Fragmenta

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

161
VETERA DE LACTANTTO TESTIMONIA

(exceptis locis qui in apparatu commemorantur) 1.

I.

Hieronymus, De uir. inl. LXXX: Firmianus qui et Lactantius Arnobii discipulus sub Diocletiano principe accitus cum Flauio grammatico, cuius De medicinalibus uersu conpositi extant libri, Nicomediae rhetoricam docuit ac penuria discipulorum ob Graecam uidelicet ciuitatem ad scribendum se contulit. habemus eius Symposium, quod?adulescentulus scripsit Airicae et hodoeporicum Africa usque Nicomediam hexametris scriptum uersibus et alium librum qui inscribitur Grammaticus et pulcherrimum De ira dei et Institutionum Diuinarum aduersus gentes libros septem et ἐπιομγομγ́ν eiusdem operis. librum unum άϰέϕαλον. et Ad Asclepiadem libros duos, De persecutione librum unum, Ad Probum epistularum libros [*](de hoc cap. cf. Ueb. das Leben des Lact. passim et Ueb. d. Entstehnngsverh. p. 123 ss. 1 Firmianus rethor qui cod. Paris. Nouv. acquås. lat. 1460 saen. IX 3 flauio cod. Casinensis 294 (aaec. X), fauio Reginensis 2077 (saec. VIII-IX), fabio Vercellensis 183 (saec. VIII) Veronemis XXII 20 (saec. VIII) 6 habemus quid significet dtmonstratum est Ueb. d. Entstehungsverh. p. 90 7 odaepori. cum Reg.. odyporicum in ras. m. 1 Verc., odyporicum de Cas., hodoeporicQ de Par.\' et — Africa om. Veron. 10 EHITOMIN Cas., EIIITOMUN Par.\' ENIAArI Vere., ENIMPN Veron. librum unum] in libro uno Par. ANAKEФΧΩ Cas., AIIOKEФΑΑΩ Par., acefalum Reg., MEФΑΤΩ Verc. Veron. 12 ad epistulas Lactantii cf. Hadrianus Iunius, Batavia (1588) p. 311: (Egmondano coenobio longe uetustissimo, Benedictin generis monachis) ubi bibliotheca celebris omnis generis scriptis codicibus ct praesertim membranaceis, quos diligenter magna cura cum Priores alii, tum Gerardus ex Poelgeestana stirpe Abbas undecunque conquisinerant, raros auctores ostendit, e quibus dolet mihi interiisse intra quindecim proximoE annos, magno literariae Reipub. detrimento, Lactantii Firmiani epistolarum libros duos. quorum meminit nominatim D. Hieronymus: quos dum ad me cogitat editioni destinandos mittere t De his cf. Indicem Expilatorum et Testium. ) [*]( XXVII. Lact. t. ) [*]( 11 )

162
quattuor, Ad Seuerum epistularum libros duos. Ad Demetrianum auditorem suum epistularum libros duos. ad eundem De opificio dei uel formatione hominis librum unum. hic extrema senectute magister Caesaris Crispi filii Constantini in Gallia fuit. qui postea a patre interfectus est. [*](Antonius Houaeus illic religioni operatus. uir doctus. qui postea Abbam Absternacensem prospera fama egit, repperit a bibliotapho quopiam librorum plagiario sublatos: atque ita disperiit ille thesaurus. ab haeredibus sacrifici. in quem cadebat suspicio, in cucullos et piperis inuolucra concisus. 1 s. Ad Keuerum—suum epistularum libros duos cum codd. deterior. om. Herdingius, sed cf. Ueb. d. Entstehungsverh. p. 123 adn. 1; de Seuero cf. testim. VIII )

II.

Hieronymna, Chronic. ad a. Ahr. 2333: Crispus et Constantinus filii Constantini et Licinius adulescens Licini Augusti filius Constantini ex sorore nepos Caesares appellantur. quorum Crispum Lactantius Latinis litteris erudiuit uir omnium suo tempore eloquentissimus. sed adeo in hac uita pauper, ut plerumque etiam necessariis indiguerit.

Prospcr Tiro (Aquitanus), Epitoma Chronieon f. 1001 (ad a. post pass. Domini CCLXXXIX, Sabino et Rufino coss.), Chron. min. sacc. IV. Y. VI. VII. ed. Mommsen, uol. I fasc. 2 (1892) p. 44.9: Crispus et Constantinus filii Constantini et Licinius adulescens Licinii Augusti filius ex sorore Constantini Caesares appellantur. quorum Crispum Lactantius erudiuit uir omnium suo tempore eloquentissimus. sed adeo iu hac uita pauper, ut plerumque etiam necessariis indiguerit. [*]( 18 quorum-indiguerit (20) om. cod. Vaticanus saec VI )

III.

