haec praetermisisti monita salutaria quae nos custodire hortatur apostolus? quomodo etenim deposuisse ueterem hominem et nouum hominem eum, qui secundum deum sit, induisse reperiri potueramus? quomodo manentes in iustitia et sanctitate et ueritate conspecti fuissemus qui iniusta tecum gerentes eum nonum hominem, qui sit creatus secundum deum, extinxissemus et illum ueterem, qui corrumpitur secundum erroris concupiscentiam, ut ante corrumpebatur quam deum nosse coepisset, iterum portare coepissemus? ista etenim cuncta faciunt quae tu facis non dei domestici, sed satellites antichristi: deponentes mendacium loquimini ueritatem unusquisque ad pro. ximum suum, quia sumus inuicem membra. si fuisses de ecclesiae dei membris, mihi crede quod numquam mendacium pertulisses ad ecclesiam; (ni)si quia sis illius homo, qui [*]( 8 Eph. 4, 18 12 ib. 4, 91-25. ) [*]( 11 erra*stis 18 praetermisissemus ut a qaomodo etenim enuntiatum principale incipiat Gallandius 21 repperiri 24 utincdasemus 82 nisi scripsi, si V, sed coni. Latinius )
204
deceperit Adam per fallaciam et Euam, idcirco pertulisti mendacium, ut nos sic circumscriberes, quomodo circumscripserit diabolus primoplastos homines; tu dixisti: damnate Athanasium, quia grauiter deliquit, alioquin in reatu eritis maximo apud deum. suscipite Arrii fidem, et uiuetis in aeternum.

Accipe quae etiam amantissimus tibi circa Adam et Euam egerit, et inuenies haec te nunc gerere circa nos quae et ille tunc gesserit circa illos. et erant, inquit in Genesi Moyses, ambo nudi tunc Adam et mulier eius, et non confundebantur; serpens autem erat sapientior omnibus bestiarum quae erant, et infra: et dixit serpens mulieri: quid quia dixit dominus deus ne edatis ex omni ligno quod est in paradiso? et dixit mulier serpenti: ex omni ligno quod est in paradiso edemus, de fructu autem ligni quod est in medio paradiso, dixit deus, non manducabitis ex eo, sed nec tangetis eum, ne moriamini. dicimus tibi loco serpentis persuadenti nobis, ut <in)auditum damnemus, ut innocentem iugulemus: praecepit dominus innocentem et iustum non interficiendum. et dixit serpens mulieri: non moriemini. sciebat enim deus quia quacumque die manducaueritis ex eo, aperientur oculi uestri, et eritis sicut dii scientes bonum et malum. dicentem itaque istum serpentem per te ad nos: magis eritis iusti, si fuderitis sanguinem iustum, magis eritis beati, si apostolicam euangelicamque anathematisantes fidem Arrianam susceperitis perfidiam *** calcatur propitio deo in te quidem iam a nobis fallaciam ipsius scientibus. sed tibi nos dolere est testis deus, propterea quod per te semet constituerit ad nos circumscribendos; constat etenim tunc per semet ipsum adgressum Adam et Euam. deprecor te ne haec grauiter accipias quae salutis tuae causa proferantur. dolere etenim te arbitror quod dixerim [*]( 8 Gen. 2, 25 11 ib. 8, 1-8 18 ib. 8, 4. 5 ) [*]( 6 accipite v 8 inquid 10 omnium fort. bestiis coni. Tilius 12 paradyso 14 paradyso V, paradisi v 17 auditum damnaemos 22 magis — iwtmn bis exhibet 24 anatimstizantes 25 post perfidiam uerbum quale respmmnB intercidisse uidetur 26 delere c, dolore V )

