De Sancto Athanasio, Liber I-II

Lucifer, Bishop of Cagliari

Lucifer, Bishop of Cagliari. Hartel, Wilhelm von, editor. Luciferi Calaritani Opuscula. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 14, 1886.

Audes ad deo dicatos tendere, Constanti, manus, ad eos uexandos, quorum felicitatem declarat apostolus dicens: scimus autem quoniam diligentibus dominum omnia procedunt in bonum, his qui secundum propositum uocati sunt, quos praesciit et praedestinauit conformes fieri imagini filii eius. procedunt quidem nobis in bonum tuae persecutiones, sed aduerte per Hieremiam quae uobis persecutoribus promittat deus dicens: sanctus Israel domino initium generationum eius, omnes qui edunt eum paenitebunt. mala inducam super eos, dicit dominus. uenient super te mala quae tibi promittit deus. Constanti, nisi temet correxeris, sicut uenerunt super illum populum carnalem comblasphemum tuum, ad quem dicitur: tu malignatus es ut coinquinares uias tuas, et in manibus tuis inuentus est sanguis animarum innocentium. eris in aeternum inter dei inimicos, nisi audieris audiens eius sanctam dicentis admonitionem: si emendantes emendabitis uias uestras et cogitationes uestras et facientes feceritis iudicium inter uirum et proximum eius, et proselytum et pauperem et uiduam non potentabitis, sanguinem innocentis non effuderitis in hoc loco et post alienos deos non abibitis. emendabis uias tuas. si iam desinas persequi dei seruos, si te Christianum fueris confessus et esse Arrianum negaueris, si filium dei, uerum [*]( 4 Rom. 8, 28. 29 10 Hier. 2, 3 15 ib. 2, 33. 34 19 ib. 7, 5. 6 ) [*]( d 7 3 adeo 12 didns 14 at m. 1 15 quoinquinares m. 1 21 effunderitis m. 1 24 si v, nisi V )

147
dei filium credideris, si anathema feceris dicentes: erat quando non erat et factus est ex nihilo. mutabis uias tuas, si paenitueris pro homicidiis proque sacrilegio tuo; alioquin eris, ut nunc es, ex illis, in quorum exprobrationem dicitur a deo: numquid spelunca latronum est domus mea, in qua uocatum est nomen meum? quos uis esse dei domum, uosne Arrianos an nos Christianos? si enim uestra maligna congregatio est domus dei, ergo latronum congregatio est domus dei. uos etenim fundendo sanguinem dei seruorum, ut tunc fundebant Iudaei, inspicimini esse latrones. ex fructibus tuis, imperator Constanti, non esse Christianus, sed plane manceps latronum cognosceris. praecipis denique innocentes interimi, habitans scilicet non in ecclesia domini, sed in spelunca latronum. non desinis interficere eos quos uideas interfici paratos pro unici dei filii claritate, pro aeterna illius maiestate. noluimus ad falsas suggestiones tuas dare contra uirum iustum sententiam, ne et nos percuteret tecum et cum Iudaeis ista domini increpatio: extendit linguam suam sicut arcum. in falso, et fides non inualuit super terram, quia de malis mala exierunt, et me nescierunt. tu, qui falsorum es criminum concinnator pariter et amator, tu dominum nesciens, nisi te correxeris, ut es, unus eris ex illis, de quibus scriptum legisti: ueritatem non loquuntur, didicit lingua eorum loqui mendacium. reuerti noluerunt et non obreliquerunt usuram super usuram, dolum super dotum. noluerunt me nosse, dicit dominus. propter haec, hoc dicit dominus, ecce ego conburo eos et probabo eos, quia sic faciam a facie malignitatis filiae populi mei. sagitta uulnerans lingua eorum, maligna uerba oris eorum. proximo suo loquitur pacifica, et in semet ipsum detinet inimicitiam. [*](5 Hier. 7, 11 18 ib. 9, 8 22 ib. 9, 5-9 ) [*]( 3 proquo Vv, em. Latinius 4 nunc unus exes ex (nunc es ex exp. et unus ex supra ser. m. rec.); eris unus ex Tilius 8 post pr. dei dimidia linea uacua 10 latrones (es in ras. m. rec.) 11 christianos m. 1 18 in arcum V; in om. v 21 ut es ut unusunus eris (ut unus m. rec.) V, eris unus (ut es om.) Latvnius - ) [*]( 10* )
148
numquid in his uisitabo, dicit dominus, aut in gentem talem non uindicabit anima mea?

Eripe te, Constanti, a fouea Arrianae dementiae, ne des aeternas poenas cum (con)sacrilegis tuis. noli gloriari tibi de caduca tua dignitate, considera te mortalem, quia aliter non possis consequi inmortalitatem, nisi deum agnoueris et eius feceris uoluntatem, sicut scriptum est: haec dicit dominus: non glorietur sapiens in sua sapientia, et non glorietur fortis in fortitudine sua, nec glorietur diues in diuitiis suis, sed in hoc glorietur qui gloriatur, inquirere me et intellegere et scire in deum gloriari, quia ego sum dominus qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam super terram, quia in his est uoluntas mea, dicit dominus. cum igitur uideas in his esse uoluntatem domini, quomodo haec quae amare se dicat dominus perosa habere dignaris? in hoc, inquit, glorietur qui gloriatur, inquirere me et intellegere et scire indominumgloriari. quomodo poteris te dicere nunc in deum gloriari? quomodo poteris requirere te illum adstruere, cum sis prouocans omnes cultores eius maiestatis ad deserendam fidem apostolorum, ad blasphemiam dogmatis uestrae suscipiendam ? in hoc glorietur qui gloriatur, inquirere me et intellegere et scire in dominum gloriari, quia ego sum dominus qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam super terram, quia in his est uoluntas mea, dicit dominus. cum itaque iudicium uis iniustum a dei proferri sacerdotibus, cum sis fusor innocentium sanguinis, non es eius seruus qui haec ore loqui dignatus sit prophetae, sed plane es illius famulus qui repleuerit cor Cain, ut iustum puerum primum cultorem interficeret domini. hinc est quod, cum sis tanta in sublimitate positus, unus tamen ex his esse inueniaris, de quibus dominum locutum in euangelio legisti: uos de diabolo patre nati estis et concupiscentiam patris [*]( 7 Hier. 9, 23. 24 15 et 20 ib. 9, 24 81 lob. 8, 44 ) [*]( 1 non uisitabo Latinius; μὴ eni τούτοις ovx ἐπισϰέψομαι LXX. 3 eripite (° m. rec.) 4 consacrilegis coni. 1\'ilius, sacrilegis Vv 8 gloriaetur sapientia v, pacientia V 14 amare se v, amares V dicit v 20 uestrae (\' m. rec.); cf. 26, 25. 62, 18 21 deum v 24 ad • )

149
uestri facere uultis; ille enim homicida fuit ab initio et in ueritate non stetit. es mendax et homicida, mendax, quia crimina falsa obieceris dei seruo Athanasio, mendax, quia haereticam fidem dicas catholicam et catholicam dicas haereticam, homicida, quia et sanguinem persequeris Athanasii et iam interfeceris certum numerum dei cultorum. non stetisti sine dubio in ueritate, quia sis haec gerens, sed es totus in mendacio constitutus, quia et mendax sit pater tuus, qui te cogit ad unicum negandum dei filium, qui te inpellit ad eius seruorum effundendum cruorem. noluimus damnare absentem, noluimus nocentum ferre sententiam, noluimus haeresim suscipere tuam, ne facti tibi similes mereremur audire quae audiunt coerratici tui Iudaei, in quorum obprobrium colligimus per Hieremiam dictum: omnes gentes sine circumcisione sunt, et omnis domus Israel sine circumcisione sunt cordis. es atque eris, nisi te nobis tradideris, inter illos quos contra clamat spiritus sanctus ex persona nostri populi ad deum dicens: scio, domine, quoniam non sunt hominis uiae eius, neque uir ibit et corriget cogitationem suam. doce nos domine, sed in iudicio et non in ira, ne paucos nos facias. effunde iram tuam super gentes quae nesciunt te et super regna quae nomen tuum non inuocauerunt, quia comederunt Iacob et consumpserunt illum et pascua eius exterminauerunt.

Conspicis te unum esse ex illis, contra quos dicit dei spiritus ex persona populi nostri. respicis, nisi te conuerteris, quod ira domini in te alienigenam, in te regem, quia non solum non inuocaueris nomen domini, sed adhuc fueris persecutus, sit uentura. nam et cum dicit: quia comederunt Iacob et consumpserunt eum et pascua eius desolauerunt, quis reperiri potest esse inter contyrannos tuos princeps huius pascuae exterminator nisi tu, <qui) quidem nec laniando dei destiteris [*]( 14 Hier. 9, 26 18 ib. 10, 23—25 28 ib. 10, 25 ) [*]( 2 qui v 3 obiceris (° m. ree.), obiceris v 5 athanasi 11 innocentum en m. rec.) V, in innocentem coni. Tilius 15 omnes Sabatier 23 consumserunt exterminauerunt] desolauerunt infra Lucifer 29 repperiri 31 qui quidem scripsi, quidem qui v, quidem V )

150
seruos nec blasphemias tuas toto in regno seminans tuo? exterminare etenim te populi dei pascuam conatum non poterit dubitari, quando eius pastores tuleris, de quibus, sicut saepe diximus, per Hieremiam dixerit deus: et- dabo uobis pastores secundum cor meum, et pascent uos pascentes cum disciplina., et statueris haereticos, aliis uero catholicis inponi feceris modum, ut, si in uotis gererent in suis considere sedibus, non auderent fidem praedicare apostolicam, non temptarent te haeresis Arrianae defensore degenti in corpore euangelicam traditionem populis insinuare. haec est causa quae te probat, pascuam dei populi exterminare temptasse. omnis etenim sagina animarum Christianarum non est nisi credere, quomodo et crediderint patriarchae prophetae apostoli ac martyres, deinde omnem facere iustitiam. tu contra cum et fidem tollere uolueris de cordibus populorum dei et perfidiam tuam inserere, cum iustitia (in) dei uis ecclesia fieri, ut absens et innocens damnetur et (a) iustitiae sectatoribus, per sacerdotes puniatur consacerdos eorum catholicus ad tuam haeretici suggestionem, quomodo uideri poteris non esse exterminator pascuae dominici gregis, quando nostra pascua non sit nisi caelestis doctrina? si uis, inquit dominus, ad uitam uenire, serua mandata, et iterum: si feceritis quae mando uobis, iam non dico uos seruos, sed amicos. cum haec ita sint, debes tu ad te purgandum dare praecepta dominica quae iusserint innocentem catholicum episcopum te haeretico interea imperatore accusante debere interfici a consacerdotibus suis. fortassis etenim temptabis isto in loco dicere non te pascuam dominici gregis exterminare conatum. si nullum domini praeceptum illiusmodi quale prolatum est a te poteris proferre, superest ut cordis illi tui oculi blasphemia caecati Arrii, patefacti per dei serui hanc increpationem uideant omnia te fecisse quae [*]( 4 Hier. 3, 15 21 Matth. 19, 17 22 Ioh. 15, 14. 15 ) [*]( a 1 seminas (D m. rec.) 9 haereses m. 1 16 iustitia in scripsi, iniustitiam coni. Gallandius, iustitia Vv nis] in add. s. 1. m. rec. et v 17 et a scripsi, et V, a v et per v 18 at m. 1 20 dominicę 21 inquid 26 deberi m. 1 31 seruos v )
151
tibi obiecimus. negare non poteris talem te praebere circa nos, qualem se praebuerit Herodes ille, cui et in carnificinae rabie et in sacrilegio et in regali dignitate esse inueniris collega, circa illos quos in euangelio legimus propter deum dei filium interfectos paruulos. inuenisti utique scriptam crudelitatem Herodis, quam nunc tu dignaris exhibere, apudMatthaeum euangelistam: tunc Herodes cum uideret quia delusus est a magis, iratus est uehementer et misit occidere omnes infantes in Bethlehem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis. minime adhuc fortassis conspicis sic te iniuste contra nos dei cultores motum, ut contra illos paruulos fuerit motus Herodes. cur nobis dignaris esse infestus? nempe quia fateamur nos Christianos, qui non damnauerimus iustum falsis a te praegrauatum criminibus. quibus rebus quisnam sis ex beati baptistae Iohannis responsis poteris perpendere et temet reconciliare deo per paenitentiam: progenies uiperarum, quis demonstrauit uobis fugere ab ira superuentura? facite ergo dignum paenitentiae fructum et nolite prae ferre uos dicentes: patrem habemus Abraham. dico enim uobis, quod potens sit deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. iam etenim ad radices arborum posita est securis. omnis enim arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur.

