Fragmenta

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

155
L. CAELI FIRMIANI LACTANTI LIBRORVM PERDITORVM FRAGMENTA. EX EPISTVLIS AD PROBVM. I.

Hieronymus, Comment. in epist. ad Galat. l. II praefat. (VII 425 Vall.): Quod in primo Commentariorum ad Galatas libro cum de gentium proprietatibus disputarem, intactum reliqueram, nunc in secundo reddendum uidetur, qui sint Galatae uel quo et unde transierint ... Lactantii nostri quae in tertio ad Probum uolumine de hac gente opinatus sit uerba ponemus. Galli inquit antiquitus a candore corporis Galatae nuncupabantur et Sibylla sic eos appellat. quod significare uoluit poeta, cum ait: \'tum lactea colla Auro innectuntur\', cum posset dicere \'candida\'. hinc utique Galatia prouincia, in quam Galli aliquando uenientes cum Graecis se miscuerunt. unde primum ea regio Gallograecia, post Galatia nominata est. nec mirum si hoc ille de Galatis dixerit et occidentales populos tantis in medio terrarum spatiis praetermissis in Orientis plaga consedisse memorarit, cum constet Orientis contra et Graeciae examina ad Occidentis ultima peruenisse. [*](de epistulis ad Probum cf. Ueber die Entstehungsverhaltnisse der Prosaschriften des Lact... p. 125 s. 8 Sibylla] cf. Orac. Sibyll. III 485. 509. 599. V 340 9 poeta] Verg. Aen. VIII 660 s. loco Lactantii (uel potius HieronymiJ usus est Isidorus, Orig. IX 2, 68: Galatae ... Graecis admixti primum Gallograeci, nunc ex antiquo Gallorum nomine Galatae nuncupantur (idem XIV 3, 40); § 104: Galli a candore corporis nuncupati sunt: faka enim graece lac dicitur. unde et Yergilias (Sibylla codd. quidam) sic eos appellat, cum ait de iis: \'tum lactea colla Auro innectuntur\'. )

156
II.

Rufinus, Comment. in metra Terent., GL. VI 564, 7-565, 2 K.: Firmianus ad Probum de metris comoediarum sic dicit: nam quod de metris comoediarum requisisti, et ego scio plurimos existimare Terentianas uel maxime fabulas metrum non habere comoediae Graecae, id est Menandri Philemonos Diphili et ceterorum, quae trimetris uersibus constat. nostri enim ueteris comoediae scriptores in modulandis fabulis sequi maluerunt, Eupolin Cratinum Aristophanem. prologos igitur et primarum scaenarum actiones trimetris conprehenderunt, deinde longissimos id est tetrametros subdiderunt, qui appellantur quadrati. in consequentibus deinceps uariauerunt: modo enim trimetros, modo addito quadrante uel semisse posuerunt, id est uel semipede adiecto uel integro pede iambo uel sesquipede. haec per medios actus uarie, rursus in exitu fabularum quadratos, quales diximus in secunda scaena. sed idem quadrati cum sedecim syllabis constare debeant, tamen plerumque fiunt uiginti aut amplius syllabarum. hinc putantur metro carere nec lege ulla contineri. — Mensuram esse in fabulis Terentii et Plauti et ceterorum comicorum et tragicorum dicunt Cicero Scaurus Firmianus eqs. [*](de hoc Lactantii loco, quo etiam Marius Vtctorinus, Art. gramm. II 3 (cf. Gr. Lat. VI 78, 19. 556, 22 K; Keilius p. XXVI) usus est cf. Osannus, Beitr. e. griech. u. röm. Litteraturgesch. II (1839) p. 366 s.; Hensius, Act. societ. phil. Lips. IV (1875) p. 139 adn. **; Leo, Hermes XXIV (1889) p. 293 adn. 1; dedi ex recensione Keilii, cuius cf. appar. erit, )

EX EPISTVLIS AD DEMETRIANVM. \'III.

Hieronymus, Comntent. in epist. ad Galat. 1. II c. IV (VII 450 D): ... multi per inperitiam Scripturarum, quod

157
et Firmianus in octauo ad Demetrianum epistularum libro facit, adserunt spiritum sanctum saepe patrem, saepe filium nominari. [*]( 1 octauo] altero coni. Vallarsius conl. Hieron. de uir. inl. LXXX, cf. tamen Ueb. d. Entstehungsverh. p. 123 )

IV.

Hieronymus, Epist. LXXXIV 7 (I 524 E): Et apostolus praecipit: omnia legentes, quae bona sunt retinentes. Lactantius in libris suis et maxime in epistulis ad Demetrianum spiritus sancti omnino (omnino om. JrIartianaeus) negat substantiam et errore Iudaico dicit eum uel ad patrem referri uel filium et sanctificationem utriusque personae sub eius nomine demonstrari. quis mihi interdicere potest ne legam Institutionum eius libros, quibus contra gentes scripsit fortissime, quia superior sententia detestanda est?