205
per te nos adgressum serpentem et quod te multis in locis inter eos posuerim qui fuerint dicti serpentes. considera operam tuam et illorum et, si non unum uos esse cognoueris corpus, dicito me non iuste haec dicere. tuos magistros in perfidia Iudaeos audis certe in sacris euangeliis serpentes saepe dictos a domino: serpentes generamina uiperarum. unde hoc nomine uocari meruerunt? certe propter nequam opus illorum, certe propter incredulitatem suam. inde et Iohannes baptista, progenies uiperarum, dicit ad eos, quis monstrauit uobis fugere ab ira uentura ? facite ergo dignos fructus paenitentiae. ut ex illis ergo, qui in unicum crediderunt filium dei, qui uias correxerunt suas, meruerint filii effici lucis, alii uero serpentes dicuntur, ita et tu, nisi fructus feceris dignos paenitentiae, nisi tuas uias correxeris, filius uiperae atque serpentis diceris. quis etenim dei seruorum non te homicidam atque blasphemum esse cernens non eo uocet nomine quo uocentur Iudaei? quis te e deum timentibus dubitabit quod es pronuntiare, quando uideat scribas, Pharisaeos et principes Iudaeorum idcirco serpentes dici, quia et prophetarum fuderunt sanguinem et unicum negauerint . dei filium?

Cum haec ita se habeant, superest ut factorum tuorum geras paenitentiam, aduertens deum suae clementiae misericordiam omnibus a uiis recedentibus malis praestitisse, habens formam Nineuitarum, quos si fueris imitatus, ita opem misericordiae consequaris necesse est. quos circa accipe quae fuerint gesta uel ipsi praedicatione Ionae territi quae fecerint. praeceptum est, inquit sacra scriptura, ceto, et reiecit Ionam super terram, et factum est uerbum domini ad Ionam iterum dicens: surge et uade in Nineue ciuitatem magnam et praedica in ea secundum praedicationem priorem quam ego locutus sum ad te. et surrexit Ionas et abiit in Nineue secundum [*]( 6 Matth. 23, 33 9 ib. 3, 7. 8 27 Ion. 2, 11 — 4, 2 ) [*]( 9 monstrabit 10 fractos 15 non suspectum habet Latinius 17 e om. v, esse Latinius quod es coni. Coleti, quo ea Vv, quod potes Lugdunenses 24 niniuitarum et l. 29 et 31 ninioe 25 quocirca v 27 regecit . )

206
quae locutus est dominus ei. erat autem Nineue ciuitas magna adeo sicut iter tridui. et coepit Ionas introire in ciuitatem sicut iter diei unius, et praedicauit et dixit: adhuc triduo, et Nineue subuertetur. et crediderunt uiri Nineuitae deo et praedicauerunt ieiunium et uestierunt se cilicia a maximo usque ad minimum eorum. et peruenit uerbum usque ad regem Nineue, et surrexit de sede sua et abstulit a se stolam suam et circumdedit se cilicium et sedit super cinerem. et praedicatum est a rege Nineue et a magistratibus illius, dicens: homines et pecudes et boues et oues nihil gustent, sed nec uescantur et aquam non bibant. et circumdederunt se cilicia homines et proclamauerunt homines et pecudes apud deum instanter, et reuersi sunt unusquisque a uia sua mala et ab iniquitate manuum suarum, dicentes: quis scibit si paenitebitur deus et auertet ab ira furoris sui et non peribimus ? et uidit deus operam illorum, quia reuersi sunt unusquisque a uia sua mala. et paenituit deum de malignitate, qua locutus est facere eis, et non fecit. et contristatus est Ionas tristitia magna et confundebatur, et orauit apud deum dicens:o domine, nonne haec sunt uerba mea, cum adhuc essem in terra! ideo praeoccupaueram fugere in Tharsis, quoniam sciui quia tu miserator et beniuolus patiens et misericors et paenitens in malignitatibus, et infra: et dixit deus ad Ionam: si ualde contristatus es tu super oucurbitam, ualde contristatus sum usque ad mortem. et dixit dominus: tu pepercisti cucurbitae, in qua non laborasti, neque nutristi eam, quae sub nocte nata est et per noctem perit. ego autem non parcam in Nineue ciuitatem magnam, in qua habitant plus quam centum uiginti millia hominum qui non sciueruant dexteram aut sinistram? et tuam, Constanti, operam malignam si reiecisse te niderit deus, si [*]( 28 Ion. 4, 9-11 ) [*]( I a Ique 2 add 3 unus 4 niniuite 5 oilicio v minimom 9 ninaeue 11 homines et pecudes et prodamauerunt homines apud coni CoZetix 17 quam Sabatier 25 et dixit: ualde Latimus )
207
uias suas perditas correctas perspexerit et te in omnibus reformatum esse uiderit, mihi crede quia in ingenti felicitate esse inter dei famulos incipies.