Quid sentis ad haec? debuimus damnare innocentem, debuimus dare contra absentem inauditum sententiam? et quomodo, cum hoc fecissemus, potueramus reperiri Christiani, cum illos, quo possint esse Christiani, hortatus fuerit beatissi* mus Iohannes, ut dignum fructum fecissent paenitentiae ? illi, qui necdum conprehenderant uiam . iustitiae conprehendere cogebantur, nos qui iam tenemus urguebamur atque urguemur a te illud occupare iter iniquitatis, in quo positi noscantur [*]( 7 Matth. 2, 16 17 ib. 3, 7-10 ) [*]( 2 uerba qualem se praebuerit post poteris l. 1 posita manus recens transponenda indicauit 3 rabiae m. 1 6 matheum 9 beth- 1 leem 10 exquiserat 14 quia fort. 19 pferre V, proferre uers. ant. 21 etenim V, enim v 26 repperiri 30 temus )

152
Iudaei. quid igitur nobis posset accidere, si uipereis tuis depasti fuissemus consiliis. nisi ut ex Christianis fuissemus uipereae progenies effecti? cur haec fieri mandasti, nisi quia conserpentes nos tuos effici cupiueris? tu qui cum scias dixisse dominum in euangelio: beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quia ipsi saturabuntur. beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur, et tamen dixeris necandum innocentem. quomodo etenim beatus potero esse, si damnauero uirum iustum. si reiciens sitim iustitiae concepero ardorem iniustitiae? quomodo propter fructus iustitiae saturabor a deo, cum opus hoc iniustum faciat me Cain fratricidam? quomodo iterum potero inter misericordes fructibus misericordiae locupletatis regnum consequi caeleste? cum, si interfecero iuxta desideria tua dei seruum. inueniar non misericors, sed crudelis atque sceleratus. quippe homicida; cum, sicut ego inmisericors fuerim circa fratrem meum, sic sit et circa me futurus ille misericordiae amator, ille iustitiae exactor qui dicit: beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quia ipsi saturabuntur. beati misericordes. quia ipsi misericordiam consequentur. quicumque. dicit dominus, soluerit unum ex mandatis his minimis et docuerit sic \' homines, minimus uocabitur in regno caelorum; et dicis, Constanti, ut quicumque non fuderit sanguinem innocentis, non potest regnum consequi caelorum? dic, sanctissime. in quo abundare poterit Christianorum iustitia plus quam scribarum et Pharisaeorum, si eum, quem tu, cur se Christianum dicat, cur nolit fieri Arrianus, persequeris, interfecerimus ? in quo essemus potiores a scribis et Pharisaeis. si exstitissemus tecum negatores unici dei filii, si, ut illi repudiant, tecum repudiaremus euangelicam fidem destruxissemusque apostolicam [*]( 5 Matth. 5, 6. 7 19 ib. 5, 19 ) [*]( 3 uipereae V m. 1, uiperae V m. rec. et v 7 et] tu coni. Gallandius 12 misericordis locupletatos coni. Gallandius 13 caelestem m. 1 15 sicut scripsi, si cum rt\' (quod nUm pro si quando usurpetur dubito) 25 et 26 qcur (q̰ m. rec.) 27 eesemus m. 1 a scripsi, ac V, om. r 29 destruxisemusque )
153
traditionem? ne dixisse memineras dominum: audistis quia dictum est antiquis: non occides; quicumque autem occiderit reus erit iudicio. ego autem dico uobis quod omnis qui irascitur fratri suo sine causa reus erit iudicio, ut haec fieri imperares ? si iratus fuero sine causa fratri meo, si dixero eum fatuum, reum me dicit futurum unicus dei filius in gehennam; et, imperator Constanti, si fudero jcruorem innocentis, dicis requiem <me) aeternam possessurum nec retinere potuisti, quando meditabaris interfici oportuisse Athanasium, sub quali conditione munera iusserit offerri dominus? si igitur offers munus tuum ad altare et ibi rememoratus fueris, quod habeas aliquid cum fratre tuo, pone munus tuum ante altare et uadc prius reconciliari fratri tuo, et tunc reuersus offers munus tuum. quid fuerat operatus malorum Athanasius, ut haec transgressus praecepta interfici eum mandares? nempe hoc, quod se Christianum dixerit aut dicat; aliud etenim nihil est quod execraris atque es punire cupiens in Athanasio. non memineras praecepisse dominum etiam inimicos diligendos, ut eum quem neque in te neque in deum scires peccasse tam acerrime fuisses persecutus? audistis quia dictum est: diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum. ego autem dico uobis: diligite inimicos uestros et benedicite maledicentes uos et benefacite eis, qui persecuntur uos, et orate pro cis, qui uos persecuntur, ut sitis filii patris uestri qui est in caelis, qui solis ortus exhibet super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. si enim dilexeritis eos qui uos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani ita faciunt? et si salutatis amicos uestros tantum, quid plus facitis? nonne et gentiles [*]( 1 Matth. 5, 21. 22 10 ib. 5, 23. 24 20 ib. 5, 43—48 ) [*]( 1 ne Vv (quod pro nec esse falso putant), nonne uel anne uel s nec coni. Gallandius 3 aerit 5 eum (\' m. ree.) V, ei v fatuuin scripsi, fatuo V, fatue V m. rec. et v 6 ettu me (tu m. m. rec.) V, et v, et tu coni. Gallandius 8 me addidi 10 iusseris L. 11 abeas 13 offers V (cf. Roensch It.1 294), offer v 16 aliut a 21 hodio m. 1 25 exibet 26 quem (* m. rec.) 27 ista Sabatier 28 amicos (a in ras. sup. ini). )
154
id ipsum faciunt? eritis ergo et uos perfecti, sicut et pater uester qui est in caelis perfectus est. diligendos mandat etiam inimicos dominus; et tu nos persequeris, cur innocentis domini sacerdotis cruorem non tecum fuderimus. diuina clamat uox dicens: in quo iudicio iudicaueritis,, et de uobis iudicabitur, et in qua mensura mensi fueritis, in eadem remetietur uobis, et tu dicis: iugulate quem deliquisse ignoratis. fontem malorum cum te esse memineris, fuisti tamen ausus de eo quem sciebas false petitum a uobis dicere: reus est mortis. adeo es excors, Constanti auguste, ut nec dictum illud domini, cum haec mandares fieri, potueris reminisci: quid autem uides festucam in oculo fratris tui, trabem autem in oculo tuo non uides ? aut quomodo dicis fratri tuo: sine ut eiciam tibi festucam de oculo tuo, et ecce trabes in oculo tuo, et tunc uidebis eicere festucam de oculo fratris tui. trabem in oculo tuo dicit esse dominus, et audes dicere Athanasio uiro iustissimo: festucam habes in oculo? ille enim nihil horum commisit, quae ei dignaris obicere; contra tu quaecumque diximus es perpetratus, damnate quoties dixisti innocentem.

Quam nos aliam uoluisti conprehendere uiam nisi tuam quam describit dominus, dicens: quam lata et spatiosa uia quae ducit ad interitum, et multi sunt qui intrant per illam? quia itaque sis in hac lata et spatiosa constitutus uia, praecepisti damnari innocentem, cupiens profecto cunctis reuelari, quod tua late perditio dominetur. tempore quo uenisti ad Italiam, sic te lupum finxeras ouem, tamquam non fuissemus ex operibus tuis te reperturi, tamquam fugisset nos domini monella dicentis: adtendite uobis a falsis prophetis, qui ueniunt ad uos in uestitu ouium, intrinsecus autem sunt lupi [*]( 5 Matth. 7, 2 11 ib. 7, 3—5 21 ib. 7, 13 28 ib. 7, 15. 16 ) [*]( 3 qcur (* m. rec.) 4 te cumconfunderimus (cum m. rec.) 6 remetietnr coni. Tilius in notis, remittetur Vv 8 deo (8 m. rec.) 11 fistucam ter 16 fistucam (° tit. rec.) 18 ppetratus (corr. m. rec.) 21 quem m. 1 lata et v, late V 23 praecipisti 25 latae 29 intrinsequs (l m. rec.) )

155
rapaces; ex fructibus eorum cognoscetis eos. numquid non luxerunt illico tristes uenenis diaboli in te inseminati amarissimi fructus tui, ut dicere temptasti damnandum fuisse inauditum? numquidnam non patuerunt confestim insidiae tuae lupi rapacis, quod enim contra dei ouile machinam construxisses maximam; fructibus ergo tuis quomodo non ouis fuisse lupus agnitus es, sic et, quomodo sis, nisi tibi consulueris, arbor igni destinata, probant sacra euangelia. numquid colligunt de spinis uuam aut de tribulis ficus? sic omnis arbor bona bonos fructus facit, mala autem arbor malos fructus facit. non potest arbor bona malos fructus facere neque arbor mala bonos fructus facere. omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur; ex fructibus enim eorum cognoscetis eos. non omnis qui mihi dicit domine domine, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit uoluntatem patris mei. sic uoluntatem patris unici dei filii facis, ut eius filium neges unigenitum, ut ipsum patrem dicas non esse uerum patrem, ut fundamenta per apostolos coneris destruere iacta, ut interficeres atque interficias cultores eius, ut antistites ipsius de populis pelleres sibi commissis, ut absentem et inauditum damnari iuberes, ut haeresim tuam quae unam blasphemat diuinitatem patris et filii et spiritus sancti in ecclesiam introduceres? si haec cuncta, ut diximus, placita sunt deo patri, poteris intrare in regnum caelorum. audis enim dicere unicum filium eius: non omnis qui dicit mihi domine domine, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit uoluntatem patris mei. damnari iubes innocentem; non recolis in Exodo dixisse deum: si rixauerint duo et percusserint mulierem in utero habentem et abortiuerit non deformatum, [*]( 8 Matth. 7, 16—21 25 ib. 7, 21 28 Ex. 21, 22-25 ) [*]( 1 5 rapaces (\' m. rec.) ouilem m. 1 Quod enim — maximam, fructibus ergo — agnitus es v disting. 7 fuisse] sed add. s. 1. m. rec. et v, lupus non ouis fuisse exspectes, sed cf. 154, 26 16 sic scripsi, si Vv 17 ut V sed quomodo fit in marg. m. rec., quomodo fit ut v 19 iecta m. 1 29 abortaverit (\' m. rec.) nondum formatum Gallandius; sed μὴ ἐξειϰονισμένον LXX )
156
detrimentum patietur. quodcumque aestimauerit uir mulieris dabit cum dignitate. quod si deformatum fuerit, dabit animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, combustum pro combusto, uulnus pro uulnere, liuorem pro liuore. credo nihil sacrarum te fugere scripturarum; neque enim posses egregia nobis dare mandata, nisi fuisses legis peritus. legisti utique etiam haec: omnis qui audit hos sermones meos et facit illos, similem aestimabo illum uiro prudenti, qui aedificauit domum suam super petram. descendit pluuia et uenerunt flumina, flauerunt uenti, inpegerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat super petram. et omnis qui audit sermones meos nec illos facit, similem aestimabo illum homini stulto, qui aedificauit domum suam super arenam. descendit pluuia, aduenerunt flumina, flauerunt uenti, inliserunt domui illi, et cecidit, et facta est ruina eius magna. quem te horum esse dicis, Constanti, sapientem an insipientem? si dixeris sapientem, cur opera tua monstrant te insipientem? cur domus tua inuenitur conlocata I super arenam? neque enim poteris supra petram te aedifi-I casse domum tuam dicere, cum omnis sapiens uideat fabricam stultitiae tuae, cum omnis dei seruus conspiciat magnam\', hanc quam praedixit dominus ruinam salutis tuae. in quo et- i enim inuenitur stare Christianus, nisi in eo, quod praeceptis pareat domini, nisi in eo quod, omnibus si fuerit uexatus pro nomine dei filii persecutionibus, tamen duret inmobilis? in quo erit perfectus Christianus, nisi si etiam fuerit interfectus pro eo quem tu negare dignaris uerum esse filium dei? tu contra, cum non in ecclesia sis, sed apud Arrianos dei inimicos. cum dei unicum filium negans sis, cum non sis implens eius mandata clementiae, sed magis destruere coneris, cum sis praeuaricator legis, cum desertor sacramenti militiae caelestis, [*]( 7 Matth. 7, 24-27 ) [*]( o h 9 uirum (° m. rec.) 14 arenam (h m. rec.) 19 sup V, supra v harenam 21 omni (\' m. rec.) 24 uerba uexatus pro nomine dei filii desecta sunt in marg. supremo folii 28 aput m. 1 )
157
cum persecutor dei religionis, cum te circa eius cultores praebeas carnificem, quomodo poteris sapiens uir inueniri similis illi, quem dixerit dominus supra petram aedificasse domum suam ?

