De Sancto Athanasio, Liber I-II

Lucifer, Bishop of Cagliari

Lucifer, Bishop of Cagliari. Hartel, Wilhelm von, editor. Luciferi Calaritani Opuscula. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 14, 1886.

Et ut uideas te esse sine deo, unde et talia fieri mandaris, accipe regem, cum quo pro meritis fuerit deus suus, accipe et eius obsecrationem ad domini sacerdotes quos populo dei inpellebat iustum iudicare iudicium, conspice etiam tuorum a te contra ecclesiam institutorum iudicum et illius ministrorum actus; et poteris perpendere, si tecum non inmundi spiritus [*]( 2 n Par. 11, 12-15 ) [*]( 1 ieroboam 8 omne m. 1 finibus add. in mg. m. alt. 5 roboam V, Ieroboam v 6 sibi fort. 18 derelinqueraot 14 et infra Hieroboam v 15 Nicaeam v conscribtam m. 1 17 quisj tu add. 8. I. m. rec. 20 aput m. 1 25 te esse sine scripsi, te esse in V, te non esse in V m. rec. et v 29 iudicium v )

103
sunt qui fuerint cum Hieroboam. et habitauit, inquit in libro secundo Paralipomenon, Iosafat in Hieroboam, et conuersus est et exiit in populo a Bersabee usque ad montem Ephrem, et conuertit eos ad dominum deum patrum suorum. et statuit iudices in omnibus ciuitatibus luda munitis et per singulas ciuitates. dixit iudicibus: uidete quid uobis facietis; non enim homini iudicabitis, sed domino, et uobiscum est in uerbo. et nunc sit timor domini super uos, et seruetis et faciatis; neque enim est. cum domino deo nostro iniquitas neque personae acceptio neque munerum acceptio. et quidem in Hierusalem statuit Iosafat de leuitis et sacerdotibus et principibus Israel in iudicium domini et iudicare habitantes in Ierusalem. et mandauit super eos dicens: ita facietis in timore domini, in corde perfecto; et omne iudicium quod acceptum fuerit super uos a fratribus uestris, qui habitant in ciuitatibus suis, inter medium sanguinis et sanguinis, inter medium legis, in mandatis ac iustificationibus et ad iudicia. et distinguetis eis, et non peccabunt domino, et (non) erit ira super uos et fratres uestros. sic facite, et non peccabitis. ecce Amarias sacerdos princeps super uos in omne uerbum domini, et Iabadias filius Zmabel qui princeps est domui Iuda in omne uerbum regis, et scribae et leuitae in conspectu uestro. confortamini et facite, et erit dominus uobiscum cum bono. numquid dixit ad domini sacerdotes uel ad regni sui principes uel ad ceteros iudices: condemnate iustum, persequimini innocentem, damnate, interficite omnes credentes in deum? numquid dixit: amate quod non amat deus, odite iustitiam, diligite iniustitiam, sicuti dicis tu? aut numquid negare poteris te dixisse: damnate Athanasium absentem inauditum ? Iosaphat deo dicatus rex Iudae dicit secundum domini iudicandum legem, et tu dicis in apostasiam conuersus rex: damnate inauditum. [*]( 1 n Par. 19, 4-11 ) [*]( 1 fuerunt v inquid m. 1 3 bersabeę ephem 5 munitas 6 uos facitis Latinius 18 non om. Vv, add. Coleti 20 Zαβδιας vloe \'Ισμαήλ LXX 21 omng m. 1 )
104

Pone interea, Constanti, hodie in corpore esse Iosaphat regem et utrosque uos dicere ad nos, ille quidem haec: uidete quid uos facietis; non enim homini iudicabitis, sed domino, et uobiscum est in uerbo. et nunc sit timor domini super uos, ut seruetis et faciatis; neque enim est cum domino deo nostro iniquitas neque personae acceptio; tu contra esse damnandum dicas inauditum et eum quidem, quem etiam ipse scias innocentem. cui oboedire potueramus nos antistites dei, nos quos ante populo suo ore Hieremiae promiserat dicens : et dabo udbis pastores secundum cor meum, et pascent uos pascentes cum disciplina. cui, inquam, oboediremus, tibine an Iosaphat dicato deo uiro, qui id nos facere conpelleret quod meminissemus fieri mandasse deum? si itaque illum cognoscis domini implere praecepisse mandata, te uero exstitisse non solum dei mandatorum destructorem, uerum etiam ipsius desertorem, superest ut uideas, quis uestrum fuerit homo dei, quis eius clementiae fecerit uoluntatem. legimus scriptum sic de illo: et factus est dominus cum Iosafat, quoniam ambulauit in uiis patris sui primis, et non quaesiuit simulacra, sed dominum deum patris sui, et in mandatis eius ambulauit, et non sic opera Israel. et direxit dominus regnum eius, et dedit omnis Iuda munera Iosafat, et factae sunt illi diuitiae et gloria multa. et exaltatum est cor eius in uiis domini, et adhuc amputauit et lucos a Iuda. et tertio anno regni sui misit duces suos et filios uirtutum, et infra: et eum illis Elimasat et loram sacerdotes, et docebant Iudam, et cum illis librum legis domini, et pertransierunt in ciuitates Iuda et docebant populum. et factus est pauor domini in regnis terrae et in circuitu Iuda, et non bellauerunt Iosafat. et ab alienigenis adferebant Iosafat munera et argentum et dona, [*]( 9 Hier. 8, 15 18 n Par. 17, 8-7 25 ib. 17, 8-12 ) [*]( s I 8 potueramus (corr. m. rec.) V, poterimus v antestites m. 1 11 obędiremu; 18 miminissemus m. 1 21 sicut coni. Ttlius in notis 24 ἐξη̃ρε za ύψηλὰ xal xa α̌λση LXX 26 felimasat t 27 librum pro liber dicitur 30 iosafae (\' m. rec.) )

105
et Arabes adferebant illi arietes ouium septem milia septingentos, et erat Iosafat ambulans magnificatus usque in altum. quid tu tale facis? nempe misisti per omne regnum tuum, ut cuncti mandata dei despueremus susciperemusque praeceptum tuum, quod temptaret inpugnare domini praeceptum.

Iosaphat misit principes uirtutis regni sui, misit consiliarios suos, misit leuitas ac domini sacerdotes, obsecrans, ut cuncti cultores domini fuissent in regno suo, ut omnes unianimes deo tantum semet praeberent famulos; mittit etiam librum sacrae legis per gloriosum Moysen traditum, ut nihil extra fecissent quam quae fieri mandasset deus. tu non solum legem domini inueniris inpugnasse, quae praecepit innocentem et iustum non necandum, sed et ipsum dereliquisse deum, siquidem non sis apostolicam tenens fidem, sed Arrii perfidiam. ille populum errantem ab idolis conuertit ad deum, tu populum deo dicatum conatus es facere apostatam, quod es tu, hoc est sacrilegus.

Persecutus es atque persequeris Athanasium, eius sitiens cruorem. sed uide quid spiritus sanctus dicat in nono psalmo, in quo tu mihi specialiter descriptus esse uideris: dixit in corde suo: non mouebor a saeculo in saeculum sine malo. cuius os maledictione plenum est et amaritudine et dolo, sub lingua eius labor et dolor. sedet in insidiis cum diuitibus in occultis, ut interficiat innocentem. oculi eius in pauperem respiciunt. insidiatur in absconso sicut leo in spelunca sua. insidiatur ut rapiat pauperem, rapere pauperem, donec adducat eum in conuersatione sua. in laqueo suo humiliauit eum, inclinauit se et cadet, dum dominatur pauperum. dixit in corde suo: oblitus est deus, auertit faciem suam, ne uideat usque in finem. an si in hac perseueraueris nequitia, non erit dici dignum de te: auertit faciem suam, ne uideat usque in finem? tanta sunt funera tua, Constanti, ut, cum dicitur [*]( 21 Ps. 9, 27—32 (10, 6-11) ) [*]( .4p 1 septem ai 4 susceperemusque m. 1 5 tStaret (P m. rec.) b. 18 derelinquisse 15 ad (b m. rec.) 18 est m. 1 27 humiliabit eum, inclinabit fort. )

106
in psalmo decimo ex persona populi nostri: in domino confido, quomodo dicetis animae meae, transmigra in montem sicut passer? quoniam ecce peccatores intenderunt arcum., parauerunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde, tu mihi descriptus esse cum scelerum tuorum participibus uidearis. cognoscimus etenim uos Arrianos esse temporis nostri antichristos. aut si non is es, qui merearis numerari inter antichristos, aestima, dei unici filii negator. dicit sanctus spiritus per prophetam: dominus in templo sancto suo, dominus in caelo sedes eius. oculi eius in pauperem respiciunt, et palpebrae eius interrogant filios hominum. dominus interrogat iustum et impium, qui autem diligit iniquitatem odit animam suam. et tu statuisti eum puniendum, quem nec ipse cognoueris reum, nisi tantum in eo, quod tuae blasphemiae restiterit, factum apud te mortis reum. audi dicere dei spiritum: qui autem diligit iniquitatem odit animam suam, et cogis iniquitatem amare quam iustitiam. si non est iniustum damnare inauditum accusantibus uobis haereticis catholicum conuince. ego etenim cum adhuc scriptum inuenio: pluet super peccatores laqueos, ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum, quoniam iustus dominus et iustitiam dilexit, aequitatem uidit uultus eius, te atque omnes tecum facientes in hac parte esse cognosco. ueniet utique super uos ignis et sulphur et spiritus procellarum, nisi conuersi fueritis ad deum, quia sit pars calicis uestri negatorum unici filii dei, eius diuinae maiestatis dicatorum persecutoribus, qui cum sciatis deum iustum iustitiam diligere, amare aequitatem, uos censueritis damnare innocentem, persequi domini fidelissimum sacerdotem. diligite, inquit, dominum, in psalmo XXX spiritus sanctus, omnes sancti eius, quoniam ueritatem requirit dominus, et retribuet facientibus abundanter superbiam. et tu nos [*]( 1 Ps. 10, 1. 2 9 Ps. 10, 4. 5 19 Pa. 10, 6. 7 29 Ps. 80, 24 ) [*]( 2 dicitis V; πω̃ς ἐρει̃τε LXX 4 faretra 8 aestima] es tamen Latinius fili 9 spiritus sanctus v 10 sedis m. 1 15 aput m. 1 17 maBi*quam (magis m. rec.) 21 et pars v 24 sulfur )
107
inpuleras ad interficiendum innocentem, ad superbiam tecum possidendam. non enim te negare posses esse superbum, cum et in dei cultores funestas miseris manus et euangelicam fidem destruere fueris conatus atque firmare haereticam. in XXXII psalmo non legeras: diligit dominus misericordiam et iudicium, et misericordia domini plena est terra, ut iuberes damnari absentem? cognosce per haec opera tua quam sis inconsideratus quamque tuae salutis hostis, qui cum scriptum memineris: quis est homo qui uult uitam et amat uidere dies bonos? prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum, et auerte a malo et fac bonum, tu tamen non quietem capias haec gerendo quae te prohibuerit gerere deus. hoc est nolle uidere dies bonos, hoc est nolle uitam, hoc est petere sibi tribui mortem. cum itaque sis talis, qui ad mortem aeternam hauriendam curras, etiam in XXXV tu mihi uideris esse praeostensus. dixit iniustus, ut delinquat in semet ipsum, non est timor dei ante oculos eius. quoniam dolose egit in conspectu eius, ut inueniat.ur iniquitas eius et odium. uerba oris eius iniquitas et dolus, noluit intellegere, ut bene ageret. iniquitatem meditatus est in cubili suo, adsistit omni uiae non bonae, malitiam autem non odiuit.