INCERTAE SEDIS FRAGMENTA. V.

Fragmentum codicis excerptorum ecclesiasticorum Ambrosiani (olim Bobiensis) F. 60 Sup. (sacc. VIII-IX), fol. 264, inmarg.lactantius de motibus animi inscriptum: <Spes> timor, amor odium, laetitia tristitia, libido cupiditas, ira miseratio. zelus admiratio, hi motus <animi> uel adfectus a deo ab initio hominis existunt conditi et naturae humanae utiliter et salubriter sunt insiti, ut per eos ordinate et rationabiliter [*](fragmentum (aut epistularum aut librorum ad Asclepiadem) primus edidit Muratorius, Antiquitat. Ital. III (1740) p. 849, accuratius Reifferscheidius, Biblioth. Patr. Lat. Ital. 11 p. 36; cf. editoris disputationes Ueber das in dem patristischen Excerptencodex F. 60. Sup. der Ambrosiana enthaltene Fragment des Lactantius De motibus animi, Heidelb. 1891, et Ueb. d. Entstehunusverh. p. 126 8. 19 Spes addidi 20 hodia cod. letitia cod. cupiditas scripsi, concupiscentia cod. misaeratio cod. 21 zelus admiratio in marg. cod. hii cod. animi add. Muratorius affectus cod. ad cod. deo scripsi, domino cod. 23 insiti scripsi, inserti cod. )

158
regendos homo uirtutes bonas uiriliter agendo exercere posset: per quas a deo perpetuam accipere uitam iuste meruisset. hi namque animi motus intra fines proprios coartati, hoc est in bona parte positi, in praesenti uirtutes bonas et in futuro aeterna praemia parant, extra metas uero suas afluentes, hoc est in malam partem declinantes, uitia et iniquitates existunt et aeternas poenas pariunt. [*](2 deo scnpsi, domino cod. accipe cod., corr. Muratorius 3 hii cod. coortati cod., corr. Muratorius 4 possiti cod. malim futurum 5 etna cod. afluentes scripsi, affluentes cod. )

VI.

Victorinus, De metris et de hexametro, GL. VI209,11 K.: Nostra quoque memoria Lactantius de metris pentameter inquit et tetrameter. [*](fort. ex epistulis ad Probum, cf. frg. II)

VII.

Codex Floriacensisplenioris \'Seruii\' ad Verg. Aen. VII543 (II p. 166, 4 Thilo): et caeli conuexa (sc. Allecto) per auras] ... dicit etiam Firmianus commentator (cod. -tur) non \'conuexa\', sed \'conuecta\' legendum, ut sit ipsa conuecta: quod difficile in exemplaribus inuenitur. [*](codd. Seruiani: dicit etiam quidam commentarius (Firmiani add. Thilo Floriacensem secutus) conuecta legendum ut sit eqs. cf. de hoc frg. Ueb. d. Entstehungsverh. p. 127 )

(VIII spurium.)

Anonymus, In. oracula Sibyllina praefat., Orac. Sibyll. ed. Rzach p. 6, 64—7, 90: Φιρμιανὸς toivov, οὐϰ ἀϑαύμαστος ϕιλόσοϕος xac tspsό; xoo προλεχϑέντος Καπιτωλίον 7svομενος, Trpo; to αὶώνιον ἡμω̄ν ϕω̄ς tov Xptotov βλέψας ὲν ἰδίοις πονήμασι [*](extat praefatio anonymi in codd. Sibyll. Vindobonensi hist. gr. XCVI 6 et Scorialensi II. E 7, inde a p. 159,19 etiam in Monacensi 351, sed etiam cod. Mutinensis III. D. 7 miscellaneus Φιρμιανοῡ λαϰταντίου too ῥωμαίου περl σιβυλλω̄ν continet, cf. Dindorfius, edit. Clem. Alex. I p. VII; Otto, Corp. Apolog. 1113 p. XXXI; de aetate huius prologi cf. Alexander, edit)