Sed inquis contra haec: non sum insipiens, ego noui me sapientem. si sapiens es, cur ea fecisti atque es faciens quae soli possunt facere insipientes? si es sapiens, cur damnari mandasti inauditum absentem? cur innocentem praecepisti interfici? cur dei sacerdotes desiderasti hostes dei fieri? neque enim possint dei effici amici per hoc factum, cum dominum scias dixisse apostolis: si feceritis quod mando uobis, iam non dicam uos seruos, sed amicos. - si sapiens es, cur. damnante te Athanasium dei sacerdos audiri debeo? tu eum causas praestare allegationum suarum minime es passus? si sapiens es, si es dei cultor, cur nos, quia Christianos esse fateamur, persequeris? cur eos qui se non dixerint esse Christianos, sed fateantur se esse Arrianos, uehementer diligis? si sapiens es, cur ad domum dei misisti saepe militem armatum? si prudens es et dei te nosti seruum, cur eius populum armis es persecutus atque persequeris? cur postremo fidem apostolicam atque euangelicam haereticam dicis et haereticam catholicam pronuntias? tu te dicis sapientem; sed contra nos cernimus nullum posse qui haec faciat esse sapientem. quis etenim sacrilegus poterit dici prudens nisi ab inprudentioribus se? si tu sapiens es, Constanti, quis sit te insipientior, inuenire non potero. tune adhuc tibi uideris esse sapiens, qui fueris arbitratus, quod enim prophetae apostoli ac martyres pro creatura fuerint interfecti? negare enim non audebis cunctos hos pro unico dei interfectos filio. quomodo poteris dici sapiens, qui non solum descendentibus pluuiis, fluminibus inundantibus, flantibus uentis resistere non temptaueris, ne temet, qui domus esse inueniris, pessumdedissent, sed et ipse in pluuias, flumina uentosque te uerteris ad hoc, [*](10 Ioh. 15, 14. 15 ) [*](6 quae Latinius, quod Vv 12 damnante te scripsi, damantem t se (corr. m. rec.) V; damnantem te v audire v 15 esse] nos add. s. l. m. rec. et v 26 enim exp. m. rec. )

158
ut nos tu, turbo atque procella diabolica, tecum ad exteriores traheres tenebras? manifesta autem sunt, dicit apostolus, opera carnis, quae sunt adulteria fornicationes inmunditia inpudicitia luxuria idololatria ueneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones haereses inuidiae homicidia ebrietates commissatione et his similia, quae praedico uobis, sicut praedixi, quia qui talia agunt regnum dei non consequentur. et furit in innocentis necem mens tua sapientia uigens? clamat apostolus quod homicidae non sunt possessuri regnum caelorum, et tu Constantius prudentissimus dicis imperator: iugulate absentes, mactate inauditos, interficite innocentes, et uestrum erit dei regnum. hinc datur intellegi quam sis sapiens, si denique ille sis qui domum tuam aedificaueris supra petram. dixisse etenim te negare non poteris: ego propterea cupio damnare Athanasium, quia desidero placere deo. sic utique et nos placere desiderasti deo, quomodo iam tu placueris, ex quo uidelicet Athanasium es dignatus cogitare interimere in nostra omnium conscientia domini sacerdotum. sic in primordio Cain deo placuit, mox ut interficere meditatus est fratrem. quo modo uidetur, Constanti, unde sit radix tua, de qua descendisset stirpe. numquidnam poteris negare post haec te in illo esse choro quem narrat apostolus Romanis: et sicut non probauerunt deum habere in notitiam. tradidit illos deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conueniunt, repletos omni iniquitate malitia inpudicitia cupiditate nequitia, plenos inuidia homicidiis contentione dolo malis moribus, susurratores, detractores, deo odibiles, contumeli〈os〉os, superbos, sibi placentes, gloriantes, inuentores malorum, parentibus non obsequentes, insipientes, inconpositos, sine affectu, sine misericordia, qui cum iustitiam dei cognouerint, non intellexerunt, quoniam qui talia agunt digni sunt [*]( 2 Gal. 5, 19-21 23 Rom. 1, 28—32 ) [*]( 8 inpudititia 6 ebriaetates 8 furit coni. Poncius, fuerit V 18 omniaum 19 sacerdotem Gallandius 23 notitia JLucifer ipse in libro Mor. pro dei filio 24 faciunt 27 detrectatores t; OS contumelios e" m. rec.) 29 obsequentibus V, em. v )
159
morte. non solum qui illa faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus ea. ecce nimias amor in te subito circa nos ortus quid nobis contulerat, si tibi temperare auderemus? mortem hauseramus perpetuam. item dicit infra: nulli malum pro malo reddentes, prouidentes bona non solum coram deo, sed etiam coram hominibus. si fieri potest, quod ex uobis ipsis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. sitiens haec calcari salutaria monita es nos hortatus punire innocentem. quomodo enim bona non solum coram deo, sed et apud homines prouidisse inueniebamur, si damnassemus innocentem, qui dedissemus formam ad sanguinem fundendum iustorum? quomodo cum omnibus inueniebar hominibus pacem desiderans habere, qui suggestione tua falsa haeretici excitus pacem extinxissem consacerdotis mei?

Dic, Constanti, uerum crimen detulisti de Athanasio ad dei ecclesiam an falsum? si uerum te detulisse certum habes, proba mihi qui te iam falsi criminis cognoui portitorem. arbitraris nihil te malorum in conspectu egisse dei? quae te conpulit ratio fieri testem falsum? cur mendax imperator extitisti? cur non timuisti ne exemplo Ananiae et Sapphirae fuisses extinctus? loquitur in Actibus apostolorum scriptura dixisse beatum Petrum ad Ananian: ut quid repleuit satanas cor tuum mentiri spiritui sancto, ut subtraheres de pretio praedii? nonne manens tibi manebat et uenditum in tua erat potestate? quid est quod posuisti in corde tuo rem istam ? non es. mentitus hominibus, sed deo. audiens autem Ananias hos sermones cecidit et expirauit. et factus est timor magnus super omnes qui audiebant. surgentes autem adolescentes sustulerunt eum et euntes sepelierunt. factum est autem interuallum horarum fere trium, et uxor eius nesciens quod erat factum intrauit, [*]( 4 Rom. 12, 17. 18 22 Act. 5, 3—10 ) [*]( tr - 3 obtemperare V m. rec. et v 4 auseramus malo ( m. rec.) 8 ortatus m. 1 9 enim V, autem V m. rec. et v aput m. 1 h 13 "habere (te m. rec.) excitus coni. Latinius, exitus Vv 20 sappirae (h m. rec.) 22 ananiam v 24 erit (* m. rec.) 26 annanias 27 omne )

160
dixitque ad illam Petrus: dic mihi si tanti praedium uendidisti? illa uero ait: tanti. quid conuenit inter uos temptare spiritum domini ? ecce pedes eorum qui sepelierunt uirum tuum in ostio sunt et efferent te. et protinus cecidit ante pedes eius et expirauit. credo legeris haec, et tamen non timueris concinnare mendacium ante domini conspectum. quare istud fecisti, nisi quia sis sapiens? quid tu tibi futurum existimas, qui sis non solum mendax, sed homicida, non solum homicida, sed et haereticus? credis tibi inpune tanta cessura? credis te euadere posse aeterna supplicia? Ananiae dicitur: ut quid repleuit satanas cor tuum, ut fuisses mentitus spiritui sancto ? et dices, Constanti imperator. quia non repleuerit satanas cor uestrum Arrianorum, ut mentiti fuissetis spiritui sancto manenti in dei ecclesia? ecclesiam etenim conuenisti dicens: deliquit in deum Athanasius; et uidebat spiritus sanctus mendaces animas uestras, sicut uidit et Ananiam ac Sapphiram. uidebat inquam, spiritus sanctus, quando haec fingebatis, quod enim idcirco talia fuissetis commentati circa Athanasium, quo possetis uestram haeresem introducere in ecclesiam, quo possetis apostolicam destruere traditionem. Ananias et Sapphira, propterea quod agrum suum uendentes fraudauerint de pretio, quod ausi fuissent non integre loqui ante dei apostolum, taliter iudicari meruerunt. tu qui non solum crimina falsa dei seruo obiecisti, sed et omnem domum dei fueris persecutus, qui effuderis cmorem cultorum eius, qui sacerdotes eius miseris ad metalla et exilia et haereticos locis ordinaueris eorum, qui euangelicam fidem dixeris haereticam et blasphemiam uestram dixeris catholicam, qui introduxeris idololatriam in ecclesiam, qui deserueris deum Abrahae, deum Isaac, deum Iacob et omnium prophetarum apostolorum ac martyrum et idololatriam fueris Arrii secutus, existimas, si in hac blasphemia atque crudelitate duraueris, quod non in te maxima [*]( o h 1 tanto m. 1 4 osti 16 annaniam sappiram (h m. rec.) h 17 enim exp. m. rec. 20 annanias sappira (h m. rec.) 21 fraudauerunt Coleti 26 exilia in initio folii decisum 27 blasphemam Yr, em. Coleti 28 idolatriam m. 1 30 et (ante omnium) V, ac r )
161
sit uindicta futura? deinde si aduersariis Susanaae sic est deus uindictam dare dignatus, in te arbitraris non grauiorem processuram ? procedet, mihi crede, si non te mature conuerteris. si enim illi, quia Susannae pudicitiam uiolare fuerant conati, haec quae subieci meruerunt consequi, quanto magis tu qui ecclesiae es adgressus uiolare castitatem ? petiuerunt illi falso crimine Susannam, et uos totidem petistis non solum Athanasium,, sed et cunctos uobis resistentes. aut unum dare poteris e resistentibus, cui non adplicitum fuerit crimen? sic nos fuistis armati ad ecclesiae uiolandam castitatem, sicut illi ad Susannae fuerunt, qui dixerunt: ostia uiridiarii clausa sunt, nemo nos uidet, in concupiscentia tui sumus; propter hoc consenti nobis et esto nobiscum, alioquin falsum testimonium dicemus aduersum te, quoniam erat tecum iuuenis et propter hoc dimisisti puellas a te. aut temptabis negare esse dictum: desiderantes sumus nos Arriani et uos Christi ani unum effici corpus; derelinquite -fidem quam apud Niciam contra nos tenetis conscriptam, adquiescite Arrii doctrinae; aliequin quia nos mtiUum possumus, imperium nostrum est, quibus uelimus uos modis grauabimus, et omnes tollemini e uestris sedibus? non poteris haec ita se habere negare, cum deo perosae meditationes tuae rebus gestis fuerint reuelatae. cur enim cogebamur, etiamsi non damnaremus Athanasium, tamen communioni misceremur Arrianorum, nisi quia tu leno haeresis Arrianae cunctos nos cuperes quouis modo fieri eonsacrilegos tuos?.-.