Qualis es aduerte, iustissime imperator, propter quem esse dicta sentiantur etiam illa quae in Scariothem ludam et populum Iudaeorum fuerint dicta. quomodo potueramus, Constanti, damnare innocentem ad superbiae tuae consilium? cum sciremus scriptum apud Dauid: ostende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde. non ueniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moueat me. ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem, expulsi sunt nec poterunt stare. quid dicis ? talis est misericordia dei ac iustitia, ut absentes et inauditi damnentur, et quidem innocentes, quos punire nec praesentes licet? sed quid mirum si haec fieri mandasti, homo nesciens deum ? quid mirum, si [*]( 5 Pa. 32, 5 9 Ps. 88, 18-15 16 Pa. 35, 2-5 26 Ps. 35, 11-13 ) [*]( I 1 tecum V, tuam v 2 posses (\' m. rec.) 23 scariothum )

108
ignorans eius misericordiam atque iustitiam praeceperis peruersa fieri iniqua iniusta? non te a tanto potuit remouere scelere psalmographi sermo dicentis: ibi. ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem, expulsi sunt nec potuerunt stare ? nec ille in XXXVI: desine ab ira et derelinque furorem; noli aemulari ut maligneris, quoniam qui malignantur exterminabuntur ? haec itaque legens, quia pro nihilo habenda statuta censueris domini, idcirco te esse iudico illum, de quo, obseruabit, dictum est, peccator iustum et stridet super eum dentibus suis; dominus autem deridebit eum, quia prospicit quia ueniet dies eius. inter illos te habemus, de quibus dictum cerno: gladium euaginauerunt peccatores, intenderunt arcum suum, ut deiciant inopem et pauperem et trucident rectos corde. gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur. melius est modicum iustum super diuitias pecca- torum multas, quoniam brachia peccatorum conterentur. tu inter istos inimicos es domini constitutus, quos describit dei spriritus adhuc infra: inimici domini mox ut honorabuntur et exaltabuntur, deficientes ut fumus deficient. considera tandem te cum omni tua sublimitate, (ni)si temet correxeris, ut fumum interiturum, quippe dei inimicum. adhuc de te scriptum uideo, quod nisi conuersus paenitueris, uenturus sis ad nihilum: uidi impium superexaltatum et eleuatum super cedros Libani. et transiui, et ecce non erat. et quaesiui eum, et non est inuentus locus eius. tu es, inquam, ille, Constanti, de quo etiam haec dicta uideo: conspicit peccator iustum, et quaerit mortificare eum; dominus autem non derelinquet eum in manibus eius. dicit propheta plenus spiritu sancto: noli aemulari inter malignantes neque selaueris facientes iniquitatem, quoniam tamquam faenum uelociter arescent et sicut olera her- [*](5 Pa. 86, 8. 9 9 Ps. 86, 12. 18 12 Ps. 86, 14—17 18 Ps. 86, 20 23 Pa. 36, 85. 36 26 Ps. W, 32 28 Ps. 86, 1. 2 ) [*]( 4 poterunt v 8 dictum est «bseraabit v 9 etridebit v • iii 14 intrat (8 m. rec.) 17 inimicos scripsi, inimicus Vv 20 si (aI m. rec.) 29 zelaberis (° me rec.) 30 holera )
109
barum cito decident. at dicitur a te Constantio destructore dei religionis: mem imitamini? quia uos imitetur nisi qui uelit uobiscum tamquam olera herbarum arescere ? quis nisi qui uelit dei indignatione deleri, si Uere utique dicit: iusti- tiam loquimini, iuste iudicate filii hominum, et tu in innocentis exsurgis necem?

Dubitari itaque non poterit te esse ex illis, ad quos dicit spiritus sanctus: etenim m corde iniquitates operamini, in terra iniquitatem manus uestrae concinnant. alienati sunt peccatores ub utero, errauerunt a uenire, locuti sunt falsa. ira illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis tttifes suas, quae non exaudiuit uocem incantantium encantatoris, quae incantatur a sapiente. deus conteruit dentes eorum in ore ipsorum, molas leonum confringet domi- nus. ad uihilum uenientes et aqua decurrent, intendit arcum siaum, donec infirmentur. sicut oera liquefacta auferentur, super cos ecuidit non uiderunt solem. audis te cum tuis ad nihilum uenturum, ut iam illi uenerunt, quorum esse delegeris imitator. conspicis uos persecutores dei seruorum, unici filii dei negatores serpentibus et aspidibus conparatos; et non tandem times ad dei te transferre domum? non te, qui unus esse monstraris rei illis aspidibus, ita formas ad diaboli calcandum caput, quo possis dignus effici regnare inter eos, quorum Iohannes narrat gloriam: in sua propria uenit, et sui cum non receperunt; quotq?? autem receperunt eum, dedit illis potestatem filios fieri dei, qui credunt in nomine eius? no-n nomine scriptum in LVIII psalmo : deus Israel, intende ad uisitandas omnes gentes, non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem, ut iuberes dandam in absentem sententiam? nec LXI commonere pariter atque increpare spiritum sanctum per haec uerba cognoueras: quousque inruitis in hominem ? [*](4 Ps. 57, 2 8 Ps. 57, 8-9 24 loh. 1,11 27 Ps. 58, 6 81 Ps. 61, A ) [*]( 3 b olera (h m. rec.) 1> fili 7 dubitari scripsi, dubitare Vv 13 conteruit (* m. rec.) 15 intenclet fort. 16 auferantur v 21 timet transferres temet ad dei tranrferes (tWt. 28 no )

110
interficitis uniuersos? timor, inquit Salomon, domini initium sensus; sapientiam autem et disciplinam impii spernunt. hinc disciplinam et sapientiam spernis, quia sis sine dei timore\' hinc impius esse sacris describeris litteris, impius utique, quia non solum ipse deserueris deum, sed et colentes illum tam infeste persequaris. uae tibi, quia cum illis esse inueniris, de quibus in Prouerbiis lego: fili, noli te seducant uiri impii neque uelis, si te rogauerint dicentes: ueni, communica nobiscum sanguinem, abscondamus autem in terra uirum iustum iniuste, deglutiamus autem illum, uelut inferi uiuum. quid te Arrianorum Iudaeorum imitatorum delectauerat, Constanti. ut has illorum impias audiens uoces ad effundendum sanguinem dei seruorum fuisses eosdem secutus ? cur non consilia audisti Salomonis dicentis tibi? ne abieris vias cum illis, ne declinaueris pedem tuum ad semitas eorum. non enim inique ten- duntur retia auibus. ipsi enim qui homicidii participes sunt thesaurizant sibimet ipsis mala, hae sunt uiae omnium consummantium iniqua; sua enim impietate suam animam auferunt, et iterum: quanto tempore innocentes tenuerint iustitiam, non erubescent; insipientes autem dum contumeliae cupidi sunt, impii facti oderunt intellectum, et subiecti facti sunt obprobriis. tu tibi, Constanti, haec quaesisti obprobria, tu temet damnasti, qui praecepta contemnens dei maledictifl Iudaeorum discipulis haerere censueris Arrianis, cum quibus digne adhuc haec audis: nam quoniam uocabam, nec oboediebatis, et extendebam uerba, nec adtendebatis. sed inrita facie batis mea consilia, meis autem increpationibus non intendebatis. itaque et ego uestra perditione ridebo; gratulabor autem aduersus uos, cum uenerit uobis subito tumultus, euersio autem similis procellae, cum aduenerit autem uobis interitus. erit [*](1 Prou. 1, 7 7 ib. 1, 10—12 14 ib. 1, 15-19 19 ib. 1, 22. 28 25 ib. 1, 24—32 ) [*]( 5 et qui colentes v 6 muenires m. 1 7 proaerbiB m. 1 nolite V, non te V m. rec. et v 8 uelis V et LXX, sed acquiescas V 8. l. m. rec. et v 14 nehabieris V, nec abieris v 15 pedum t • h 16 retiae 19 quando (corr. m. 1) 23 contempnens 25 at hnc ec ..a (* m. rec.) 28 uestrę (\' m. rec.) )
111
enim cum me inuocabitis, ego autem non exaudiam. quaerent me mali et non inuenient. oderunt enim sapientiam, uerbum autem domini non adsumpserunt, neque uoluerunt meis consiliis intendere; spreuerunt enim meas increpationes. ideoque edent uiae suae fructus et sua impietate saturabunt animas. nam quia decipiebant paruulos, interficientur.