Habes praeterea beatissimi Pauli apostoli exemplum, ne forte ut ille geras haec per ignorantiam, quod enim, mox ut te conuerteris ad unicum dei filium confitendum, ueniam tuorum facinorum ut illi ita tibi sit tributurus. ipsum sequere, ipsius adprehende uiam, ipsum Philippensibus loquentem audi et quisnam fuerit ante agnitionem et quantam beatitudinem post agnitionem consequi meruerit. si quis autem putat se fiduciam habere in carne, ego magis circumcisione octaua die de genere Israel, tribu Beniamin, Hebraeus ex; Hebraeis, secundum legem Pharisaeus, secundum selum persequens ecclesiam, secundum iustitiam quae in lege est conuersatus, cum essem sine querella. quae mihi fuerunt lucra haec existimaui propter Christum detrimenta. uerumtamen . omnia arbitror detrimentum esse propter eminentiam scientiae Christi Iesu domini nostri, propter quem omnia detrimentum passus sum et arbitror stercora, ut Christum lucrificiam et inueniar in illo, non habens meam iustitiam quas est ex lege, sed illam quae per fidem Iesu Christi, quae ex deo est iustitia in fide, ad agnoscendum illum et uirtutem resurrectionis eius et communicationem passionum eius, cooneratus morte ipsius, si quo modo occurram in resurrectionem eius quae est a mortuis. sicut et iam dictum est, istum imitare, istum sequere, ut, quia . et ille fuerat quod tu nunc, hoc est persecutor ecclesiae, negator unici filii dei, inueniaris sic ad consequenda regna caelestia fuisse conuersus, a perfidia ad fidem suscipiendam catholicam, sic te transitum fecisse de morte ad uitam. illum etenim per ignorantiam dei fuisse persecutum ecclesiam adhuc accipe etiam Timotheo aperiente de semet ipso: scimus autem quoniam bona est lex, si quis ea legitime utatur, sciens [*]( 10 Phil. S, 4—11 81 I Tim. 1, 8—14 ) [*]( 7 illa m. 1 15 quaerella 18 detrimenta v 19 lucrifaciam υ 23 conformatus morti Latinius 25 imitari )

208
hoc quia iusto lex non est posita; iniustis autem et inoboe. dientibus et impiis et peccatoribus et scelestis et profanis, patricidis et matricidis, homicidis, inpudicis, masculorum concubitoribus, plagiariis mendacibus, periuris et si quid aliud sanae doctrinae aduersatur, quae est secundum euangelium gloriae beati dei quod creditum est mihi. et gratias ago ei qui confortauit me Christo Iesn domino, quod fiddem me aestimauit, ponens in ministerium qui prius fueram biasphemus et persecutor et iniuriosus; sed misericordiam sum consecutus, quod ignorans feci in incredulitate.. superabundauit autem gratia domini nostri cum fide et dilectione, quae est in Christo Iesu. ita et tu ex persecutore, ex iniurioso et blasphemo beatus et uere deo carissimus effici poteris, si ut Paulus beatus uerum dei filium esse Iesum Christum credideris, si semper illum cum patre regnasse ac regnaturum, hoc est sine initio et sine fine confessus fueris, si unam aeternitatem habere patrem et filium et spiritum sanctum clamantibus sacris scripturis non restiteris, si denique unam habere deitatem patrem ac filium et spiritum sanctum credideris; crede mihi quod futurus sis in choro patriarcharum prophetarum apostolorum ac martyrum, alioquin tibi inputaturus, cum te torqueri cum diabolo et omnibus satellitibus eius uidere coeperis, cur has tam salubres admoni(ti)ones nostras despexeris. [*]( 2 parricidis v 4 quit 28 ceperis admoniones db ATHANASIO LIB EXPLICIT)