Sed credo adhuc temptes negare non te idcirco persequi nos, . quia noluerimus Christiani fieri Arriani quomodo negare poteris, cum sanctissimum Dionysium Mediolanensium episcopum, qui iam tibi falsa adserenti credens damnauerat [*]( . 11 Dan. 20. 21X13, 20. 21) ) [*]( . 1 aduersarius m.. 1. ,11 uiridiarii (i exp. m. rec.) 17 Niceam M v 108 doctrinam (~ m. rec.) 24 ut tamea fort. misciremur m. 1 * 27 temptes scrvpsi, temptis (* m. rec.) 29 dionisium ) [*](xnn. ) [*]( 11 )

162
Athanasium, cur Arrianus esse noluerit, miseris ad exilium? aut si non est Auxentius, quem loco illius tu temerarius ae . pestilens ordinasti Arrianus? si Auxentius fidem sanctam apud Niciam descriptam tenet, poteris nec tu esse Arrianus, nec haec omnia sicut adsero egisse poteris et non misisse crimen Athanasio falsum. fortassis dicas hinc uos esse catholieos. quod Susanna fuerit exaudita, nos uero minime. quantum apud nostram conscientiam est, tunc nos uindicatos nouimus, quando tu serpens publicatus es, quando patuerunt cuncta uenena tua, quando omnis machina tua patefacta est; sic etenim nos uindictam desiderabamus de uobis inimicis dei, ut uos deus esse haereticos reuelaret populo suo. omnis paene cognouit iam mundus false Athanasium petitum per uos, huius <te) esse iniquitatis auctorem; conspectus etenim es aliud te cupientem implere, aliud protulisse. ad populum ingemescens dicit Susanna: angustiae mihi undique; si enim hoc egero, mors mihi erit. si autem non fecero, non effugiam manus uestras. melius est mihi non facienti incidere in manus uestras quam peccare in conspectu domini. et nos crimina mox ut uidissemus inposita a uobis, exstincturi eramus faces nostras, quoniam essemus ut estis uos tenebrae. quis Christianus non dicat melius esse sibi interfici a te praecursore antichristi, quam in uestras ire Arrianorum uel quorumlibet haereticorum tenebras? inpingi fecisti crimina non solum Athanasio, sed et nobis, cur noluerimus Christiani effici Arriani. non defuerunt singula quae possunt obici crimina singulis, quo nullus uideretur e nobis propter deum missus ad exilia, sed quod quasi pro criminibus nostris. cum sitis igitur uos rei tantorum criminum, quia non uobiscum habere deum iratum uoluerit [*](16 Dan. 22. 23 ) [*]( 1 qcnr (q̰ m. rec.) exlium 8 pestilentia (8 m. rec.) fidem coni. Tilius, quidem Vv 5 misisse] miscuisse u̅el inposnisse fort. 6 uos scripsi, non Vv 12 paenae 18 falsae te 8. I. m. rec. 15 popolum V, senes v 20 facės nostras scripsi, faceres nisi V, fratres nostros V m. rec. et v 21 qui (\' m. rec.) 28 irae *o 25 cur (q̰ m. rec.) )
163
Athanasius, dixistis eum reum esse mortis; hoc fecerunt et illi\' quibus in hoc scelere pares estis presbyteri. loquitur enim scriptura dicens: et factum est in die altero, ut conuenit plebs ad uirum eius Ioachim, uenerunt duo presbyteri pleni iniquae mentis aduersus Susannam. ut mortificarent eam. et dixerunt coram plebe: mittite ad Susannam filiam Chelchiam, quae est uxor Ioachim. et miserunt, et uenit ipsa et parentes eius et omnes cognati eius. Susanna autem erat tenera nimium et bonae formae. iniusti autem iusserunt reuelari eam (erat enim uelata), ut saturarentur forma eius. flebant autem omnes eius et ceteri qui uidebant eam. adsurgentes igitur duo presbyteri in media plebe posuerunt manus super caput eius, ipsa autem lacrimans aspexit in . caelum, quoniam erat cor eius confidens in domino. dixerunt autem presbyteri: ambulantibus nobis in uiridiario solis intrauit haec cum puellis. et dimisit puellas et clausit ostia uiridiarii, et uenit ad eam iuuenis qui erat absconditus et concubuit cum ea. nos autem cum essemus in angulo uiridiarii. uidentes iniquitatem adcurrimus ad eos et uidimus concurrentes eos. illum quidem non potuimus adprehendere quod fortior nobis esset et quod aperiens ostia prosilierit, hanc autem adprehensam interrogauimus, quis esset iuuenis, et noluit nobis dicere. haec contestamur. et credidit eis omnis synagoga ut presbyteris plebis et iudicibus, et damnauerunt ut moreretur.

Considera penitus, Constanti, maledictas adinuentiones uestras Arrianorum, si non talia sunt quae egeritis uos interim circa Athanasium, qualia et illi egerint circa Susannam. quis etenim non credidisset tibi imperatori dicenti: sacrilegium fecit Athanasius ? sed in eo quia tu detestabilior fuisti ab illis conperditis tuis pseudopresbyteris, tibi non est fides habita a [*](3 Dan. 28-41 ) [*]( 2 praesbiteri 4 pręsbiteri 6 celchiam 11 pebiteri 14 praebbiteri 15 uiridiario (corr. m. rec.) 19 concumbentes coni. Tilius, συγγινομένους gr. 23 praesbiteris 25 paenitus 30 tuis om. v pseudop̃sbiteris ) [*]( 11* )

164
nobis: dicebatur etenim tibi, quia absens damnari non posset. illi etenim presbyteri in praesentem dixerunt allegationes criminosas et omnis synagoga in praesentem dedit sententiam; tu contra ad accusationem haereticorum quando inauditum et absentem damnari cogebas catholicum, utique iam uideri coeperat scenae tuae machina. sed iam accipe quid praestitum sit Susannae pudicae ab innocentium defensore, ab oppressorum uindiee. accipe quae referat Danihel liber de uindicta Susannae. exclamauit autem Susanna uoce magna et dixit: deus aeternus, qui occultorum cognitor es, qui scis omnia ante generationem eorum, tu scis quoniam falsum testimonium aduersum me dixerunt; et ecce morior quae nihil feci horum, quae hi maligni finxerunt aduersum me. et exaudiuit dominus uocem eius. et cum duceretur ut periret, excitauit deus spiritum sanctum pueri adolescentis, cui nomen erat Danihel, et exclamauit uoce magna: mundus ego a sanguine huius. et conuersa est omnis plebs ad eum, et dixerunt: quis est iste sermo quem tu locutus es? at ille stans in medio eorum dixit: sic, stulti Israel, non interrogantes neque uerum cognoscentes damnastis filiam Israel; redite in iudicium; falsum enim testimonium aduersum eam dixerunt. sic etiam nunc exclamante Athanasio ad deum omnes famulos suos deus fecit pro ueritate exsurgere contra uos aduersarios suos. haec cultoribus suis praestitit quae tunc Danihelo deuotissimo suo, quo possemus te falsum esse testem intellegere, te unum esse de uiperarum progenie, te falsa haec cum consacrilegis tuis poetasse. redeunt ad iustum iudicandum iudicium iam cuncti inter haec te torquenti mortis sententiam, etiam illi, quos inscios sua calliditate per te dominator animae tuae diabolus circumscripserat. non enim esse potest praeter coarrianos tuos qui non uelit [*]( \'9 Dan. 43—49 ) [*]( 2 psbiteri 4 acQsationem 6 schenae 7 op̃ssorum 8 uindictae 9 uocae m. 1 12 moriorque 13 dfis V, deus v 24 danihelo V, Danieli v 25 progeniae 26 rede*unt 27 te addidi, om. Vv cuncti: in te retorquent coni. Latinius )
165
Athanasio uindicari innocentiam a deo, qui non faueat innocentiae Athanasii, sicut et nunc Susannae, posteaquam constitit illam falso crimine petitam, pudicam ab impudicis, castam ab adulteris, dei ancillam a seruis diaboli. ita a uobis serpentinis filiis satanae pulsatus est status innocentis deo fideliter seruientis; sed estis prostrati. iacent enim omnia uenena uestra uirtute dei mortifioata, siquidem omnis anima Christiana sit exorans deum, ut sicut Susannam dignetur Athanasium falso eripere crimine, eripere a gladio tuo carnificis, a tua saeuitia homicidae, interea iterum atque iterum urgeo, ut uideas quaeuos Arrianos ceperit dementia, quae conprehenderit insania, ut auderetis haec machinari in innocentis necem, quando sciretis deum scire omnia priusquam fiant. sed non mirandum si haec circa Athanasium fuerit per te ac tuos constructa machina, quandoquidem non dubitaueris dicere de deo patre; non est uerus pater; non enim habet uerum filium. qui enim dicis ex nihilo esse filium dei, quid aliud dicis nisi quia non sit uerus pater? non, inquam, mirum, si in dei seruum Athanasium sic exsurrexeris, quando in eum, cuius est seruus Athanasius, mittere non dubitaris funestas tuas manus. nec enim latro, qui domino domus non pepercerit, poterit eius parcere resistenti sibi familiae. \'

Sed iam redeamus ad illud quod nos facere praecipiebas. dixisti: damnate Athanasium. quid interuenerat, ut non facie ad faciem illum uidissemus ? quid factum fuerat, ut non omnem cardinem rei fuissem perscrutatus? cur idoneis testibus non es passus eundem superari? numquid uel hos sanctissimus Danihel, quin immo per Danihelem spiritus sanctus inauditos damnauit? legimus etenim gloriosum Danihel dixisse ad populum: separate eos ab alterutro. et uocauit unum ex illis et dixit ad illum: inueterate dierum malorum, nunc aduenere peccata [*]( 30 Dan. 51-62 ) [*]( 1 a deo scripsi, adeo Vv % atŲnisii tunc fort. 3 ab ex ad Nt. rec. 9 e crimine fort. 12 \'innocentis 14 si scripsi, sit si v, sit V; cf. 174, 14 17 alint m. \'1 24 faciem 26 foisaemus perecrutati exspectes, sed ita solet uariare )

166
tua quae ante faciebas, iudicans iudicia iniusta, et innocentes quidem damnabas, nocentes autem dimittebas, dicente domino: innocentem et iustum non occides. nunc tamen hanc si uidisti, dic sub qua arbore uidisti eos tractantes? et dixit: sub lentisco. dixit autem Danihel: recte mentitus es in caput tuum; iam enim angelus domini accipiens praeceptum a deo secabit te medium. et cum remouisset illum, iussit admoueri alterum et dixit ad eum : semen Chanaan et non Iuda, species seduxit te et concupiscentia euertit cor tuum; sic faciebatis filiabus Israel, et illae quidem timentes concumbebant uobiscum. sed non sustinuit filia Iuda iniustitiam uestram. nunc autem dic mihi, sub qua arbore conprehendisti eos inuicem tractantes ? respondit: sub ilice, dixit autem illi Danihel: recte mentitus es et tu in caput tuum; manet etenim angelus dei gladium habens ad secandum te medium, ut uos perdat. et exclamauit omnis synagoga uoce magna et benedixit deum, qui saluos facit sperantes in eum. et surrexerunt aduersus duos presbyteros, quoniam conprobauerat eos Danihel ex ore ipsorum falsos testes, et fecerunt illis quemadmodum ipsi male proximo facere uoluerunt secundum legem Moysi et occiderunt, et saluus factus est sanguis innocentis in illo die.