Interfici certe tecum merebamur et quidem a deo, si tecum dei hominem fuissemus persecuti. sed quomodo istud fecissemus ? qui sciebamus scriptum: noli fabricare in amicum tuum mala, in incolam et confidentem. noli inimicitias exercere aduersus hominem sine causa, ne quid tibi operetur malum. aut numquid non erat sine causa, si prout insanus furor cohaereticorum tuorum per te iusserat, in innocentem mortis tulissemus sententiam? uae tibi, quia dictum de te persecutore nostro uideo: oculus contumeliosus, lingua iniqua, manus sunt effundentes sanguinem iusti, et cor fabricans cogitationes malas, et pedes festinantes ad male faciendum. legisti: fili, honora dominum, et ualebis; praeter.eum ne timeas alterum; et tamen te timeri uoluisti, deum uero contemni. unde etenim solum deum potueramus reperiri metuentes, si minis tuis succumbentes absentem inauditum et quidem eum, quem sciremus iustum, damnaremus? Salomon dicit: statera doti abominatio est coram domino, pondus autem aequum acceptum est ei. tu contra mandare non dubitas: damnate iniusto iudicio uirum, hoc rectum putans quod peruersum est adhuc Salomon de te ac tibi similibus: uiae insipientium rectae coram ipsis, exaudit autem consilia sapiens. damnate, inquis, Athanasium, et quidem ubi ualere non potuisti ingenio detestandae subtilitatis tuae, uiribus imperii tui coepisti. de te itaque scriptum accipe: malus cum contumelia agit mala, et iterum, quod temet sic laqueo iam necaueris, haerendo Arrianis, sicuti et ludas Scariothes Iudaeis: lex sapienti fons est uitae, stultus [*]( 9 Prou. 8, 29. 30 15 ib. 6, 17. 18 18 ib. 7, 1 22 ib. 11, 1 26 ib. 12, 15 30 ib. 13, 10 32 ib. 13, 14 ) [*]( 5 aedent 19 contempni 20 potuerimus v repperiri I I 28 detestande subtalitates 32 charioth et (et exp. m. rec.) )

112
autem laqueo morietur. adhuc dicitur de te: rex audax incidet ita mala. utique incidisti in haec mala, quia nihil sapientiae tibi reliqueris, negando unicum dei filium, sed totum temet uerteris in stultitiam, quae res effecerit te mactare deo caros. scriptum est: sapiens timendo declinabit a malo, insipiens autem miscetur confidens iniquo. non legeras scriptum: qui contumeliam facil pauperi inritat eum, qui fecit illum, ut innocentem tecum nos interficere traheres? si enim contumeliam facienti irascitur deus, quanto magis ei, qui interfecerit eius sacerdotem! scriptum adhuc non retinebas: ini- tium uiae bonae facere iusta; accepta autem sunt apud dominum magis quam immolare hostias, ut tu iniusta um facere cogeres? sed et alio in loco: qui iustum uocat iniustum, iniustum autem ut iustum, abominabilis est apud deum. abominabiles sine dubio essemus, si te iustum pronuntiaremus et uirum deo acceptum Athanasium iniustum iudicaremus. mirari, inquit, personam impii non est bonum, neque sanctum declinare iustum in iudicio. tu dicis contra, qui in impii persona uideris descriptus: damnate insontem, imitati meam personam; et licet haec nos facere coegeris, quae nobis possent deum quaerere iratum, tamen hortamur te inimicum sospitatis nostrae ex impio pium fieri, saluum ex aegro, uiuum ei mortuo, religiosum ei sacrilego.

Vade, inquis, haec adsequi potero ? quibus rebus? desine persequi dei domum, desine proscribere deportare interficere eius seruos, fatere te Christianum, execrare nobiscum cateruam commento diaboli quaesitam Arrianorum, crede sicuti credimus nos, qui ex beatorum apostolorum successione sumus episcopi, confitere unicum dei filium, sicuti illi confessi sunt ac nos confitemur; et ueniam consequeris tantorum [*]( 1 Prou. 18, 17 5 ib. 14,16 7 lb. 14, 31 10 ib. 16, 5 13 ib. 17, 15 16 ib. 18, 5 ) [*]( 4 efficerit m. 1 7 faciat (a exp. m. ree.) 8 traheres scripsi, traheris V v 9 interficerit m. 1 11 uitae 14 aput m. 1 abomiatfbilis m. l 19 meam] iniusti add. 8. I. m. rec. 21 ortamur 24 atsequi m. 1 26 fateri m. 1 98 secnti m. 1 )

113

scelerum. legisti enim apud Salomonem: mors et uita w manibus linguae, et apud beatum Paulum: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. meministi scriptum: testis falsus non inpunitus erit, et qui accusat inique non effugiet; et tamen fuisti ausus infitiari Athanasium. non enim nobis fuerat aliqua causa cum collegis sectae tuae Arri.. anis, cum eosdem iam pridem dei potentia cum Arrio apud Niciam tempore, quo non solum contra blasphemiam uestram, sed et contra omnes haereses fides descripta est, praeuniuerit. non, inquam, nobis cum illis pseudoepiscopis, inimicis dei, magistris tuis, aliqua fuerat -quaestio, ut iterum contra eosdem confligeremus quos semel deus pepulerat de populo suo. itaque nunc nobis tecum est ratio, quia te auetorem institueris, quod enim Athanasius fuisset reus, quem inauditum quia punire noluerimus, homo qui temet testem scires falsum ut fera inmanis ac belua coepisti nos cum Athanasio uelle punire, tamquam frendoribus tuis possis seruorum dei uigorem superare. licet enim Salomon dicat: regis minae similes sunt gemitibus leonis, tamen gemitus tui leonini contra nos habere uirtutem non poterunt. quare? quia sis tu praecursor antiehristi, et nos sumus milites Christi. quare? quia homines dei uincere non ualeas tu persecutor eius religionis. item alio loco, nihil, inquit, interest inter minas regis et iram leonis. quid hoc ad dei seruos, qui praeter deum neminem esse timendum statuerimus, qui in manu dei animas positas nostras meminerimus? possunt rugitus tuos timere coarriani tui, quia sint sine notitia dei, quia sint minime arma dei induti. ceterum dei domestici ridemus rugitus tuos leonis similes. quare? quia feram te cognoscentes, cuius rugitus habere describeris, rideamus te magis sub figura hominis constitutam rabidam feram cernentes [*]( 1 Prou. 18, 21 2 Rom. 10, 10 4 Prou. 19, 5 18 ib. 19, 12 22 ib. 20, 2 ) [*]( 1 aput m. 1 2 *put m. 1, pud m, rec. 14 rens coni. Tilius in notis, meus Yv puniri fort. 15 uoluerimus V timet (\' wi. rec.) 20 potuerunt fort. 28 inquid m. 1 26 rugitoe m. 1 sint scripsi, sitis Vv 28 rugitos m. 1 leones (\' m. rec.) V, leoni v ) [*]( xnn. ) [*]( 8 )

114
quam timeamus necesse est sed si non es fera sub imagine latens hominis, dicito. legisti apud Salomonem: misericordia et ueritas tutela est regi, et circumeunt iusti sedem eius. cum te contra caterua malignorum circumsepserit Arrianorum et esse cernamus misericordiae punitorem, ueritatis execratorem, quid esse aliud te iudicabimus nisi feram ac beluam? excitaris in nos, ut leo rugiens, cur misericordiam et ueritatem diligamus, cur non innocentem et iustum puniuerimus, et arbitraris non te esse inmanem feram ac beluam saeuissimam ?

Sed quae te uoluntas ad haec perpetranda perduxerit, prorsus uidere non possum, ut totius iustitiae episcopum catholicum, domini sacerdotem fuisses tali exitio persecutus. numquid non memineras scriptum: facere iustitiam et ueracem esse placet deo magis quam hostiarum sanguis? displicet tibi Athanasius, cur traditionem beatorum apostolorum custodiat, cur se Christianum fateatur, cur nolit esse coapostata tuus. non mirandum, quandoquidem scriptum teneamus : sanctus autem inmundus est apud malos. uobis malignis displicet is qui deo placeat, tibi praesertim temerario ac superbo, qui temerarius hinc esse intellegeris ac superbus, quod contra dei ordinationem tetenderis manum, quod apostolicam traditionem putaueris destruendam, quod episcopos, sub quorum te sollicitudine agere oportuerat, sub tuam ditionem censueris redigendos. quid igitur sis intellege, audiens per Salomonem quod tibi sit superbo nomen: temerarius et superbus pestilentia uocabitur. pestilens licet sis homo, tamen morbo tuo uexare nos non poteris, quia tutelam nobis sit praebens diuina clementia. temptasti denique pestilens facere nos compestilentes tuos; sed ille, cui dicati uiuimus, non siuit tua temptamenta adire corda recta; suggerit enim scriptum: ibera eos qui ducuntur ad mortem et redimere eos qui inter- [*]( 2 Prou. 20, 28 13 ib. 21, 3 18 ib. 21, 15 25 ib. 21, 24 31 ib. 24, 11. 12 ) [*]( 2 aput m. 1 5 puiiitorum (8 m. rec.) execretorem (corr. m. 1) 9r a 7 cur (* m. rec.) et sic l. 8. 15 et 16 bis 18 aput m. 1 20 hin (l m. rec.) )

115
ficiuntur ne parcas. si autem dixeris: nescio hunc, scito quoniam dominus corda omnium nouit. et qui figurauit spiritum omnibus illis scit omnia, qui reddit unicuique secundum opera eius. ad haec te dicente: damnate dei cultorem, derelin- quite fidem apostolicam, suscipite perfidiam meam, utique te aperit esse hominem pestilentem. deus nos subuenire uult in pressuris atque angustiis constitutis; et tu eos quos benefacere oportet male facere urgues, et quidem admouens ea quae timere posse existimaris. aduerte iam si non in te sit morbus illa quae uocatur pestis. est morbus ad hoc ualens, ut non solum. corpora, sed et animas morbidas possis efficere, eorum uidelicet qui te uelint audire dicentem: damnate domini antistitem, repudiate fidem quam semper tenuit ecclesia et suscipite meam quam tradidit Arrius. erubescere, inquit sancta scriptura, personam in iudicio non est bonum. et qui dicit impium iustum esse maledictus erit in populis et odibilis gentibus. nam qui arguunt meliora sperabunt, in ipsos autem ueniet benedictio optima. et tu existimasti erubescere nos potuisse personam tuam et damnare eum, quem scires etiam ipse innocentem, quem retineres esse reum in hoc tantum, quod noluerit se esse negare Christianum.