Hicronymus, Epist. LXX 5 (I 427 n): Septem libros Aduersus gentes Arnobius edidit totidemque discipulus eius Lactantius, qui De ira quoque et opificio dei duo uolumina condidit: quos si legere uolueris, dialogorum Ciceronis in eis ὲπιοτομήν reperies.

163
IV.

Hieronymus, Comment. in Ezech. XI, XXXVI (V 422 D): Neque enim iuxta Judaicas fabulas, quas illi δευτεμώσει appellant, gemmatam et auream de caelo expectamus Ierusalem... quod et multi nostrorum et praecipue Tertulliani liber qui inscribitur De spe fidelium et Lactantii Institutionum uolumen septimum pollicetur. [*](ad. Inst. VII 24, 6 addendum)

V.

Hirronymus, Comment. in Isaiam XVIII praef. (IV 707): Non dico de mysterio trinitatis. cuius recta confessio est ignoratio scientiae, sed de aliis ecclesiasticis dogmatibus de resurrectione scilicet et de animarum et humanae carnis statu. de repromiasionibus futurorum, quomodo debeant accip et qua ratione intellegenda sit Apocalypsis loannis: quam s iuxta litteram accipimus, iudaizandum est, si spiritualiter ut scripta est disserimus. multorum ueterum uidebimur opinionibus contraire, Latinorum Tertulliani Victorini Lactantii [*](ad ItUJt. VII 24, 6 addendum)

VI.

Hieronymus, Comment. in epist. ad Epltes. l. II c. IV (VII 628 E): Firmianus noster librum De ira dei docto pariter et eloquenti sermone conscripsit, quem qui legerit. puto ei ad irae intellectum satis abundeque posse sufficere.

VII.

Damasus, Epist. ad Hieromjmum, Hieronymi Epist. XXXV (I 157 B): Fateor quippe tibi. eos quos mihi iam pridem Lactantii dederas libros ideo non libenter lego. quia et plurimae epistulae eius usque ad mille spatia uersuum tenduntur et raro de nostro dogmate disputant, quo fit ut et legenti fastidium generet lengitudo et si qua breuia sunt, [*]( 11* )

164
scholasticis magis sint apta quam nobis, de metris et regionum situ et philosophis disputantia. [*](epistulas ad Probum Damasus spectare uid., cf. Ueb. d. EntstehungstJerh. p. 125 8. 2 \'non pauci codd. disputandis, alii disputantibus\' Vallarsius )

VIII.

Hierouymus, Dc uir, inl. CXI: Acilius Seuerus in Hispania, de genere illius Seueri ad quem Lactantii duo epistularum scribuntur libri, conposuit uolumen ... [*](de his Seueris cf. d.e Rossi. Bullettino di archeologia cristiana. ser. IV, Rom. 1888-89, p. 47 8. 16 in Hiepauia om. antiquissimus Hieronymi codex Parisinus 12161 saec. VII; cf. edit. Herdingii p. XL)

IX.

Hieronymus, Epist. LVIII 10 (I 324 B): Lactantius. quasi quidam fluuius eloquentiae Tullianae, utinam tam nostra adfirmare potuisset quam facile aliena destruxit!

X.

Hieronymus, Comment. in Isaiam l. VIII praefat. (IV 28 s.): Certe nos studiosis scribimus et sanctam scripturam scire cupientibus, non fastidiosis et ad singula nauseantibus. qui si flumeii eloquentiae et concinnas declamationes desiderant, legant Tullium Quintilianum Gallionem Gabinianum. et ut ad nostros ueniam, Tertullianum Cyprianum Minucium Arnobium Lactantium Hilarium.

XI.

Hieronymus, Rpist. XLVIII 13 (I 220 B; in defensione librorum contra Iouinianum su\'orum):... didicimus plura esse uidelicet genera dicendi et inter cetera aliud esse γυμνασστιϰω̄ς scribere, aliud δογματιϰω̄ς : in priori uagam esse disputationem et aduersario respondentem nunc haec nunc illa proponere. argumentari ut libet, aliud loqui. aliud agere... in sequenti autem aperta frons et ut ita dicam ingenuitas necessaria est...

165
(p. 221 A) taceo de Latinis scriptoribus Tertulliano Cypriano Minucio Victorino Lactantio Hilario. ne non tam me defendisse quam alios uidear accusare.

XII.

Hieronymus, Comment. in epist. ad Ephes. praefat. (VII 538 s.): Numquid aut Tertullianus beatum martyrem Cyprianum aut Cyprianus Lactantium aut Lactantius Hilarium deterruit a scribendo ?

XIII.

111 Hieronymus, De uir. uir. LVIII (Minucius Felix;: Meminit huius Minucii et Lactantius in libris suis. [*](cf. lmt. I 11, 55. V 1 22)

XIV.