Quid respondere, Constanti, inprudentia tua potest ad haec? conspicis nec reos tanti sceleris passim damnatos nisi omnibus diligentissime discussis, et tu in eum quem innocentem sciebas iubere non dubitasti, darent dei sacerdotes mortis sententiam? quid audituri si fecissemus? nempe haec quae illi libidinis scopuli pseudopresbyteri falsi testes audiunt: inueterate dierum malorum, nunc aduenerunt peccata tua quae ante faciebas, iudicans iudicia iniusta, et innocentes quidem damnabas, nocentes autem dimittebas, dicente domino: [*]( 28 Dan. 52. 53 ) [*]( 1 3 si] si taiii .(tam exp. m. rec.) 6 secabat (\' m. rec.) 14 manet v, manens V 23 conspicis nec V m., 1, conspicisne. V m. rec. etv B . 27 pseudopraesbiteri 29 iudicaris C m. rec.). )

167
innocentem et iustum non occides. haec nonne iure meritoque audire mereremur, qui a te sentina Arriani dogmatis aut fuissemus inlecti aut territi ad innocentis damnationem? et idcirco in te haec omnia mala uenerunt. tu cum tuis auditurus quae illi per Danihel audierunt, siue quia falsi criminis obiecti reus sis, siue quia ad innocentis necem omnem chorum inuitaris episcoporum, et quia uolueris omnem dei populum haeresem suscipere tuam, audies et quidem grauius, quia tua sint grauiora facinora, quippe qui dei religionis destructor extiteris, qui ingentem multitudinem Christianos se dicentium interemeris, qui haeresim uestram Arrianam introduxeris in ecclesiam, qui catholicam damnaueris fidem, qui deum patrem negaueris uerum patrem, qui unicum eius filium dixeris non esse uerum filium, spiritum quoque sanctum paracletum adseueraueris non esse uerum dei spiritum. cum te contra et contra omnes dei inimicos clamet sanctae ecclesiae fides credere se in deum uerum patrem innatum et in unicum filium eius natum ex innato et uero patre, hoc est de substantia patris, deum de deo, lumen de lumine deum uerum de deo uero, natum non factum, unius substantias cum patre, quod graece dicunt homousion, per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil, et in spiritum paraclitum uerum dei spiritum. tibi ergo falso testi, spiritali adultero, homicidae sacrilego digne grauiora dicentur, digne qui tantis ac talibus criminibus maior sis illis pseudopresbyteris Susannae inimicis. si enim illis dicitur mentientibus: recte mentitus es in caput tuum; iam etenim angelus domini accipiens praeceptum a deo secabit te medium, et : recte mentitus es in caput tuum; manens est angelus dei gladium habens ad secandum te medium, ut uas perdat, quanto magis, nisi tibi prospexeris, ad te talia dicentur! esse scriptum: beati qui audiunt uerbum dei [*]( 26 Dan. 55 28 ib. 59 81 Luc. 11, 28 ) [*](8 heresem (╵ m. rec.) 10 rǖchristianos ( w». rec.) 21 graece, V, Graeci v \' ∗omousion (h eras.) 22 paracletuiq v 25 pwudopresbiteris 26 rqctae 31 esse V m,l, num scis esse V m. rec. et v, cum acis esse Lugdunetises, non scis esse Latinius )
168
et custodiunt, exciderat cordi illi tuo errorum contecto tenebris. ut iuberes damnari innocentem ? nisi fallor etenim omni in loco lex sacra innocentem et iustum non conde????dum loquitur. et idcirco qui haec fieri contra dei mandasti praeceptum, unum te habemus ei illis quos dominus percutit in euangelio: uae uobis, scribae et Pkarisaei, quia monumenta estis quae non parent, et homines nesciunt ambulantes super ea. nesciebant quidem illi, quos ad te sacrilegum inlexist I amandum, qui per conatus tuos non considerauerant te esse monumentum omnibus inmunditiis plenum; arbitrabantur hominem. ceterum nos, statim ut coepisti episcopis inponere necessi. tatem damnandi absentem, ilico diximus te iniustitiae eultorem iustitiae uero esse persecutorem. item cum te urgueremus legati nos beatae ecclesiae sectam damnandam Arrii et illam magis dixisti esse catholicam, praenuntiauimus te antichrist fuisse praecursorem.

Cum persequi Christianos dignaris, cum interficis, similem te, Constanti, illorum facis, ad quos dominus dicit: uae uobis qui aedificatis monumenta prophetarum, patres autem uestri occiderunt illos. ergo testimonium perhibetis, non consentientes operibus patrum uestrorum, quoniam illi quidem occiderunt eos, uos autem aedifieastis sepulcra eorum? idce mitto prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur, ut inquiratur sanguis omnis prophetarum qui effusus est a constitutione mundi usque ad generationem istam, a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. ita dico uobis: requiretur ab hac generatione. esse ex illis hinc intellegeris, quod enim, cum sis memorias martyrum beatorum instaurans, tamen seruorum unioi filii dei cruorem fundas. redi, Constanti, ad domum dei, esto [*]( 6 Luc. 11, 44 19 ib. 11, 47—51 ) [*]( 1 custodinnt illud v coutecto scripsi (tJR circumtecto ?), amecto 7, uincto v S condempnandum 4 qai (• m. rec.) 9 conatos m. 1 14 ilia. 20 non V., uos eoni. LaM_; sed non o. idem est ac nonne eonsentitb? 37 este Y m. 1, tu autem esse V m. rec. et v 98 enim om. v )

169
christianus, ne inuentus foris ecclesia sis semper ut es hodie inter illos quos percuties dicit dominus: contendite intrare per angustum ostium, quia dico uobis: multi quaerunt et non poterunt. cum exsurrexerit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare dicentes: domine, domine, aperi nobis. et respondens dicet: nescio uos unde sitis. tunc incipietis dicere: manducauimus coram te et bibimus, et in plateis nostris docuisti. et dicet uobis: nescio unde estis, discedite a me, omnes operarii iniquitatis. ibi erit fletus et stridor dentium. cum uideritis Abraham Isaac et Iacob et omnes prophetas introeuntes in regnum dei uos autem expelli foras. noli ita te perosum habere, ut te sinas haec audire inter illos, maxime cum uideas te nequiorem fuisse quam cui digne dicatur: discede a me, operarius iniquitatis. eris, Constanti, si in hac maliuolentia tua manere uolueris, inter illum populum carnalem, cui dicitur: Hierusalem, Hierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te; eris, inquam, inter illos, quia sic sis persecutor eorum qui te hortentur promereri deum, sicut illi fuerint persecuti prophetas atque apostolos,

Iterum urget defensio ueritatis quaeri a te, cur absentem damnari praeceperis. dic, quaeso, bene an male id fieri imperaris? si dixeris bene, credo te ad beati Pauli confugere factum, quod enim Corinthiis scripserit iam se illum punisse peccatorem quem conperisset grauiter deliquisse. uideamus nunc, si tu, belua, membra et corpus tantum habeas hominis, animum uero ferinum, si ita egeris ut egit apostolus, si tali ordine rem celebraueris quo ille qui dixit: sic. omnino auditur inter uos fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. et uos inflati estis et non potius luctum habuistis, ut tolleretur e medio uestrum qui hoc opus fecit. ego quidem sicut absens corpore, praesens autem spiritu W. iudicaui ut praesens eum, qui W; [*](2 Luc. 13, 24-28 16 ib. 13, 34 29 I Cor, 5, 1-5 ) [*](1 ecclesiam v S quaerent Latinius 10 uidebltie n issac et iacob in mg. m. 1 18 ortentur m. 1 24 enim om. v coriatbis )

170
operatus est, in nomine domini Iesu, ??ngregatis uobis et spiritu meo cum uirtute domini nostri Iesu Christi, tradere huiusmodi hominem satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini nostri Iesu Christi. dicis, credo: et ego idcirco uobis mandaueram damnare absentem, quia damnauerat et apostolus. primo omnium beato apostolo ca??olici nuntiauerant hi, quos norat fideles, quos deo probauerat deuotos, et testem sciebat esse omnem Corinthiorum sanctam ecclesiam. tu contra, tenebra, te atque consaerilegis tuis accusantibus deo odibilibus haereticis nos dignabaris urgere ad absentis damnationem. deinde cum apostolum audis dicere: congregatis uobis et spiritu meo cum uirtute domini Iesu, tradere huiusmodi hominem satanae in interitum carnis, tu, tenebra, cur nobis dicentibus: ad ipsum nos nostris inpendiis pergem-us, in plebe cui diuinitus constitutus est eundem audiemus, tantum da catholicos accusatores secundum sacrae legis mandatum, cur detrectasti? cur, tamquam gladiatores non episcopi essemus, tantum iuxta uota tua quo possemus interficere eum, cuius tu olim sitiebas cruorem, operam dabas? interea sic te infelicem traditum satanae pro homicidiis proque sacrilegio tuo debes scire, ut ille qui in illo reatu apud Corinthios inuentus est. neque enim ista tua quae gesseris ac geris minora sunt funera, ut, si se illum tradidisse ore beati apostoli loquitur spiritus sanctus satanae in interitum, et te, mox ut tam grauia commisisti crimina, non tradiderit. si enim non ita esset, meminisses profecto dixisse apostolum: pretio empti estis, nolite fieri serui hominum; numquam cogere dei ausus fuisses sacerdotes ad inauditum damnandum. qui enim pretio emptus sum, quia liberatus a lege peccati seruus fuerim factus iustitiae, iam uiuenti mihi in lege iustitiae inponi onus non debuerat a te, ut seruus iterum efficerer iniquitatis atque iniustitiae. inpositum itaque est onus a te, quia traditus fueris satanae in interitum propter homicidia [*](12 I Cor. 5, 4 27 ib. 7, 28 ) [*]( -9 tenebra te atque V, cum v 24 satane 25 et] ut fort. 29 quia] qui fort.r t s. )
171
atque sacrilegium. si non fuisses traditus satanae, retineres Timotheo scripsisse apostolum: scimus autem. quoniam bona est lex, si quis ea legitime utatur, sciens hoc quia iusto lex non est posita, iniustis autem et non oboedientibus et impiis et peccatoribus et scelerat-is et profanis, parricidis et matricidis, inpudicis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, periuris et si quid aliud sanae doctrinae aduersatur quae secundum euangelium est gloriae beati dei quod creditum est mihi. si non es traditus, ex quo filium dei negasti, in interitum satanae, quomodo praeteriens tanta quae te cohibere a tanto potuerant scelere ad haec gerenda exilire dignatus es, quae possint cuncta tollere haec quae noscantur sanae esse doctrinae?