Interea quia te arguamus mortis iter tenentem, quia corripiamus, conspicis quae nobis merces promittatur: aperi, dicit propheta, os tuum uerbo dei et iudica omnibus integre; aperi os tuum et iudica iusta. et tu dicis: damnate innocentem. retineo quidem sacris continens scripturis: noli superbire coram rege, sed si intra terminos potestatis tuae esse uoluisses et superbus exstitissem te contra, re uera ipse me ut praeuaricatorem legis condemnassem. nunc uero quia [*]( 14 Prou. 24, 23-25 24 ib. 31, 8 26 ib. 25, 6 ) [*]( bi 6 noa (bl m. rec.) V, nobis v subueniri Latinius 9 timeri Latmius, sed supple eos 10 ille qui v est] es fort., an. l. 11 possit? 13 antestitem m. 1 14 quam (a ex e m. 1) 17 meliores parebunt Latinius; βελτίους ϕανου̃νται LXX 22 te mortis 23 conpicis (\' m. rec.) 27 intra (xa m. 1) .. ) [*]( 8* )

116
homicidae tibi ac sacrilego uera dicamus, non utique tamquam superbi puniri merebimur, sed magis praemiis adficiemur caelestibus, cur tibi erranti non pepercerimus. scriptum est: flagellum equo et stimulum asino, uirgam autem genti insipienti . uos negatores dei unici filii recte insipientes uocamus, quos uideamus in tanto uersari sacrilegio. nam cum esse scriptum uideo, quod sicut canis qui conuertitur ad uomitum suum et odibilis efficitur, ita stultus sua malitia conuersus ad suum peccatum, de te specialiter dictum iudico. quare, inquis. quia litteris tuis iurasti Alexandrinis nihil te mali deinceps facturum Athanasio, et nunc quaeris eum interficere. sed inquis: pater meus illum miserat ad exilium, et et me oportuit patris mei parere statutis. pone, ut uis, haereticum esse Athanasium; si recte fuerat missus ad exilium, cur eum passus es contra patris tui statuta recipere dignitatem quam ei se tulisse tuus arbitratus fuerat pater? sed inquis: fratris mei Constantis factum est interuentu. sed potuisti occurrere Constanti dicens: pater noster quem probauit haereticum nisi se correxerit, recipere in partes regni mei non possum. sed inquis: timui ne inter nos bella fuissent orta. ergo quia Saporinus Persarum rex nunc contra te gerit proelium, si tibi dixerit: suscipe religiones meas, et ero tecum pacatus, te oportet cum omnibus in imperio tuo demorantibus facere transitum ad religiones daemonum? daemoniis enim sacrificans est Saporinus. conspicis itaque non te egisse ut dei seruum suscipiendo eum et loco reuocando suo quem meminisses in causam fidei deportatum, primo quod inpotentem iudicaueris deum, tamquam te tueri non potuerit tuentem ueritatem, haereticis resistentem, deinde quod magis tibi propitium esse uolueris Constantem quam deum. quem utique Constantem regem si haereticum factum memineras fauendo Athanasio, [*]( 4 Prou. 26, 8 7 ib. 26, 11 ) [*]( S qcur (q m. rec.) 14 cum (°x m. rec.) 21 Soporisus v 22 religione (\' m. rec.) 24 religionis 25 soporinas Vv itaque F, enim v 27 cansa fort. )
117
quem tu iam probatum habebas sacrilegum, non solum non regnum tuum deo debueras praeponere, sed nec ipsam tuam animam. tu etenim ipse testis es conscientiae tuae, quod enim propter fidem quam semper tenuit ecclesia ac tenet, cur eam damnare noluerit, missus fuerit ad exsilium, quia uidelicet noluerit esse Arrianus; idcirco namque Athanasium perosum habitum a patre tuo non fugit te, quandoquidem et tu in ea eum digneris persequi causa, in qua fuerit et tuus pater persecutus. dicat denique se non esse Christianum, fateatur se Arrianum, et erit apud te sapientissimus, magnus. digne itaque conparatus es cani, qui redierit ad uomitum suum; iam enim Christianus aestimabaris et non esse Arrianus, ex quo Athanasium cum talibus litteris diuinitus sibi commissis repraesentaueris. at nunc cum esse conprobaris Arrianus et cupiens haeresem tuam inuenire locum uirum iustum persequaris, quia ille uidelicet sit eandem omni nisu inpugnans, recte es conparatus cani redienti ad suum uomitum.

Item etiam in illo facto tuo egregio recte conparandus cani qui redierit ad uomitum suum, quod enim acceperis ueritatem non esse catholicum Adoxium Germani<ci)ensium et dederis contra eundem litteras ad Antiochenos et postea hunc eundem Adoxium defendere coeperis ueritatis esse doctorem, ipsius haeresem catholicam uindicans fidem. quare, Constanti, tam leuis? quamobrem in causa fidei ut uentis pulsantibus harundo flecteris huc atque illuc ? quid mirum, si tam facilis fuisti ad damnandum Athanasium etiam cunctos dei inuitare sacerdotes, quandoquidem etiam in statu religionis tanta agere per tuam non dubitaris temeritatem? efferbuisti ad innocentis fundendum sanguinem rex piissimus, tamquam non meminisses scriptum: regis in ueritate iudicantis de pauperibus, sedes eius in testimonium resurget; sed tu hinc [*]( 80 Prou. 29, 14 ) [*]( t. eum . 4 quem cur ($m. rec.) 5 et 6 uoluerit 8 enim (cum m. rec.) 10 digne (e ex a m. 1) 14 ad m. 1 20 germaniensium (el m. rec.) 23 iudicans v 81 sedis (• m. rec.) )

118
putasti te summum, si contra diuinas ires scripturas, si cuncta quae prohibent fecisses. odis Athanasium, cur Christianus sit; cur esse noluerit Arrii, ut tu dicis, discipulus, summo eum persequeris odio; sed talem te circa eum futurum olim spiritus sanctus ostenderat ore Salomonis dicens: abominatio est iustus uiro iniquo. noli, Constanti, adhuc demorari in his malis, noli dei abuti patientia, retine scriptum in LXXVII: excitatus est tamquam dormiens dominus, tamquam potens crapulatus a uino, et percussit omnes inimicos suos in posteriora; obprobrium sempiternum dedit illis, in LXXXI psalmo, quousque, dicit spiritus sanctus, iudicadis iniquitatem et faciem peccantium sumitis ? iudicate pupillum et egenum, humilem et pauperem iustificate. eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate. tu, interficite mecum, inquis, deo dicatum, cupiens nos tecum haberi cum illis, propter quos dicitur: nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant. mandat deus ne iudicium proferamus iniustum, ne tuam peccatoris reueriti faciem sineremus te punire eum quem persequaris iniuste. praecepit deus humilem iustificari a nobis, eripi pauperem et egenum de manu tua liberari carnificis. et tu inquis: damnate eum quem uoluit deus de mea manu peccatoris erui. non mirum; nec enim poteras ire contra tuas execrabiles dispositiones. dicit spiritus sanctus in XCVI: qui diligitis dominum, odite malum, et tua indicant praecepta te dicere: amate quod est malum. si enim malum esse uidetur deo damnari innocentem, dare aduersus absentem et quidem iustum uirum sententiam, quid est aliud quod nos cogis facere nisi quod odio habeat deus? si igitur quod odit deus fecerimus, utique non erimus ex illis, ad quos dicitur: qui diligitis domi. num, odite malum. nempe tu idcirco non odis malum, quia [*]( 7 Ps. 77, 65. 66 10 Ps. 81, 2-4 16 Ps. 81, 5 29 Ps. 96, 10 ) [*]( 2 et 3 qcur (5+ m. rec.) 7 LXXVII] psalmo add. s. l. m. rec. s 11 iudicasti faciS* (s eras.) 15 cupien (* m. rec.) 18 persequeris * b v 20 carnificeB m. 1 27 iniustum v 28 fecerimus deus (transp. signa m. rec.) )
119
non diligas dominum; sed nos idcirco facere nolumus quod odit deus, quia eum diligamus. facis haec, quia non sis seruus eius, cuius metus atque amor compellat nos odire malum. neque enim in ecclesia domini persecutor eius ecclesiae inueniris, ut putes ad uos dixisse prophetam in psalmo: qui diligitis dominum, odite malum, quando et in centesimo dicat: non habitat in medio domus meae qui facit superbiam; qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum. non ergo ad uos foris positos dicitur, sed ad nos: qui diligitis dominum, odite malum. odimus denique malum quod uos idcirco amatis, quia sitis non in ecclesia dei. quomodo etenim te in ecclesia esse poteris adstruere dei, homo qui non solum ecclesiam sis persequens, sed et ipsum negans qui fundarit ecclesiam? an non es superbus et habitare poteris in domo domini, quamdiu in hoc manseris supercilio? quis enim merito poterit dici superbus, si tu possis humilis iudicari, qui dicis: damnate contra mandata diuina innocentem, calcate praecepta dei, mea seruate?

Sed fortasse non loqueris iniqua, et poteris inueniri inter Christianos tu negator patris, negator unici filii eius, negator spiritus sancti paracliti, Arrianae haeresis fundator, destructor apostolicae fidei; non loqueris iniqua labiis tuis uenenatis, nihil ore illo profers sacrilego quod sit iniquum. ignorabas in psalmo centesimo secundo spiritum sanctum dixisse de domino: faciens misericordiam dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus, ut iniuste mandares iudicari? cuius mandatis parere nos dignum est domini sacerdotes? tuisne nondum erepti ab inmundis spiritibus an prophetae, per quem moneat spiritus sanctus, ut omnis iniustitiae pars uitetur a nobis cultoribus uerae diuinitatis? non legeras, Constanti, dictum ad uos reges a deo: nolite tangere christos meos et in prophetas meos nolite malignari, ut ad domum dei auderes tendere manus? dicit plenus spiritu sancto Dauid [*]( 6 et 9 Ps. 96, 10 7 Ps. 100, 7 25 Ps. 102, 6 31 Ps. 104,15 ) [*]( 8 sconpectu 12 ecclesiam m. 1 22 truedestor 23 iniqum m. 1 26 pacientibus iudicare Latinius 29 par (\' m. rec.) 30 uere )

120
in centesimo quinto psalmo: beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore; et tu, facite, inquis, mecum iniustitiam. persequeris Athanasium, impius pium, haereticus Christianum; sed oro te, dicas, qui uestrum deo esse possit acceptus? tu negator aetarnae maiestatis unici dei filii, aedificator falsae religionis atque institutor (an Athanasius? legisti in psalmo CXVIII: beati inmaculati in uia qui ambulant ita lege domini. beati qui perscrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum; et dicito, quis uestrum exquirit deum, quis fideliter eius maiestati famulatum praebet? tune, qui facis persecutionem Athanasio, cur se Christianum fateatur, an ille qui te uelit persecutorem suum e laqueis eripi diaboli? tune, qui sis destractor catholicae fidei, an ille apostolicae fidei praedicator? si tu es seruiens deo, quomodo infra dicit spiritus sanctus: non enim qui operantur iniquitatem in uiis eius ambulauerunt ? uos igitur haeretici operarii iniquitatis, cum non in uiis inueniamini domini, utique manifestatis uos operibus uestris esse in uia diaboli. legisti: nolite selari mortem in errorem uitae uestrae neque adquiratis perditionem in operibus manuum uestrarum, quoniam deus mortem non fecit nec laetatur in perditionem uiuorum ? an minime? si legisti, cur praecepisti quaereremus nobismet ipsis mortem? si non legisti, cognosce quid nos facere fueris hortatus, tu qui in sortem delegeris esse illorum, quorum facinora describat ore Salomonis spiritus sanctos dicens: neque mercedem sperauerunt iustitiae nec iudicauerunt honorem animarum sanctarum, quoniam deus creauit hominem inexterminabilem et ad imaginem suae similitudinis fecit illum. inuidia autem diaboli mors introiuit in orbem terrarum. [*]( 1 Ps. 105, 3 7 Ps. 118, 12 15 Ps. 118, 8 19 Sap. 1, 12. 13 25 ib. 2, 22. 23, ) [*]( 8 impins*** 4 quis fort. 5 illi dei v 6 an a. Z. m. rec. q̰ 8 perscrutantur (per m 1) 9 ei 11 qcur (I m. rec.) 16 operari * 17 inueniemini 19 zelare uersio antiqua 21 perditione v meministi legiue 22 ninime si legisti (memlnletl legisse m. rec.) 24 ortatus m. 1 sorte i fort. 29 introuit (\' m. rec.) )
121
imitantur ergo illum qui sunt ex parte illius. conspicis te imitatorem esse diaboli, in parte esse constitutum illius; cognoscis tu quod tibimet conquiras mortem, tu qui nolueris <in) imagine dei, quomodo es factus a deo, manere, sed temet contuleris ad illum, cuius inuidia mors intrauerit in orbem terrarum.