159
TD εὶρημένα TALC Σιβύλλαις περὶ τη̄ς ὰρρήτου δόξης παρέϑηϰε XAI τὴν ὰλοηγίαν NJC \'Ελληνιϰη̄ς πλάνης δυνατω̄ς ὰπήλεγξε. ϰαὶ ἠ ILsV αὐτοῡ ἔντονος ἐξήγησις τη̄ Αὐσονία γλώττη, OT SI Σιβυλλιαϰοὶ OttXOt ̔Ελλάδι ϕωνη̄ ἐς̂ηνέχϑησαν. TVA 81 τοῡο μὴ ἄπιστον ϕαί- νηται, μαρτυρίαν tot) προμνημονευϑέντος ὰνδρὸς παρέξομαι ἔχουσαν TOVSE τὸν τρόπον ἐπεὶ οὐν TA παῤ ήμὶν εὑρισϰόμενα Σιβυλ- λιαϰὰ 06 μόνον ώς εὐπόριστα τοῑς VOAOOOT TTOV \'Ελλήνων εὐϰαταϕρόνητά ἐστι ■— TD γὰρ σπάνια τίμια δοϰεῑ —, ὰλλὰ XAI ώς πάντων TFTV στίχCI) v μήσψζόντων τήνὰϰρί- βειανΤΟΟ μέτρουὰργοτέαν ε̏χει τήV πίστιναίτία δὲ αυ̋τηΤUV ταχυγρϰ́ψων06 συμϕϑϰσϰ́ντωνΤ-Q ρ̒ύμητου̃ λσγου ἣ ϰ̀παιδεύτωνγενομένων,06 τήςπροϕητίδοςϰ̋μα γϰ̀ρΤ-G ὲπιπνοίαὲπέπαυτοἡ trov λεχϑέντωνμνήμη. πρὸς & XAT Ó Πλάτων βλέψας ε̋ϕη, õtt ϰατορϕώσουσιπλλὰ XCXt μεγάλα πράγματαμηδὲν είδότες wv λὲγουσιν. ήμείς οὑνex τω̄νϰομισϑέντωνà CP<O{IIFJ ὑπὑτω̃νπρέσβεων ο̄σϰ δυνατὑν παραϑήσομαι τοίνυνπερὶ τοῡ ἀνάρχου ϑεοῡ τάδε ̇ είς* ϑεός, 8<; μόνος ἂρχει, ὑπερμγέϑης ἀγένητος . dXXa deo? μόνος et<; πανυπέρτατος, SG πεποίηϰεν co pavov ἠέλιόν te xat ἀστέρας ἠδὲ σελήνην ϰαρποϕόρον γαίάν te xat ὒδατος οι̋δματα T:6vtoo. 8<; μόνος ὲστί ϑεός ϰτιστὴς axpatrjto? ὑπἀρχων, αὑτὸς δ\'ὲστήριξε τὑπον μορϕη̄ς μερόπων te — αὐτὸς ἔμιξε ϕὑσιν πάντων, γενέτη βιότοιο. [*](Orac. Sibyll. II p. 421 ss. ; Tycho Mommsenus, Dionysius der Perieget, Progr. Francof. a. M. 1879 p. 85 adn. 6; C. J. Neumannus apud Burachium,Klaros, 1889,p. 90 p. 158, 20—159,15] \'nihil eiusmodi apud Lactantium, uidetur anonymus neglegenter hoc loco posuisse, quae alibi afferre in animo habuerit; fons enim huius partis est \'Iustinus\' cohort. ad gentil. 37 = uol. II p. 122 Otto3: ε̌ϕασϰον — μηδὲν είδότες Aev λέγουσι ̓ Rzachius (secutus Alexandrum II p. 430 ss) ad p. 6, 71-78 2 τὴν ἀλογίαν Castalio, rijç ὰλογίας codd. 7 voo-joi JRzachius 16-22] ex. Lact. Inst. 16,14 s. (19 = frg. Sibyll. 17 Rz., 20-22 = frg. III 3- 5) 23-251 et Lact. Inst. II11,18 (frg. V 1-3, u. 24 etiam Sibyll. III 27) 24 δ\'ὲστἠριξε — μορϕη̄ς cum Lact. Rzachius, στήριξε μορϕη̄ς ts τὑπον uel alia (cf. Rzachium ad Sibyll. III 27) codd. Sibyll. 25 abrbi; ἔμιξε cum Lact. Rzachius, aoyaq μίξε codd. Sibyll. γενέτης Stadtmuellerus )
160
orcep ει̌ρηϰεv η̌ ϰαϑὸ συνερχρχόμενοι εἰς oapxa μἰαν προσγι̍νονται η̏ xaO-6 sx twv τεσσάρωρων στοιχει̍ων ὲναντι̍ων Svtov α̍λλήλοις xai xov ὑπουρα̍νιον ϰο̍σμον xal TOV α̌νϑρωπον ἐδημιούργησεν. [*](in Lactantio, γενεη̄ς codd. Lact. et Sibyll. 1-3] dubium utrum ut sua an ut Lactantiana anonymus dederit προσγἱνοται J Alexander, itps (i. e. πατρὁς ) Yivovcai codd., wpoYtvovtat Rzachius, πατρὸς \\lvo;> ytvovtai Hartelius )