Haec qui sis faciens, quae sanae aduersentur doctrinae, qui proscribas, torqueas, deportes, mittas in carcerem interficiasque, dic obsecro, si sis dissimilis ab Herode illo rege, cuius carnificinam describens ita loquitur sacra scriptura: eodem in tempore remisit Herodes rex manus, ut noceret quosdam de ecclesia. occidit autem lacobum fratrem loannis gladio, et cum uidisset quod placeret hoc Iudaeis, addit ut comprehenderet Petrum. erant autem dies asymorum. hunc cum adprehendisset, misit in carcerem traditum quattuor quaternionibus militum custodiendum, uolens post pascha producere eum plebi. Petrus uero custodiebatur in carcere. oratio ergo instantissime fiebat ad dominum pro eo ab ecclesia. et cum futurum esset ut eum Herodes produceret, illa nocte Petrus dormiebat inter milites alligatus catenis duabus, et custodes ante ostium, et custodiebant carcerem. et ecce angelus domini adstitit, et lux ab eo refulsit in illo loco; conpungens autem latus Petri suscitauit eum dicens: surge uelociter. et surrexit, et ceciderunt catenae de manibus eius, et infra: et cum transisset primos et secundos custodes, uenit ad portam [*]( 2 Tim. 1, 8—11 18 Act. 12, 1—7 . 31 ib: 12, 10. 11 ) [*]( 5 et (ante Bceleratis) om. v \'9 es scripsi, est Vv 19 quoddam (* m. rec.) 20 addidit coni. Latinius 21 azimorum\' )

172
ferream quae ducit in ciuitatem, quae a se aperta est eis. et cum exissent, processerunt uicum unum et continuo dis- cessit ab eo angelus. et Petrus in se conuersus ait: nunc scio quia uere misit dominus angelum suum et eripuit me de manibus Herodis et de omni exspectatione plebis Iudaeorum. facta autem die turbatio erat inter milites, quidnam Petrus factus esset. Herodes autem cum requisisset eum et non inuenisset, interrogatos custodes iussit duci. similem te illi in omnibus uidemus sine in crudelitate siue in sacrilegio; ut enim ille lacobum beatum apostolum interfecit, ita et tu ingentem multitudinem credentium, sicuti credidit Iacobus apostolus, interfecisti; ut ille in Iacobum apostolum dei unicum persequebatur filium, ita et tu et in illos quos iam interemisti et in nos persequeris. iterum te et instruimus et hortamur. ut redeas ad dei ecclesiam desinasque iam persequi Athanasium uel nos facientes contra tuam haeresim, ne istius Herodis exempto disperire incipias, cuius interitum loquitur sacra scriptura dicens: descendit a Iudaea Caesaream ibique mansit. erat autem infestus Tyriis et Sidoniensibus. et unanimes uenerunt ad eum et persuaso Blasto, qui erat a cubiculo regis, postulabant pacem, eo quod regiones eorum de regia (alerentur. statuto autem die Herodes uestitus ueste regali sedit pro tribunali et concionabatur ad eos. populus autem clamabat: dei uoces et non hominis. confestim autem percussit eum angelus domini, quia non dedit honorem deo, et uermibus scatens expirauit. ignorabas tu, qui te legis peritum uis uideri, dixisse Ioannem beatum apostolum, ut diceres damnate innocentem: ex hoc intellegimus quoniam cognouimus eum, si mandata eius seruemus. qui autem dicit: quoniam cognoui eum, [*]( 6 Act. 12, 18. 19 18 ib. 12, 19—28 28 I Ioh. 2, S-5 ) [*]( 8 ltusi 12 iacobom apostolam (corr. m. rec.) 14 in BN V m. 1, in nos quos V m. rec. et V 15 a 18 CaNaream scripsi (ϰατελϑὼν ἀϰό τη̃ς \'Ιουδαίαςεἰ τὴν Καισάρειαν), caesarea V 19 sydoni*to ensibos 20 Oblasto v 22 statum (ra eras.) 27 ut] cum add. v beptum otn. v ut diceres damnate innocentem dixisse Ioannem beatum apostolum sic uerba fort. transponenda )
173
et mandata eius non custodit, mendax est, et in hoc ueritas non est. qui autem seruauerint eius uerbum, uere ab eis caritas dei consummata est. tu fieri »raėcipis contra dei mandatum; contra apostolus dicit, quia qui non custodierit praecepta eius nec quidem cognouerit eum, quia, inquit, si dicat: cognoui eum, et mandata eius non custodit, mendax est, et in eo ueritas non est. uis nos <es)se mendaces, uis homicidas inueniri ad hoc sine dubio, ne Christiani esse reperiamur. neque enim mendaces neque homicidae sunt Christiani. apostolus dicit: qui seruauerint eius uerbum, uere consummata est caritas dei apud illos; et apostata praecursor antichristi dicis: quicumque non custodit mandata illius uiuet. adhuc, qui dicit se in lumine esse, inquit, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. qui autem amat fratrem suum, in lumine permanet, et scandalum non est in eo. qui autem odit fratrem suum, in tenebris ambulat et nescit quo eat, quoniam tenebrae obscurauerunt cor eius. quid a te tenebroso poterit dici ad haec? cur in tenebras constitutos in lumine <urgues): odite mecum et uos eum quem ego iniuste odi, estote conparticipes insaniae meae, estote ut ego etiam uos homicidae. deinde si dicit, quia qui odit fratrem suum in tenebris ambulat, ut nesciens sit quo pergat, uidelicet quia tenebrae uiolentiae oculos eius excaecauerunt, quid si interfecerit quis fratrem suum? quid si homicida fuerit? sed tibi nihil uidetur homicidae <crimen), qui tantorum dei seruorum inueniris fudisse sanguinem. audes haec dei iubere sacerdotibus facere quae soli sunt placita patri uestro diabolo et uobis Arrianis filiis eius.

Hortatur item sanctissimus apostolus, ut iustitiae iter tenentes in perpetuam mereamur constitui requiem; ettuuir sapientissimus conpellis nos ad aeternos uenire tecum cruciatus. \\ \' [*](5 I loh. 2, 4 10 ib. 2, 5 12 ib. 2, 9-11 21 ib. 2, 11 ) [*]( 3 pcepis It contra (x m. rec.) Y 7 ennosse (M m. rec.) 8 repperiamur 11 apostata tu fort. 18 constitutos in 1. urgues scripsi, constitutus in lumine V, constitutus non in lumine dicis v 21 ut scripsi, et Vv 24 homicidae crimen scripsi, homicidae V, homicida etmi. Latinius 30 cruciatos m. 1 )

174
filii, nemo uos fallat. qui facit iustitiam iustus est; qui autem facit peccatum a diabolo est, quoniam origine diabolus peccat. ad hoc enim declaratus est filius dei, ut solueret opera diaboli. igitur cum dicatur ab apostolo quia sit peccatum a diabolo. et tu conpellas nos crimina capitalia committere, quid te aliud possum dicere nisi procuratorem diaboli? eum quem uideam ita eius diligere causas, ita eius colere rem, ut cunctos nos in eius cupias inueniri parte. unde etenim omnem dei cultorem conpellis ad ipsum facere transitum, nisi quia delegeris fauere parti eiusdem? audis dicere beatum apostolum: idcirco declaratus est filius dei, ut solueret opera diaboli; et tu sis urgens dei cultores opus consummare diaboli. cum haec agis, nonne uideris inpugnatorem te constituisse eius qui soluerit operam diabolo? sed non mirandum si elegeris, ut quae dissoluit unicus filius dei haec possint reaedificari per te diaboli satellitem, quandoquidem nec ipsum negare dubitaueris, qui opus diaboli destruxerit. hinc tibi est pro nihilo cruorem fundere innocentis, quia iam innocentium amatorem et suorum cultorum defensorem negans contuleris temet ad eum, ad quem se contulerit Scarioth Iudas. si itaque negare non potes quia opus sit diaboli uiri iusti fundere sanguinem, utique est clarum te diaboli operam fecisse et nos ut \' faceremus hortatum. adhuc loquitur Iohannes deo amantissimus. ut fraterna inuiolata I teneatur caritas, dicens: ex hoc apparent filii dei et filii diaboli. omnis qui non est iustus non est ex deo et qui non amat fratrem suum, quoniam haec est repromissio quam audistis ab initio, ut amemus alterutrum; et non sicut Cain ex maligno fuit et interfecit fratrem suum. et propter quid inter fecit eum? quoniam opera ipsius maligna fuerunt, fratris autem sui iusta. nolite mirari, fratres, si odit nos saeculum. nos scimus quoniam transitum fecimus a, . [*](1 I Ioh. 3, 7. 8 11 ib. 3, 8 \'24 ib. 3, 10-12 ) [*]( 3 operas m. 1 6 aliut m. 1 10 dilegeris 12 sis] uis forE. n 13 inpnngnatorem 14 opera v 19 negas 20 scharioth 22 opera v 28 Cain] qui add. v )
175
morte ad uitam, quoniam amamus fratres; qui autum. non amat manet in mortem. omnis qui odit fratrem suum homcida est; et scitis quia omnis homicida non habet uitam aeternam in se manentem. cum itaque omnis qui odire inuenitur fratrem filius dicatur diaboli, homicida, Cain denique fratricidae comparetur, in mortem manere designetur, cur me hoc opus implere compellebas, quod me ut Cain fecisset fratricidam etfilium diaboli, quod me in mortem perpetuam fecisset manere? cum iam uideas me transitum fecisse de morte ad uitam, cum inter eos quos filios appellare dignatus est me iam constituerit deus, quam ob causam me Cain fieri uoluisti, tenebras etiam et filium diaboli? in quo te laesi, in quibus rebus extiti aduersarius salutis tuae, ut mihi desideraris ita esse nocitum? cur haec iteramus nisi ut aliquando intellegere possis, quod enim quidnam sit bonum sis ignorans? si enim scires, numquam et ipse tantum admisisses facinus et nos perpetrari urgeres. dicas inter haec precor, quamobrem persequeris dei domus antistitem? dicit enim apostolus, quia qui odit fratrem suum homicida est. si non uis habere homicidae nomen, cur odis , fratrem tuum ? proba odio dignum Athanasium, quid malorum operatus sit manifesta, ut sit odiri dignus etiam ab . omnibus nobis. profecto non dabis opus commissum aliquod iniustum quod eum faciat odiosum. cum haec ita sint, necesse est te idcirco odisse illum, quia opus tuum sit malignum, Athanasii uero iustum. propterea etenim uis interficere eum, quod non fuerit te. sceleratum facinorosum atque sacrilegum imitatus. constat haec ita esse. cum enim gloriosus apostolus Cain et Abel introducit comparationem, tu mihi esse uideris Cain, Athanasius uero Abel, ex hoc apparent filii, dicens, dei et filii diaboli. omnes qui non est iustus non est ex deo et . qui non amat fratrem suum, quoniam haec repromissio quam [*](18 I Ioh. 8, 12 29 ib. 3, 10-12 ) [*]( 2 morte v 6 mortem scripsi, morte V 10 filios dei coni. Gal- 611. landius 11 ut COb m. rec.) 12 extitit m. 1 15 enim om. v 16 operpetrari (• m. rec.) 18 domos (n m. rec.) )
176
audistis ab origine ut amemus alterutrum et non sicut Cain ex maligno fuit, et interfecit fratrem suum. et propter quid interfecit eum? quoniam opera illius maligna fuerunt, fratris autem sui iusta.