Contra accipe quantam felicitatem cupiat consequi Athanasius, unde et nolit esse quod sis tu Arrianus apostata; accipe quantam fuerint etiam illi, quos iam, cur se Christianos dixerint, es interficere dignatus, consecuti beatitudinem: iustorum autem animae in manu dei sunt, et non tanget illos tormentum. uisi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est malitia exitus illorum ab itinere iusto. abierunt in exterminium, illi autem sunt in pace. etenim si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum inmortalitate plena est, et in paucis uexati in multis bene disponentur, quoniam deus temptauit illos et inuenit illos dignos se. tamquam aurum in fornace probauit illos, quasi holocaustam hostiam accepit illos. et in tempore erit respectus illorum, fulgebunt, tamquam scintillae in arundineto discurrent. iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit dominus eorum in perpetuum. desideras interficere Athanasium, existimans quod ei, si eum mactaueris, possis aeternum dare malum, ignorans scriptum: condemnat iustus mortuus uiuos impios et iuuentus celerius consummata longaeuitatem iniusti. uidebunt etenim finem sapientis et non intellegent quid cognouerit de illo et quare munierit dominus. uidebunt et contemnent, illos autem dominus inridebit. et erunt post haec decidentes sine honore et in con. tumelia mortis in perpetuo, quoniam disrumpet illos sine uoce inflatos, et commouebit illos a fundamentis, et usque ad supremum deserentur, et erunt in dolore, et memoria illorum [*]( 10 Sap. 3, 1—8 24 ib. 4, 16-20 ) [*]( 3 quot m. 1 4 in s. 1. m. rec. in imaginem v 9 qcur (q̰ ttu rea.) christianus m. 1 11 taget 20 et in Latinius arundinito 27 condemnent; em. Lat. 31 suppraemum )

122
. periet. uenient in cognitionem peccatorum suorum timidi., et transducent illos ex aduerso iniquitates eorum. cernis inter quos sit pars tua constituta, cernis cum qualibus temet feceris stare contra dei domum; Athanasium uero uidebis inter istos, de quibus infra scriptum accipe: tunc stabunt iusti in magna constantia aduersus eos qui se angustauerunt et abstulerunt labores eorum. uidentes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae salutis. dicent inter se paenitentiam habentes et per angustiam spiritus gementes: hi sunt quos habuimus aliquando in risum et in similitudinem inproperii. nos insensati uitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore. quomodo conputati sunt inter filios dei et inter sanctos sors illorum est ? tunc haec dicturas, nisi tibi consulueris, quando uideris te demersum in tartarum, tunc dicturus haec quae dicit dicturos suos persecutores militum Christi scriptura sancta: ergo errauimus a uia ueritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis; lassati sumus iniquitatis uia et perditionis et ambulauimus heremias difficiles, uiam autem domini ignorauimus. quid nobis profuit superbia aut quid diuitiae cum exsultatione contulerunt nobis? transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius percurrens. contra Athanasium uisurus inter illos, quorum gloriam narrans spiritus sanctus dicit: iusti autem in perpetuum uiuent, et apud dominum est merces illorum et cogitatio eorum apud altissimum. ideo accipient regnum decoris et diadema de manu domini, quoniam dextera sua proteget illos et in brachio suo defendet illos. tu contra si in hac manseris animi obstinatione, si censueris finire fragilem hanc uitam inter Arrianos, eris inter illos, ad quos item loquitur ore prophetae spiritus sanctus: [*](5 Sap. 5, 1-5 16 ib. 5, 6--9 24 ib. 5, 16. 17 ) [*]( 4 iustos fort. 7 orribili 10 risum Latinius, risu Vv 13 dictnrus] es add. s. l. m. rec. et v 15 suos] uos Latinius, tuos (i. e. qui tui similes sunt) malim persecutores v, persecuturos (° m. rec. et os ex us corr. m. 1) V 18 IDviae (corr. m. rec.), uiae fort. tenendum 23 uisurus] es add. 8. I m. rec. etv 25 mercis )
123
audite ergo, reges, et intellegite, discite, iudices finium terrae, praebete aures. uos, qui continetis multitudinem et placetisuobis in turbis nationum; quoniam data est a domino potestas uobis et uirtus ab altissimo, qui interrogabit opera uestra et cogitationes scrutabitur, regni quoniam cum essetis ministri : eius, non recte iudicastis neque custodistis legem neque secundum uoluntatem dei ambulastis. horrende et cito apparebit uobis, quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt, fiet. exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem \' potenter tormenta patiuntur. non subtransiet personam cuiusquam dominus nec reuerebitur magnitudinem cuiusquam, quoniam et pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus, fortioribus autem fortior instat cruciatio. ad uos ergo o mali tyranni, sunt sermones mei, ut discatis sapientiam et non excidatis. tunc, si necdum nos audieris, Constanti, uisurus quae nunc uidere uales minime per incredulitatem tuam; uidebis tunc, cum inter contyrannos tuos fueris conlocatus in illa loca tormentorum, non solum quod iniusta amaueris iudicia, sed et quod dei domum destruere uolueris, quod negator dei filii exstiteris, quod aliter fidem praedicari sanxeris per minantem potentiam tuam quam prophetae et apostoli praedicauerunt. nec poteris dicere: non sum inter illos quos describit per Salomonem spiritus sanctus, quando audias dicere: ad uos ergo, o mali tyranni, sunt sermones mei.

Non poteris itaque negare te omnium esse contyrannorum tuorum principem, si modo penitus intuearis operam tuam. custoditio, inquit propheta, legum confirmatio incorrupti. onis est, incorruptio autem faciet te proximum deo. tu ad haec, corrumpite, inquis, dei legem, ut corrupistis uos, persecutores [*]( 1 Sap. 6, 1—10 28 ib. 6, 19 ) [*]( 5 cogitationes scrutabitur regni uulgo coniungunt; regni exp. Lati- nius 7 horrendae 10 patiuntur (e m. rec.) cuiusque v 12 pupillum v 18 isilla isloca m. rec.) 19 donum 21 sancxeris minantem scripsi, manentem Vv, amentem Latinius 23 describi\' (4 m. rèc.) 27 operam tuam (corr. m. rec.) 28 inquid m. 1 30 ut corrompistis.. )

124
nostri. quis tam necors est, qui nelit corruptus a te in aeternum perire? qui nolit manendo in integritate proximus fieri deo? cur haec ant ipse fecisti aut nos facere fueras conpellere ausos? numquid non legeras dixisse in libro Sapientiae Salomonem ad deum: deus parentum et domine misericordiarum, qui fecisti omnia uerbo tuo, et sapientia constituisti hominem, ut dominetur creaturae quae a te facta est, ut disponat orbem terrarum in iustitia et aequitate et in directione animi iudicium iudicet, et iterum: docuisti populum tuum per alia opera, quoniam oportet iustum esse et humanum, et bonae spei fecisti filios tuos? non, inquam, haec scripta inueneras, (ut) auderes ad tantam pronocare nos inhumanitatem? quomodo bonae spei filii erimus? quomodo iustos nos et humanos ante deum seruos illius exhibebimus, cum praeuaricatores legis neque iusti neque filii dei dicantur? cognosce itaque a quali nos (bono) nolueris pertrahere ad mortem et quidem sempiternam, siquidem omnis qui desinit esse inter eos, quos in filiorum adoptione uocauerit deus, sit amittens uitam, sit perpetuam possidens mortem. cum igitur sitis Arriani inhumani impii crudeles homicidae, quomodo dici Christiani poteritis? sed et cum negetis Christum unicum dei filium et confiteamini credidisse uos in antichristum, unde aut quomodo uos poteritis Christi probare seruos, cum manifestaritis uosmet uestra professione esse famulos antichristi? antichristus etenim, in quem Arrius crediderit, re uera fuit, quando non fuerit contra noster saluator dominus ac deus dei unicus filius non est, ut tu uis, Constanti, creatura, sed est dominus creaturae; est aeternus inaestimabilis, sicut est et cuius est filius; induit sane perfectum hominem nouissimis diebus de utero uirginis, sed et cum suscepisset hominem, talis est inmutabilis [*](5 Sap. 9, 1-8 9 ib. 12, 19 ) [*](9 post indioet ras. 3 litt. 10 hamanum Latinius et LXX, humanae Vv bona (" m. rec.) 11 "haec (,l m. rec.) ut addidi 12 quomodo] uero add. 8. l. m. rec. et v 16 bono V s. I. m. rec., spe malim 18 adootiong (p et ~ m. rec.) ammittens 23 manifestaritis scripsi, manifestetis Latinius, manifestaretis Vv 25 re* (s eras.) 27 constantine (corr. m. rec.) 29 sanae m. 1 )
125
incurruptibilis inenarrabilis et inconuertibilis, qualis est et cuius est filios; non eum suscepti hominis causa in aliud quam quod semper fuit potuit conuertere, quandoquidem in forma sit dei patris sui, quandoquidem sit aequalis filius patri, ut refert beatissimus apostolus; qui eum in forma dei esset, non est rapinam arbitratus esse se aequalem deo, sed semet ipsum exinaniuit formam accipiens serui. non enim quia dixit: semet ipsum exinaniuit, formam serui accipiens, deus dei unicus filius aliud fieri potuit ex illo, quod est incorruptibilis inenarrabilis inmutabilis, cum sit semper in eo statu aeternae magnitudinis manens, in quo sit manens et eius pater. sed utique intellegimus quid sit sed semet ipsum exinaniuit, hoc est, cum sit similis atque aequalis patri filius, tamen quod et hominem se propter nostram salutem fieri uoluerit.