Hieronymus, Epist. LX 10 (I 336 E): ... eruditioiiis gloriam declinando eruditissimus habebatur (sn. NerotianusJ. illud, aiebat, Tertulliani, istud Cypriani, hoc Lactantii, iilud Hilarii est.

XV.

Auyustinus, Dr. doctr. christ. II61 (III lp. 42 F Maurj: Nam quid aliud fecerunt multi boni fideles nostri ? nonne aspicimus quanto auro et argento et ueste suffarcinatus exierit de Aegypto (cf. Exod. 11, 2. 12, 3X) Cyprianus doctor suauissimus et martyr beatissimus. quanto Lactantius, quanto Victorinus Optatus Hilarius. ut de uiuis taceam. quanto innumerabiles Graeci? [*](cf. de hoc loco Feb. d. Leb. d. Lact. p. 15)

Cassiodorius, Instit. diuill. litt. r. 28 (tl 554 Garee): Multi iterum patres nostri talibus litteris eruditi et in lege domini permanentes ad ueram sapientiam peruenerunt, sicut beatus Augustinus in libro De doctrina christiana meminit dicens: non aspicimus quanto auro et. argento et ueste

166
suffarcinatus exierit de Aegypto Cyprianus et doctor suauissimus et martyr beatissimus, quanto Lactantius. quanto Victorinus Optatus Hilarius ? nos addimus Ambrosium ipsumque Augustinum atque Hieronymum multosque alios innumerabiles Graecos.

XVI.

Eucherius, Epist. ad Vahrian. p. SOO s. Brassican.: Possem etiam. nisi longum esset. multos ex innumeris nominatim retexere, quanti in saeculo inlustrium uirorum hanc artiorem diuini cultus obseruantiam uitamque sectati sunt: quorum tamen exempla ne cuncta penitus omittam, cursini pauca subnectam ... (p. 301) ... Hilarius nuper et in Italia nunc antistes Petronius, ambo ex illa plenissima ut aiunt mundanae potestatis sede, unus in religionis. alius in sacerdotii nomen ascendit. et quando clarissimos facundia Firmianum Minucium Cyprianum Hilarium Ioannem Ambrosium ex illo uolumine numerositatis euoluam ? dixerant credo et hi sibi quod quidam nostrorum ait. cum se a saeculo in hanc beatiorem uitam hoc uelut stimulo concitaret, dixerant credo: quid hoc est? surgunt indocti et caelum rapiunt, et nos cum doctrinis nostris ecce ubi in carne uolutamur et sanguine! dixerant istud et idcirco ipsi postea uim intulerunt regno (ef.Luc.16.16).

XVII.

Apollinaris Sidonius, Epist. IV S, 7 (p. 55, 25 Luet johann): Iam si ad sacrosanctos patres pro comparatione ueniatur. instruit (sc. Mamerti Claudiani De statu animae liber) ut Hieronymus, destruit ut Lactantius, adstruit ut Augustinus. [*](cf. testim. IX (destruxit) )

XVIII.

Gennadius, De uir. illl. XV: Tertullianum et Lactautium et Papiam auctores secutus (se. Commodianus) moralem

167
sane doctrinam et maxime uoluntariae paupertatis amorem prosecutus studentibus inculcauit. [*](cf. de hoc loco Dombartiwn. edit. Commod. praef. p. II; Ebertium, Geschichte der Liter. des Abendlandes, 12 p. 90 adn. 3)

XIX.

Gelasitts papa. fipist. 42 seu Derretalis de reapiendis et nun recipiendis libris, qui scriptus est a Gelasio papa eutn LXX uiris eruditissimis episcopis in sede apostolica nrbis Romae, cap. IV. Notitia librorum apocryplwrum, qui non recipiuntur, § 8 (Epistolae Romanorum pontificum genuinae ed. Thiel, I p. 467; Crednrr, Zur Geschichte tips Kanons p. 221): Opuscula Lactantii apocrypha. Opuscula Africani apocrypha. [*]( lactantii sine (siue om. codex quidam) africani firmiani apocrypha, omisso proximo de Africano uersu, codd. deteriores, unde quidam Lactantii sine Africani sine Firniiani fecerunt; cf. Ueber das Leben des Lact. p. 10 8. )

Hormisdas papa, Epist. 125 seu Decretale in urbe Roma ab Hormisda papa editum de seripturis diuinis, quid uniuersiditer catholica recipiat Eccksia uel quid post haec uitare debeat, cap. V 11 (Thiel p. 937): Opuscula Lactantii apocrypha. Opuscula Africani apocrypha. [*](de origine decretalium Gelasii et Hormisdae cf. praeter alios Friedrichium, Ueber die Unechtheit der Decretale de recipiendis et non recipiendis libris des P. Gelasius I., in Relationihus Acad. Monac., classis philos-philol., 1888 p. 54 ss. )