Nec debes dubitare opera tua esse maligna, Athanasii nero iusta. tu etenim es homicida, religionis dei destructor, unici filii dei negator, apostolicae fidei expugnator, idololatriae Arrianae fundator; contra Athanasius est in timore dei ite permanens, ut nihil commisisse, quantum uideri potest, inueniatur quod eum possit a deo dilectissimis separare. cum haec ita sint, hortamur diligas te in Athanasio. retines scriptum: diliges proximum tuum tamquam te ipsum et qui diligit proximum legem impleuit. ut etenim te in ipso odis, ignorans quia malum sit iustum odire iniuste, ita te in eo incipies amare, si haec tua maliuolentia fuerit conuersa in beniuolentiam. tunc poteris eripi e tenebris, in quibus te dicit beatus apostolus mansitare. nolite enim, inquit, mirari, fratres, si odit nos saeculum. nos scimus quoniam transitum fecimus a morte ad uitam, quoniam amamus fratres. qui autem non amat manet in morte. omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quia omnis homicida non habet uitam in se manentem. nec audeas iam dicere: damnate innocentem, homo non habens in te uitam manentem, homo qui necdum feceris transitum de morte ad uitam. si enim fecisses, hoc est si in unicum dei filiun sicut nos credidisses, nec homicida esse delegisses, ne uidelicet inciperes iterum regredi ad mortem. duplici igitar modo constitutus sine spe uitae dignatus es imperare de sacerdotibus interficere innocentem. sed fortassis temptes dicere: amo amantes deum et odio habeo odientes eum. sed haec de Athanasio non poteris dicere, quoniam quidem magis constet te odire deum, quia et dereliqueris illum et transitum feceris ad idololatriam. itaque, quia nullam culpam persequeris [*]( .12 Matth. 22, 39 et Rom. 13, 8 17 I Ioh. 8, 18--15 ) [*]( 2 interficit 5 athanasi 7 idolatriae m. 1 22 nec Y, non v 28 tentes V m. rec. (ut coni. Latinius), temtes V m. 1K tenes v 29 amates ( m. rec.) 32 idolatriam )

177
in dei sacerdote, sed solam iustitiam, sed solam dei religionem, superest ut adhuc uideas nos quos hortabaris innocentes interficere quales esse iusserit circa conseruos nostros iste beatus apostolus Iohannes: ille propter nos animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas nostras ponere. ab apostolo iubeor animam ponere pro fratre, et a te antichristi mancipio praecipitur mihi fratrem interimere. et iterum, fiduciam, inquit, habeamus ad deum, et quicquid petierimus accipiemus ab eo, quoniam mandata custodimus, et quae ei placent ante conspectum eius faciamus in nomine filii ipsius Iesu. Christi et amemus nos inuicem, sicut dedit mandatum nobis. sed quomodo potero audiri ab eo in omni obsecratione, qui sim non seruans mandatum eius? ut enim diligam fratrem meum mihi mandauit, non ut interimam. et infra: carissimi, amemus nos alterutrum, quoniam caritas ex deo est. et iterum: quicumque non diligit fratrem non nouit deum, quoniam deus caritas est. ex hoc declarata est caritas dei in nobis, quoniam filium suum misit deus unicum in saeculum, ut uiuamus per eum. in hoc est caritas, non quod nos amauerimus deum, sed quod ipse amauerit nos et miserit filium suum expiatorem peccatorum nostrorum. carissimi, si ergo sic deus amauit nos, et nos debemus alterutrum amare. et iterum: si quis dicit quia diligit deum et fratrem suum odit, mendax est. qui autem fratrem suum non amat, deum quem non uidit non potest amare. et iterum: hoc mandatum habemus ab ipso, ut qui amat deum amet et fratrem suum. et iterum: ex hoc intellegimus, quoniam amamus filios dei, quando deum amamus et mandata ipsius facimus. haec est enim caritas dei, et mandata ipsius grauia non sunt. [*]( 4 I Ioh. 3, 16 7 ib. 3, 21—23 14 ib. 4, 7 16 ib. 4, 8-11 22 ib. 4, 20 25 ib. 4, 21 26 ib. 5, 2. 3 ) [*]( 1 sacerdotem m. 1 2 ortabaris m. 1 3 quale I(* m. rec.) 8 inquid 11 Christi] et hoc est mandatum eius ut credamus add. at Latinius 16 fratrem exp. Latmius 18 et (°* m. rec.) 22 et nos V, nOli et v 24 uidet Latinius 26 ex] quoniam ex v 28 dei] ut mandata eius custodiamus add. Latinius fort. recte. ) [*]( mII. ) [*]( 12 )
178

Haec conspice pauca de multis, et inuenies ad quas nos traxeris tenebras, tu homo tenebrarum. ex hoc intellegimus, dicit, quoniam amamus filios dei, quoniam deum amamus mandata ipsius facimus. haec est enim caritas dei ut man- data ipsius custodiamus; et tu me dignaris inpellere ad haec mandata dissipanda, alia contra ipsa quae per te instinctu diaboli prolata sunt instituere. quomodo inueniri potero deum amans qui eius mandatorum aduersarius per te factus inueniar?I quibus ex factis quis mihi esse uideris nisi unus ei illis zizaniis destinatis igni? de quibus dominus, sicut ergo, dicit, colliguntur sisania et igni conburuntur, sic erit in consummatione saeculi.. mittet filius hominis angelos suos, et congregabunt de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt ini- quitatem, et mittent eos in camino ignis; ibi erit fletus et stridor dentium, tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris sui. conspicis quia, si te haeretico satis agente damnarem innocentem, tecum essem futurus in gehennam. neque enim possemus consequi dei regnum, in quo possemus fulgere tamquam sol, si aut homicidium fuissemus perpetrati aut apostolicam uiolaremus fidem. gaude adhuc te in his degere malis, noli cognoscere quae geras mala, et inuenies sine dubio te I esse inter malignos illos quos designat ad ignem uentoros dominus dicens: exient angeli et separabunt malos a iustorum* conuersatione, et mittent illos in caminum ignis; ibi erit . fletus et stridor dentium. dignaris pro nihilo habere persequi seruos unici filii dei, tu membrum diaboli, qui fueras arbitratus quod omnem posses perducere ad scandalum sanctam ecclesiam. sed conspice quae tibi atque omnibus consacrilegis tuis promittat deus: qui acceperit unum puerum talem in nomine meo me accipit; qui autem scandalisauerit unum de pusillis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola [*]( 10 Matth. 18, 40—43 28 ib. 18, 49. 50 29 ib. 18, 5-8 ) [*]( 6 quae ipsa fort. 14 mittent v, mittunt Y caminum coni. TUius 19 Si autem v 20 gaude adhnc coni. Latimus, gaadeit hnc V, gaudeas hnc v 28 a] ad (d exp. m. rtc.) )

179
asinaria in collo eius et mergatur in profundum maris. uae autem huic mundo ab scandalis. necesse est enim uenire scandala, uerumtamen uae homini illi per quem scandalum uenit. quod si manus tua uel pes tuus scandalizat te, abscinde eum et proice abs te, et infra: uidete ne contemnatis unum ex his pusillis; dico enim uobis, quod angeli eorum in caelis semper uident faciem patris mei qui in caelis est. igitur qui non solum sis spernens credentes in eius maiestatem diuinam, sed et es interficiens, quas erit merces repraesentaturus tibi iste quem negas, qui tibi expedire dixerit, si molam asinariam suspenderes collo tuo et in profundum maris fuisses praecipitatus, quam unum ex credentibus in eum perduxisses ad scandalum, quam unum contempsisses ex illis qui sint regnum possessuri caelorum? quae erit repraesentaturus tibi qui ea de causa eius sanctae ecclesiae ex membris scindi merueris, quia sis per quem scandala diabolus inmiserit nostris diebus in dei populum? qui licet concitaris scandala, tamen deceperis eos tantum qui te nesciuerint iam sic aruisse, ut riuus praecisus a fonte, ut fractus ramus ex arbore; ceterum qui te extra ecclesiam cognoscimus positum, qui hostem unici filii dei cernimus, scientes te mortuum conatus tuos deo iuuante subter pedes nostros esse conspicimus. scimus etenim mortuum uiuis dominari non posse. sed quid dicis uiuere te in Christo P unde probare es potens, cum eum sis negans? uiuere etenim non possunt nisi qui illum fateantur uerum deum esse, uerum dei filium. unde es uiuens, cum nos idcirco persequaris, quia eius esse nos fateamur seruos?

Aut numquid ob aliam nos persequeris causam? numquid fortassis inuenisti nos in te deliquisse et idcirco in nos tam infestus es? nos in te peccasse nosmet non retinemus. quomodo etenim in te peccasse nos probari poterit, cum te de morte uenire ad uitam urgeamus? et tamen si sentis nos in te deliquisse, [*]( 5 Matth. 18, 10 18 cf. Cypr. de cath. eccl. un. p. 214, 8 (Ha.) ) [*]( 8 ue 8 si (\' m. rec.) 10 quid (d exp. m. rec.) 14 refUsen- t* aturus 17 qui scripsi, quia Vv 22 conatos m. 1 28 quod sci fort. 25 poNunt 82 urgeamus eel m. rec.) ) [*]( 12. )