Cum itaque tu antichristum susceperis pro Christo, quia re uera ille fuerit, quomodo non fuerit, qua fronte adhuc es resistens Christianis, nisi illa qua solent et adulterae pudicis? ausus fuisti temptare dominari uelle dei populo, subicere uelle ecclesiam dei tuo regno, diuinam maiestatem illius tantum metuentem tuo futtili imperio; et hoc quidem fecisti, quia nesciens sis scriptum esse de uobis tyrannis: propter hoc indisciplinatae animae errauerunt; dum enim persuasum habent iniqui posse se dominari nationi sanctorum, uincti tenebrarum catenis et longa nocte compediti, inclusi sub tectis, fugitiui. conspicis iam te esse inter illos dei populi persecutores, de quibus legisti, quod una catena tenebrarum sunt omnes colligati, et iterum: digni quidem illa carere lumen et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiunt filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen uitae omnibus dari. an negabis dei antistites te tenere in claustris? et cur es detinens? ne praedicemus certe dei populo ueritatem? cur [*]( 5 Phil. 2, 6 21 Sap. 17, 1. 2 26 ib. 17, 17 27 ib. 18, 4 ) [*]( 4 2 alint quod quam 12 quod ,v 30 antestites tenere] nos add. Latinius cur es scripsi, cum res V, cum ea v )

126
; nos retines in careere? cur mittis ad exilia? nisi quia sis metuens ne uos lupos Arrianos rapaces canes rabidos atque : antichristos esse temporis nostri manifestemus sacris reuelan- ;\' tibus scripturis. sacrae enim scripturae probant uos ex actibus uestris non esse dei seruos, sed plane filios diaboli. si enim non es unus ex illis, quos tales futuros sacrae clamant scrip- . turae, cum scriptum inueneris in CXXXI psalmo: surge, domine, in requiem tuam, tu et area sanctificationis tuae, sacerdotes tui induantur iustitiam, cur damnari a nobis absentem uoluisti? certe ad hoc ut iustitiam, quam nos induerat dominus, amitteremus. cum enim dicat: sacerdotes tui induantur iustitiam. et tu iniustitiam nos urgueres facere, quid aliud essemus, si fecissemus quod tuae maliuolentiae fuerat uisum, nisi conscelerati tui, nisi totius iniquitatis fontes ? hi scilicet, qui deponentes iustitiae officium iniustitiae, uttibi placeremus, essemus suscepturi. persequeris dei domum, Constanti, ignorans te ipsum deum persequi in domo eius; domus etenim dei est ecclesia, in qua est inhabitans dominus, sicut scriptum est in eodem psalmo: elegit dominus Sion, praeelegit eam in habitationem sibi. haec requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo, quoniam praeelegi eam. cum haec itaque sint, temet puniri conspice, quando aliquem nostrorum punis, tuam te salutem persequi, quando sis deo repugnans, non nos, in quos audias deum dicere quod enim dignetur requiescere. tu ergo qui templa domini temptas uiolare, nisi te conuerteris, eo disperies genere quo illi, de quibus dicit Dauid in psalmo CXXXV: qui percussit Aegyptum cum primitiuis eorum, quoniam in saecula misericordia eius, et eduxit Israel de medio eorum, quoniam in saeculum misericordia eius. qui diuisit mare rubrum in diuisionem, quoniam in saeculum misericordia eius, et transduxit Israel per medium eius, quoniam in saeculum miseri- [*]( 7 Ps. 181, 8. 9 19 Ps. 181, 18. 14 26 Ps. 185, 10-15 ) [*]( t n 1 carcerem exlia 2 rabidosos v, rabiosoB Latinius 4 probat i (" m. rec.) 7 CXXXI primo 10 qua v 20 abitabo 21 punire ••. (\' m. rec.) 22 ponis 25 disperies (" m. rec.) )
127
cordia eius, et excussit Pharaonem et exercitum eius in mare rubrum. qua de re haec scripta inuenio, nisi ut crederem, quia, cum tu me premere temptares, deus meus quod sic potuisset, nisi te conuertisses, extinguere quomodo Pharaonem et me quod sic fuisset erepturus de manibus tuis quomodo et illos de Pharaonis potestate? idcirco etenim dicit ad singulas uirtutes: quoniam in saeculum misericordia eius, ut mihi aperiret, quoniam domini misericordia mecum sit semper permanens, qui ei tantum sim seruiens, tecum uero esse non posse, quia uidelicet inimicus illius sis, quomodo fuit et Pharao.

Noluimus damnare absentem, noluimus in eum quem scimus innocentem et in eum quem nouimus catholicae fidei praedicatorem dare iuxta desiderium tuum sententiam. quare? quia nos Christiani in deum porreximus spem nostram, non in te ac regnum tuum caducum. noluimus de gloria regni tui nobis placere, qui gloriam consequi sumus expectantes ab eo, in quem solum confidendum esse atque sperandum docens dicit Dauid in psalmo CXLV: nolite confidere in principibus et in filiis hominum, quibus non est salus. exibit spiritus eius et reuertetur in terram suam. in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. beatus cuius deus lacob adiutor eius, et spes eius in domino deo ipsius qui fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis. qui custodit ueritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus. noluimus iniuste tecum persequi iustitiae plenum fructibus, ne dum de te uindictam coepisset consequi, fuisset consecutus etiam de nobis; non fecimus quod iniuste praecepisti nos implere, ne tecum ueniremus ad illum locum, qui in Ecclesiastico describitur: et deus requiret eum qui persecutionem patitur, et adhuc: uidi sub sole locum iudicii, illic impius, et locum iusti, illic pius. noluimus nobis coniungi haereticis, noluimus tecum dare [*]( 18 Pe. 145, 3—6 28 Eccli. 3, 15 29 ib. 3, 16 ) [*]( 1 lmare orubrum (io m. rec.) 8 praemere si (c m. rec.) 16 consequi V, conaequuturi v 18 confitere 20 terra sua C ~ m. rec.) 23 ell/is 24 pacientibus 25 uindictam scripsi, uindicta * Vv 26 consecutus (• m. rec.) V, consecuta v. )

128
manus ad dei inpugnandam domum, noluimus tecum idololatriam suscipere in contumeliam dei, noluimus sacrilegio tuo misceri, ne et nos audire mereremur tecum illa quae ore Oseae prophetae audient sacerdotes, populus et rex Israel, qui cuncti derelicto deo ad idololatriam se contulerant: audite haec sacerdotes et adtendite domus Israel, et domus regis intuemini; ad uos est iudicium, quia ut laqueum facti estis ad insidiam et sicut retia extensa ad auiarium uenantis. apud Amos prophetam sciebas utique scriptum, quando dedisti disciplinam exemplum damnandi scilicet innocentem: qui fecit in excelso iudicium, et iustitiam in terra posuit. dei iustitiae uiolator, Michaeam prophetam dixisse numquid ignorabas de Iudaeorum principibus? non leuauerunt ad deum manus suas, et concupiebant agros et diripiebant orphanos et domum eius, uirum et hereditatem eius. propter hoc haec dicit dominus: ecce ego cognosco super plebem mala, ex quibus non leuabitis ceruices uestras. sed tibi, cum proscribere digneris deportare mittere in carcerem torquere, postremo interficere dei cultores, nihil malorum repraesentabitur? noluimus misceri actibus tuis nefandis, ne tecum ad aeternam damnati poenam haec audiremus quae dicuntur apud Michaeam a deo: audite itaque haec, praepositi domus Iacob et residui domus Israel, qui abominamini iudicium et omnia recta peruertitis, qui aedificastis Sion et Hierusalem in sanguinem iniquitatibus. iudices eius cum muneribus iudicabant et sacerdotes eius cum mercede respondebant et prophetae cum pecuniis diuinabant et in àomilw requiescebant dicentes: dominus in nobis est, et non uenient in nos mala. non legeras adhuc apud istum sanctissimum prophetam, ut damnari iuberes uirum deo dicatum? in quo conprehendam dominum, adsumam deum meum excelsum ? si conprehendam eum in holocaustis aut in uitulis anniculis, [*]( 5 Os. 5. 1 10 Am. 5, 7 18 Mich. 2, 1-8 21 ib. 3, 9-11 29 ib. 6, 6-8 ) [*]( 1 idolatriam 4 osee 5 concti m. 1 7 laqaeus Latmius 10 exemplo fort. 12 mihaeam 13 iuda et eorum v et sic uidetur V m. rec. 14 oifanos 21 micheam 24 sanguine et in fort. 28 aput m. 1 )
129
aut si suscipiet dominus in millia arietum aut in decem millia haedorum pinguium? aut dabo primogenita mea impietatis, fructum uentris mei pro peccatis animae meae? renuntiandunt tibi est, homo, quod sit bonum. aut quid dominus exquisiuit a te aliud nisi ut facias iudicium . et iustitiam et diligas misericordiam et paratus sis ire cum domino deo tuo? nec apud Ambacum inueneras scriptum: impius per potentiam oppressit iustum, ut ita sceleratum fuisses adgressus opus, quod te apud deum posset facere impium? item infra non inueneras positum: cur inspicis super contemptores? tacebis ob hoc, quod deuoret impius iustum ?

Et idcirco nos uidentes quia tu impius iustum deuorare temptaueras uirum, non solum non tacuimus male te agere, sed nec tacebimus. non enim alius es ab eo, propter quem dicitur: placens et contemptor, uir superbus nihil proficiet, qui dilatauit sicut inferus animam. non poterit dici quod non conueniat dici de te, si digneris mecum recordari scelera facinorum tuorum et si funera tua non fueris tardus recensere. quis etenim alius nostris diebus sibi placens, contemptor, superbus, nihil proficiens, qui dilatauerit sicut inferus animam suam et qui aestimari possit esse ut mors insatiabilis, reperiri potest nisi tu? sed conspice nihil te posse proficere dici tibi a deo. licet enim contemptor dei praeceptorum sis, eius licet religionem cupiens persequi eo usque dilataueris animam tuam ad dei mactandos cultores, ut toto in regno non digneris desinere gregem uexando domini, tamen nihil proficit omnis infestatio tua. cuncti etenim quos persequeris dei semper et sunt et erunt serui. tu uero, nisi tibi prouideris, in aeternum eris periturus, tibi placens, contemptor, superbus, qui sis dilatans animam tuam tamquam inferus ad nos deuorandos pariter et absorbendos, propterea quod [*]( 7 Hab. 1, 4 10 ib. 1, 13 15 ib. 2, 5 ) [*]( b 5 aliut m. 1 7 ambacum (corr. m. rec.) 13 uirum Latinvus, uerum Vv 15 contemtor m. 1 16 delatauit m. 1 dice 21 quia estimari Y, qui aestimari v 80 qui scripsi, quia Vv sit ) [*]( XIIII. ) [*]( 9 )

130
male tibi agenti resistamus, factus ut mors insatiabilis, furiis ageris in nostram necem. adeo nequam es, Constanti, ut cum prophetam inuenio dicere: o qui fundat fundationem malam. domui suae, ut conlocet in altum nidum suum, tu mihi atque hereditas antichristi, cui faues, ante oculos obuersetur, cognoscens conatus tuos illos sacrilegos. non enim potest dubitari te conatum et conari, ut toto in regno tuo posset fundari haeresis tua, destrui uero fides catholica. sed et cum audio dicatum deo prophetam dicere: uae qui aedificant ciuitatem in sanguinibus et praeparant ciuitatem in iniquitatibus, tu mihi esse uideris qui speluncam latronum sis per sanguinis fusionem aedificans, per necem dei seruorum. aut negabis speluncam latronum esse uestrum malignum concilium Arrianorum? si non estis latrones, quomodo interficere inuenimini deo dicatos? ciuitates in sanguine qui aedificant uae habent prudentissimus imperator non uidisti uae tibi posse esse, quia haeresem tuam per sanguinis dei hominum fusionem putasti reaedificandam? dicit spiritus sanctus per Sophoniam prophetam: quaerite dominum et omnes humiles terrae iudicium operamini et iustitiam quaerite et respondete, ea sic ut tegamini in die irae domini; tu dicis: damnate innocentem, estote mecum homicidae sacrilegi. an non haec sunt quae nos facere praecipis? imperasti damnari domini sacerdotem necne ? imperasti Arrianam perfidiam tenendam, reiciendam uero fidem apud Niciam conscriptam? si haec inpleri mandasse te refragari non potes, conspice et homicidas et sacrilegos nos efficere uoluisse. dicit deus: et erit in iUo die: scrutinabo Hierusalem cum lucerna, defendam super uvros qui contemptores sunt, ne custodiant mandata; et tu inquis tua magis atque conblasphemorum tuorum custodienda. quomodo potueramus [*]( 3 Hab. 2, 9 9 ib. 2, 12 19 Soph. 2, 8 27 ib. 1, 12 ) [*]( 1 kusaciabilis 8 qui mihi v 6 conatos 7 connatum 11 sangoinem f* m. rec.) V, sanguinum fort. 16 ue 18 rehaediilcandom m. 1 23 necne e- m. rec.) 25 aput 26 conspice te fort. 30 potueramus (corr. m. rec.) )
131
damnare iniuste iustitiae fructibus plenum domini sacerdotem, cum uideamus qualis comminatio fuerit oborta contra Iudae-orum praepositos uel contra omnes eorum conscios, qui haec quae agis egisse noscantur? o quae erat splendida et redempta ciuitas, columba. non exaudiuit uocem, non percepit disciplinam, in domino non confidit et ad deum suum non accessit. principes eius sicut leones fremunt, iudices eius sicut lupi Arabiae, non subreliqui erunt in mane. prophetae eius spiritales, uiri contemptores, sacerdotes eius contaminant se et impie agunt. dominus autem iustus est in medio eius et non faciet iniuste.

Cum haec ita se habeant et nobis licitum minime sit iniustum proferre iudicium, superest aut unum te facias esse ex eius semis et discas iudicium proferre aut, si semper dei uis esse inter aduersarios, iudicium tuum solus prome iniustum, desine nos cogere facere quod fieri cernas diuinitus prohibitum. desine iam criminari Athanasium uel nos quod enim nos dei destruamus domum, quando inuenias apud Zachariam te atque contyrannos tuos esse descriptos, quod enim futuri essetis dei hereditatis persecutores uos, quos dicit supra modum uobis usurpasse potestatem. crudelitatem etenim narrans uestram dicit dominus: selatus sum Hierusalem et Sion selo magno. et ira magna ego irascor super gentes quae se superponunt uobis, propter quod ego iratus sum minima. ipsi autem conposuerunt se in mala. audes tenebrarum amator execrator luminis dicere: damnate innocentem, cum dignetur praecipere nobis deus per Zachariam dicens: iudicium iustum iudicate et pietatem et misericordiam facite unusquisque ad fratrem suum. et uiduam et orphanum et proselytum et pauperem per potentiam nolite nocere, et malitiam [*]( 4 Soph. 8, 1-5 22 Zaoh. 1, 14. 15 27 ib. 7, 9. 10 ) [*]( 8 subreliquaerunt (a in i corr. m. 1) manae 9 se] sancta Latinius et LXX impiae 11 iniustae J3 aut scripsi, autem Vv 18 enim om. v 27 plllcipere iu///di//tium 29 orfanum proselitum ) [*]( 9* )

132
unusquisque non remimiscatur fratris sui in corde suo. cum haec sint mandata caelestia, tu cuius auctoritate dixisti: laniate conseruum uestrum? si dei mandatis te protulisse hanc auctoritatem dixeris, non poteris probare, quoniam quidem inueniri non possit in sacris scripturis praeceptum dei innocentem damnandum. cum itaque ea feceris quae lex prohibet dei, constat te hanc auctoritatem ex uoluntate illius protulisse qui nocetur inimicus dei, unde et illis compareris necesse est, quibus dicitur per prophetam: et dissuaserunt, ne obseruarent, et dederunt dorsum stultitiae et aures suas et cor suum statuerunt insuadibile, ne oboedirent; degrauauerunt, ut non oboedirent legem meam, et infra: non exaudierunt; si clamabunt, et non exaudiam eos, dicit dominus omnipotens. animae, quies(ci)tote; haec sunt uerba quae faciatis: loquimini ueritatem unusquisque ad proximum suum et iudicium pacificum et iustum iudicate in portis uestris et unusquisque malitiam proximi tui nolite cogitare in cordibus uestris, et iusiurandum falsum nolite diligere, quoniam haec omnia odi, dicit dominus omnipotens. quid me cogis facere ea quae odio se habere dicit dominus omnipotens ? sed instruens dominus de ieiunio, pacem, inquit, et ueritatem diligite. quomodo pacis atque ueritatis amatores esse poteramus, si innocentem falsis per te ac tuos criminibus praegrauatum tamquam reum puniremus ? aut quae erat pax, cum haec faciendo etiam a pace domini potuissemus reici? neque enim pax domini dicentis: pacem meam relinquo uobis, pacem meam do uobis, relinqueretur ab eo in nobis, cum alio ipsi tulissemus iniuste. quis ignorat recedente disciplina recedere et gratiam? apud Malachiam dicit deus: filius honorificat patrem et seruus dominum suum. et si pater sum ego, ubi est honor meus? dicit dominus omnipotens. [*]( 9 Zach. 7, 11. 12 12 ib. 7, 18 18 ib. 7, 16. 17 20 ib. 8, 19 25 Ioh. 14, 27 28 Mal. 1, 6 ) [*]( n 1 no* 2 tu cuiuB v, tulllilllusus V, cuins usus uel nisus fort. 9 nec (corr. m. rec.) 10 inauadibilem 18 quiescitote scripsir quiestote Vv 16 sui v 20 inquid m. 1 )

133

Quem igitur timorem atque honorem deo facturi eramus, si fecissemus quae tu fieri mandasti? illa enim tua praecepta et timorem et honorem dei nituntur auferre dicatis eius clementiae. sed et infra tuam specialiter operam manifestans dicit: exacerbatis deum in uerbis uestris, et dixistis: in qua re exacerbauimus eum? in eo quod dicatis: omnis qui facit malum, bonum est coram deo, et in ipsis benedicet. et ubi est deus iustitiae e? propheta dicit: ubi est deus iustitiae, contra eos qui dicunt: qui facit malum, bonum est coram deo, et ipsis benedicet; et tu das mandata fundendum cruorem iustorum et adhuc dicis te dei seruum, cum sis ipsius dissipator legis. iustum est damnare absentem et quidem innocentem, aut iniustum? si iustum non est, quia cogis facere nos eam rem per quam puniri mereamur a deo? Tobias, omnibus, inquit, diebus uitae tuae, fili, deum in mente habe et noli peccare uelle uel praeterire praecepta illius. iustitiam fac omnibus diebus uitae tuae et noli ambulare per uiam iniquitatis, quoniam agente te ex ueritate erit respectio operibus tuis et omnibus qui faciunt iustitiam. dic, Constanti, iustitiam facit qui interficit innocentes? qui seruorum dei fundit sanguinem? si non facit iustitiam, sed magis iniquitatem, restat ut te uideas esse iniquitatis amatorem atque omne iniquum fabricantem opus. etenim cum iustitiam nos in omni tempore facere hortetur sacra lex et tu conpellas facere iniustitiam, quem te alium uelis habeam nisi et iniustitiae amatorem et perpetratorem? omnibus, inquit, diebus uitae tuae, (in, deum in mente habe, cum eundem reliqueris haerendo Arrianis. hi etenim non eum derelinquimus qui fidem tenemus apostolicam. quomodo non praecepta eius praeteris, qui interficias seruos eius nomini maiestatique dicatos, cum sis eos cogens derelinquere eum et fieri conserpentes atque [*]( 5 Mal. 2, 17 15 Tob. 4, 5. 6 ) [*]( 4 clementiam 5 exacerbastis Sabatier 9 quoram m. 1 13 quia] quare Latinius falso; nam id ipsum quia significat 15 inquid m. 1 et sic fere semper 17 no///li 27 habere 28 hi] nos coni. Gallandius )

134
coapostatas tuos? nos odio apud te laboramus, quia tibi uera dicamus, quia te uiuere nobiscum uelimusin aeternum; illos uero es diligens qui ad te transitum fecerint, illos qui cum tibi primum contra<di)xerint, postea tamen seruire nefariis meditationibus tuis quam dei parere praeceptis maluerint. gaudens es cur eosdem tua calliditate inliciens ad suscipiendam perduxeris haeresem tuam, quod in omnibus eos habeas subiectos, illos quos iam pridem uideras pro nihilo te ducere, quos cernebas calcare ueritate regni tui auctoritatem. sed scire te nolumus non esse nouum hoc factum. sed saepe ita esse actum a perfidis atque inconsideratis, ab eis quos praescius futurorum ore sanctissimo Malachiae praeostenderit prophetae: grauastis aduersum me consilia uestra, dicit dominus omnipotens, et dixistis: in qua re detraximus de te ? quia dixistis: uanus est omnis qui seruit deo. et quid amplius, quod custodiuimus praecepta illius et ambulauimus deprecantes ante conspectum domini omnipotentis? et nunc nos magnificamus alienos, et renouantur omnes facientes iniqua, et restiterunt deo et saluati sunt. haec detraxerunt qui timent deum, unusquisque ad proximum suum. et intendit dominus et exaudiuit et scripsit librum memorialem coram se timentibus dominum et metuentibus nomen suum. et erit mihi, dicit dominus omnipotens, in die qua ego facio in possessione; et eligam eos, quemadmodum eligit homo filium suum bene seruientem sibi. et conuersi uidebitis quantum sit inter iustum et iniustum, inter seruientem deo et non seruientem. quia ecce dies uenit domini ardens sicut clibanus et uret eos, et erunt omnes alienigenae et omnes qui faciunt scelera ut sarmenta, et succendet eos dies domini quae uenit, dicit dominus omnipotens, et non derelinquetur ex eis radix nec uitis. [*]( 18 MaL 3, 13 — 4, 1 ) [*]( M ■ 1 quoapostata (corr. m. rec.) 4 contradiierint Latinius, contra- ...4 a11 1 xennt .Vv 6 cur (q̰ m. rec.) inlicens (corr. m. rec.) 7 haeresem (\' m. rec.) 9 ducere Latinius, dicere Vv ueritate scripsi, ueritatem V, propter ueritatem Y m. rec. et v 12 sanctissimo scripsi, sanctissimum (\' m. rec.) 21 coram (c in ras.) )