180
accipe quae te circa nos facere iusserit dominus dicens: quod si peccauerit in te frater tuus, uade et corripe eum inter te et ipsum solum ; et si audierit, lucratus eris fratrem tuum; si autem non te audierit, adhibe tecum adhuc unum uel duos, ut in ore duorum uel trium testium stet omne uerbum. quod si non audierit eos, dic ecclesiae; si autem ecclesiam non audierit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus. cum haec non feceris quae praeceperit dominus fieri, cum non solum tu in(ter) te et nos non monueris, quibus praesentibus Athanasium unum e nobis conuinceres reum fuisse, sed coegeris eum inauditum a nobis damnari consacerdotibus suis, cum ei audientiam abstuleris, quomodo nos tu iuste poteris incusare, quod enim deliquerimus in te, nihil horum mandatorum domini cum impleueris? cur nos tam infeste persequeris, cum magis tu sis reus praeuaricationis, qui minime circa nos prout tibi dedit mandata dei unicus filius egeris, sed qui prout placuerit inimico nostro diabolo cuncta gesseris? illius etenim est huiusmodi consilium, illius talis uoluntas, ut inauditus damnetur, ut absens interficiatur, ut innocentis cruor fundatur; cum non, inquam, rem egeris eo modo quo iusserit te agere dominus, fuisti ausus perferre ad beatam ecclesiam, fuisti ausus dicere: peccauit Athanasius et debet ab omnibus eius condemnari communio. sed quid dicere temptabis? in deum deliquerit; et ecce inueniri non potest quod in deum deliquerit, si quidem neque tu neque consacrilegi tui filii meretricis haeresis Arrianae possitis testes admitti contra! catholicum episcopum. dominus etenim loquebatur de tribus catholicis testibus, de seruis maiestatis suae, ut illis crederet beata ecclesia, non nobis profanis, ex adulterio de meretrice natis. ceterum si non ita acceperimus domini istud praeceptum, poterunt et Saturni atque omnium idolorum cultores admitti contra dei [*]( 1 Matth. 18, 15—17 ) [*]( 4 adhuc om. v 9 te inter uel eum inter te coni. Latinius, tu in te Y nmoueria 10 conuinceres coni. Latinius, conuincens Y n 1 a quoegeris 23 temtabis ( m. rec.) 25 filiae 26 positis )
181
domesticos testes, poterunt et comblasphemi tui a deo derelicti, sine lumine ut tu es positi Iudaei. si enim uos haeretici et quidem omnium sectarum admittendi estis testes contra Christianos, debent et ethnici et Iudaei, siquidem siue Iudaei siue ethnici siue uos haeretici positi extra domini ecclesiam sitis sine deo, ut tunc illi cuncti qui non fuerint in arca sanctissimi Noe. ut enim illi positi extra arcam saluari non potuerunt, ita nec uos, sed sic sitis interituri, nisi credentes in unicum dei filium eius in sancta ecclesia fueritis commanentes nobiscum. si igitur testes neque tu neque comblasphemi tui esse potestis, quomodo fecisti, insulsissime rex, damnari et quidem a consacerdotibus suis totius uirum innocentiae? addo illud, quia iam illum accusaueratis fuisse homicidam apud Serdicam in synodo catholicorum, et probare minime ualuerit iniquitas uestra. addo quod tu ipse ad ecclesiam Alexandrinorum dederis litteras adstruens illum uirum iustum, episcopum catholicum. ad ultimum, tametsi peccasset, Athanasius fuerat pellendus a populo sibi commisso, et quidem ut ille populus alium e corpore suo [dignum peteret sibi fieri episcopum; non tamen fuerat gladio per te imperatorem petendus. at cum tu loco innocentis, in quem nihil ueri constitueris, loco catholici miseris consacrilegum tuum Georgium et nolentibus eius maculari sacrilegio tantas contumelias tantasque intuleris poenas, ut plurimos proscripseris, relegaueris in exiliis in metallis, quam plurimos etiam interfeceris et hodieque non desinas ea facere blasphemiam tuam, quae est et Georgii, suscipere nolentibus, quae irati hostes inmanissimi barbari uix faciant, quomodo te arbitraris posse intellegi Christianum, qui et feris saeuissimis uidearis esse ferocior et beluis omnibus inmanior ? fuisti ausus dicere Athanasium percutiendum, non conspiciens tunc uos Arrianos esse punitos et quidem dei [*]( 13 illut m. 1 8 estis exspectes 14 probari coni. Coleti 15 iniquitas v, iniquitatis V 21 ad constitueris scripsi (an constiterit?), constituerit V, tu iniquum nihil ueritue restitueris et coni. Latinius 22 catholici coni. Latinius, catholicis (n m. rec.) V 25 hodieque F, hodie v, hodie quoque fort. 29 feres m. 1 )
182
uirtute, quando idololatriam introducere estis meditati in domini ecclesiam.

Sed adhuc dicas fortassis: deliquit in me Athanasius . ut omittam quia et in hoc mendax sis, non sciebas scriptum quid circa in te delinquentes agere te praeceperit dominus, ut sic gladio eum fuisses persecutus ? tunc accedens ad eum Petrus dixit ei: domine, si peccauerit in me frater meus, quotiens remittam ei? usque septies? dicit illi: non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies. an erubescis audire Athanasium fratrem tuum ? si Christianum te profiteris, debes omnes Christianos fratres dicere et quidem non solum Athanasium, sed et eos quos uideris stipem petentes. omnes etenim in ecclesia domini constituti unum sumus ei, apud quem non sit acceptatio personarum. et tamen bene feceris, si nolis illum dici fratrem tuum; tu etenim filius pestilentiae cum sis et ille unus sit de filiis lucis, tu cum mancipium sis nostri inimici et ille sit seruus dei, est iniquissimum si dicaris frater hominis dei praecursor antichristi. si deliquisse illum in te in aliquo uideras, dimittendum ei fuerat ilico a te, ut tibi dimitteret crimina propria deus. nunc uero quia dimittere nequiuisti propter contumaciam atque maliuolentiam tuam, tibi. qui praeceptum domini inritum fecisti, accipe quae possint repraesentari: tunc accedens ad eum Petrus dixit: domine, si peccauerit in me frater meus, quotiens remittam ei ? usque septies? dicit illi: non dico tibi usque septies, sed septuagies septies. ideo simile est habitum regnum caelorum homini regi, qui uoluit rationem ponere cum semis suis. et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus qui debebat decem millia talenta. cum autem non haberet unde redderet, iussit eum dominus uenundari et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et reddi debitum. procidens autem seruus ille orabat [*]( 6 Matth. 18, 21. 22 23 ib. 18, 21—35 ) [*]( 4 homittam Y 8 septiaee m. 1 9 septoagesies v et infra 18 aput m. 1 21 contumatiam 23 praesentari v 29 retderet (x m. rec.) 31 reddidi )

183
eum dicens : patientiam habe in me, et omnia reddam tibi, misertus autem dominus serui illius dimisit eum et debitum dimisit ei. egressus autem seruus ille inuenit unum ex conseruis suis qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens: redde quod debes. et procidens seruus ille rogabat eum dicens: patientiam habe in me, et reddam tibi. ille autem noluit, sed abiit et misit eum in carcerem, donec redderet debitum. uidentes autem conserui eius quae fiebant contristati sunt, et uenerunt et narrauerunt domino suo omnia quae facta erant. tunc uocauit eum dominus suus et ait illi: serue nequam, omne debitum remisi tibi, quia rogasti me; non oportuit te quoque misereri conseruo tuo, sicut et ego misertus sum tibi? et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoad usque redderet uniuersum debitum. sic et uobis faciet pater meus qui in caelis est, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus uestris. quid respondes ad haec tu, cuius mentis oculi uidere minime potuerint haec quae praeceperit fieri dominus? ubi ponis illud quod neque in te neque in deum deliquerit, sed sit sustinens persecutionem, cur apostolicam teneat fidem, cur nolit fieri ut tu es sacrilegus ? firmasti interficere ueritatis praedicatorem cupiens in eo te conlocari honore, in quo sunt illi quos in euangelio et prophetarum interfectores designat dominus et impias manus ad ipsum etiam porrecturos aperit dicens: homo erat paterfamilias qui plantauit uineam et sepem circumdedit et fodit in ea torcular et aedificauit turrem et locauit eam colonis, et peregre profectus est. cum tempus autem fructuum adpropinquasset, misit seruos suos ad colonos, ut acciperet de fructibus suis; et coloni adprehensis seruis unum ceciderunt, alium autem lapidauerunt, alium uero occiderunt. iterum misit ad illos seruos plures, et fecerunt eis similiter. nouissime autem misit illis filium suum unicum dicens: uerebuntur filium meum. coloni autem uidentes filium [*](24 Matth. 21, 33—41 ) [*]( 4 dinarios 9 et narrauerant in mg. m. 1 add. que 16 respondis 18 quot 23 porrectarua v 29 alterum v )
184
dixerunt inter se : hic est heres, uenite, occidamus illum, et habebimus hereditatem eius. et adprehensum eum occiderunt et eiecerunt extra uineam. cum ergo uenerit dominus uineae, quid faciet colonis illis ? dicunt illi: malos male perdet illos, uineam locabit aliis colonis, qui reddant ei fructum temporibus suis.

Ex his quia esse unus magno opere desideraris, et nos socios criminum tuorum suadebas fieri; neque enim alia sunt consilia tua ab illorum nefariis consiliis, qui inueniantur prophetas interemisse, qui denique in unicum dei filium impias porrexerint manus, maxime cum etiam passiones beatorum istorum missorum ad colonos ad nihilum sis redigens, adstruendo illos fuisse interfectos propter eum qui fuerit quando non fuerit, cum clament sacrae scripturae, quia unicus dei filius semper regnauerit ac sit regnans cum patre. unam habere deitatem aperiunt dominicae litterae patrem et unicum eius filium; et dicis eum, pro quo interfecti sunt prophetae gloriosi, factum esse ex nihilo. si enim tu quae dicis uera sunt, constat propter creaturam interfectos beatos prophetas. et ubi erit illud quod ingenti indignatione irascatur dominus in eos qui seruiant creaturae quam creatori? si pro creatura interfecti sunt beati prophetae, quomodo eos habet carissimos deus? quomodo, quia ipsorum uerbis non crediderunt Iudaei, sunt hodie dei inimici? unde dei Iudaei inimici? unde extra domini positi inueniuntur uineam? nisi quia prophetarum interemptores v extitissent, nisi quia aeternum deum aeterni dei filium praedicauerint prophetae, et illi comblasphemi tui non solum non crediderint prophetiae eorum, sed et eosdem interemerint. quid etenim persecutos fuisse arbitraris in prophetis Iudaeos nisi unicum dei filium, sicut et in apostolis atque martyribus? ex te saltem cognosce. uera esse quae dico, siquidem et tu quam [*]( S egecenmt Y, eiecerunt eum v 4 dicunt illi tI, dicit illis V 5 reddent v 7 magnopere 9 inueniuntur v 25 interemtores 29 persecutus 31 quam V, quem v, qui coni. THius, quoque coni. Latinius; quam — nec non uaurpauit ut paulo post 192, 11 tam ipsos nec non et Paulum )

185
in Athanasio nec non et in nobis dei uerum persequaris filium. cum haec ita sint, censueras nos iungendos interfectoribus prophetarum, iustorum sanguinis fusoribus, consacrilegis tuis, hoc est Iudaeis, ipsorum uidelicet quia sis imitator. nec enim alia de re Athanasium damnate dixisti, susciperemus etiam Arrii fidem mandasti, nisi ut et in effusione sanguinis iustorum et in negando unicum dei filium pares fuissemus Iudaeorum, quorum iam tu sis in omnibus particeps. si enim illi prophetas interemerunt, eos qui de aduentu loquebantur unici dei filii, et tu eos interficis qui sint credentes sicut crediderunt prophetae. sed quamdiu de his cum incredulo, cum proposuerim tibi manifestare unum te esse ex illis, ad quos dicit dominus: ideo dico uobis, quia auferetur a uobis regnum dei, et dabitur genti facienti fructum eius? neque enim tu in gente hac es, quae fructus inueniatur facere iustitiae, ut non unus esse pronuntieris ex illis, quos pulsos esse a dei regno propter iustorum necem et incredulitatem suam audias. esse te aduerte haec gerendo inter illos, quorum nequitias aperiens dicit dominus: simile est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo et misit seruos suos ad inuitatos ad nuptias, et infra: et noluerunt uenire. iterum misit ad illos seruos dicens: dicite inuitatis: ecce prandium paraui meum; tauri mei et saginata occisa et omnia parata, uenite ad nuptias. illi autem neglexerunt et abierunt alii in uillam suam, alii uero ad negotiationem suam; reliqui uero tenuerunt seruos eius et contumelia adfectos occiderunt. ille rex cum audisset, iratus est et misit exercitum suum et perdidit homicidas illos et ciuitates eorum incendit. tunc ait seruis suis : nuptiae quidem paratae sunt, sed qui erant inuitati non fuerunt digni; ite ergo ad exitus uiarum et quoscumque inueneritis uocate ad nuptias. et egressi serui in uias congregauerunt quotquot inuenerunt malos et bonos, et impletae sunt nuptiae a discumbentibus. intrauit autem rex, ut uideret [*]( 18 Matth. 21, 43 19 ib. 22, 2. 3 21 ib. 22, 3—14 ) [*]( ols 21 xrabtias et infra fort. expungenda 26 ser (sic) )
186
discumbentes, et uidit ibi hominem non uestitum ueste nuptiali et ait illi: amice, quomodo huc uenisti non habens uestimentum nuptiale? at ille obmutuit. tunc dixit rex ministris tollite eum pedibus et manibus et mittite eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium. quia itaque sine uestitu sis nuptiarum, Constanti, eris in perpetuum., nisi te conuerteris, talis qualis ille cui dicitur: amice, quomodo huc intrasti non habens uestem nuptialem ? sic uenturus in tenebras exteriores.