135

Deum dicere haec audiens, quia adhuc in malis tuis esse digneris, gaudere te etiam in hoc arbitror, quod cum praeuaricatoribus, cum deum derelinquentibus illa percepturus sis ab eo. uae tibi homicidae atque sacrilego, quoniam nisi paenitentiam factorum tuorum egeris, eris ut nunc es inter illos quos ore Isaiae increpat dicens: uae, gens peccatrix, populus plenus. delictis, semen malignum, filii sine lege, dereliquistis dominum et exacerbastis sanctum Israel eris semper unus ex illis, qui propter nequitias studiorum suorum principibus Sodomorum et populis Gomorrhae conparantur, dum dicitur: audite uerbum domini, principes Sodomorum, adtendite legem dei, plebs Gomorrhae. cum illis eris nisi te correxeris, de quibus scriptum legisti: si multiplicaueritis preces, non exaudiam uos; manus enim uestrae sanguine plenae sunt. uae tibi, Constanti, qui tantam dei incurreris offensam, ut non uidere potuisses quid tibi fuisset cauendum. cum enim dicat ore Isaiae illis prophetarum sanctorum et omnium iustorum interfectoribus: lauamini, mundi estote, auferte malitias ab inimicis uestris ante oculos meos, desinite a malitiis uestris, discite bonum facere, inquirite iudicium, eripite iniuriam accipientem, iudicate pupillo et iustificate uiduam, ad haec contra iuberes trucidandos dei cultores, ipsum deserendum deum, suscipiendam uero idololatriam, hoc fuit audisse dei monita et fuisse correctum? qua de re istud cogis nos facere, nisi quia sis cupiens nos tecum gladio consumi? et si uolueritis, dicit deus, et exaudieritis me, bona terrae edetis. si uero nolueritis neque exaudieritis me, gladius nos comedet; os enim domini locutum est ista. cui temperabimus, deone haec dicenti an tibi eius inimico? deus dicit [*]( 6 Es. 1, 4 11 ib. 1, 10 18 ib. 1, 15 18 ib. 1,16.17 26 ib. 1, 19. 20 ) [*]( 6 increpat v, inherebat V, add. deus 8. 1. m. rec. et v 8 derelin- 1 quistis 10 populus (\' m. rec.) gomorrae 12 gomorre 17 orae 19 inimicis] animabus Latinius et LXX 21 popillo 22 haec] tn add. 8. I. m. rec. 27 editis ne (m m. rec.) 28 istam m. 1 obtemperabimus v )

136
Iudaeis, ut iam derelinquerent errores suos, abicerent malitias suas ex cordibus suis, discerent bonum facere, iustum indicarent iudicium. tu inquis: damnate iniuste. qua de re istud suades me facere? nisi quia uelis me effici illiusmodi hominem. quales sint illi, ad quos dixerit deus: uos autem, dicit deus. quid succenditis uineam meam, et rapina pauperum in domibus uestris? quid uos iniuriam facitis populo et faciem inopum confunditis? et tu ita haec es faciens, ita cuncta gerens. quae quia faciant indignatur facientibus, tamquam placere non posse sis sciens, nisi et domini succendisses uineam Ie et rapinam pauperum constituisses intra domum tuam et multis modis semis dei inrogasses iniurias. aut dicere temptabis haec omnia te non fecisse? numquid non succendisti uineam domini, quando coegisti eam iam non scire dominum Abrahae, deum Isaac, deum Iacob, deum apostolorum, deum prophetarum ac martyrum, sed idololatriam per Arrium inuectam, per te nero exaltatam? numquid non est rapina pauperum haec dei seruorum Christianorum in domo tua, propter quos legisti scriptum: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, cum scias te proscripisse resistentes sacrilegio tuo? numquid dicere audebis: non feci nec facio iniuriam populo dei? et quis tantam aliquando fecit quantam tu, qui neque omnia genera tormentorum inferendo des(in)is neque uarie puniendo?

Noluimus innocentem tamquam reum punire, ne ista et nos percuteret sententia quae ore adhuc prophetatur Isaiae: uae scribentibus nequitiam; scribentes enim nequitiam scribunt, declinantes iudicium pauperum et rapientes iudicium egentium plebis meae, ut sit illis uidua in rapinam et pupillus in direptionem. et quid facient in diem uisitationis ? tribulatio enim uobis a longe superueniet, et ad quem refugietis? non temperauimus tuo consilio uenenato, cupientes confugere in\' [*]( 5 Ea. 3, 14. 15 19 Matth. 5, 8 26 Es. 10, 1-3 ) [*]( 3 istut 5 at 6 et rapina — l. \'11 intra om. V, sed privia m. add. m mg. inf. 17 haec v, hoc V, an hoc est? 23 desinis Tilius in notia, desis Vv nariae pnniendo scripsi, pnniendum V, puniendum noluimas v 25 orae 28 uiduam m. 1 29 die Latinius 30 -вim. (• m. rec.) )

137
omnibus tribulationibus nostris atque anxietatibus ad eum, ad quem confugerit ille iustitiae amator in omnibus probationibus Iob; non oboediuimus praecepto tuo crudeli, quia. uoluerimus imitatores inueniri istius dei serui Iob dicentis: liberaui pauperem de manu potentis et orphano qui sine adiutorio erat ego eram adiutor. os autem uiduae me semper benedixit. iustitia enim eram uestitus et coopertus iudicium; et eram oculus caecorum et pater infirmorum, iniquorum autem molas confregi et dentibus illorum rapinam abstuli, et infra: positus sum statera iustitiae, et scit dominus simplicitatem meam, quoniam numquam pes meus exerramt a uia recta, sed nec oculus meus conspexit. quae est recta uia, a qua ae refert gloriosus Iob non deorbitauisse? utique haec, quae nec innocentem interfecit nec alium scit deum, quia nescit nisi deum angelorum archangelorumque, quem non posse nos sentis eripere de tua potestate. quando enim dicis de fide beatae ecclesiae: si catholica est apud Niciam descripta fides, eripiat eos in quem crediderunt de mea potestate, non habere utique uirium ad eripiendum nos de manibus tuis deum dicis, non posse te stare contra; adseris ecclesiae apostolicae deum non habere tantam potentiam, quae possit tuam excludere uirtutem. quid enim aliud confitetur beata ecclesiae fides nisi quia sit credens in deum patrem innatum et in unicum filium eius, natum ex innato et uero patre, et in sanctum spiritum paracletum ? quid aliud confitetur fides catholicae ecclesiae nisi quia et trinitas sit perfecta et una sit dealitas patris et filii et spiritus sancti? quid aliud confitetur beatae ecclesiae fides nisi quia neque pater susceperit hominem neque spiritus sanctus paracletus, sed unicus filius dei? quid aliud adstruit gloriosae ecclesiae fides nisi quia sit dei unicus filius inmutabilis inconuertibilis [*]( 4 Iob 29, 12-16 9 ib. 31, 6. 7 ) [*]( 2 probationibua scripsi, probatione Vv 5 orfano 9 confringi (* m. rec.) 14 nescit scripsi, necsit (e m. rec.), nec scit v 17 apnt m. 1 18 uirum (\' m. 1) 19 ad deripiendum 90 adserea e m. rec.) 28 innatum om. v 27 eclesiae m 1. )
138
inaestimabilis inmensus aeternus, sicuti sit et cuius sit filius? credidit sancta ecclesia unam potentiam habere unicamque dominationem patrem et filium et spiritum sanctum. hanc fidem, <in)quam, dicis haereticam et tuam adstruis catholicam, illam quae dicat deum non habere uerum filium, quae dicat fuisse quando non fuerit, quae dicat factum u; nihilo, utique ei illis sensibus, quibus Rabsaces, dux Assyriorum regis, exprobrabat deum Abrahae et deum Isaac et deum Iacob dicens: non uos seducat Esechias, quia possit uos liberare de manibus regis Assyriorum deus uester. ita et tu, dux antichristi, dicis per tuos: nota uos seducant uerba episcoporum uestrorum, qui mihi contradicunt quia uos liberare potest fides quam illi praedicant. licet enim sermonem uarient, tamen res ad hoc perducitur, ut constare possit te sic nobis exprobrare deum, quod enim inpotens sit ad eripiendos nos, quomodo rex exprobrarit Assyriorum: haec dicit rex Assyriorum: si uultis benedici, exite potius ad me et manducabitis unusquisque fructum uestrum uineae et ficus, et bibetis aquam de lacubus uestris, donec ueniam et accipiam uos in terra tali, sicut est terra uestra, terra tritici et uini et panis et uinearum. non ergo uos seducat Eeechias dicens: deus uos liberabit, et infra: quis liberabit Hierusalem de manu mea? sed quod contra talis esse tu monstratus es, dicit ore Isaiae deus ad Ezechiam: non est quod paueas a sermonibus istis quos audistis, quibus exprobrauerunt me legati Âssyriorum. ecce mitto meum spiritum, et audito nuntio reuertetur in regione sua et cadet gladio in terra sua. illa nunc, Constanti, circa te stare cernimus pericula, nisi tibi feceris esse consultum, quae circa illum steterint qui dicebat: sic dicetis Esechiae regi Iuda: non te seducat deus tuus, in quo confidis, dicens: non tradetur Ierusalem [*]( 8 Es. 36, 14 16 ib. 86, 16-18 22 ib. 36, 20 24 ib. 37. 6. 7 29 ib. 37, 10 ) [*]( 4 inquam scripsi, quam Vv haeredicam m. 1 7 asyriorum 11 sedncat m. 1 12 liberare] non add. s. Z. m. rec. et v 15 enim om. v 18 uinęae 28 tu om. v 25 eipobrauerunt m. 1 meum] in eum Sabatier )
139
in manus regis Assyriorum. sic in periculis es tu, blaspheme, ut ille, et non uides; contra nos dei cultores uidemus tutos defensosque stare incolumes. unde tuti sumus ac defensi, nisi quia sanctam teneamus fidem quam tenuerint patriarchae prophetae apostoli ac martyres, hanc quam iudicasti haereticam?