Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

denique homo non statim quam natus est rectus ingreditur, sed quadrupes primo, quia ratio corporis et huius praesentis uitae communis est nobis cum mutis animalibus: post deinde confirmatis uiribus erigitur et lingua eius in eloquium soluitur et mutum animal esse desinit.

quae ratio docet mortalem nasci hominem, postea uero inmortalem fieri, cum coeperit ex deo uiuere id est iustitiam sequi, quae continetur in dei cultu, cum excitauerit hominem deus ad aspectum caeli ac sui. quod tum fit, cum homo caelesti lauacro purificatus exponit infantiam cum omni labe uitae prioris et incremento diuini uigoris accepto fit homo perfectus ac plenus.

ergo quia uirtutem proposuit homini deus, licet [*](AUCTORES 23—26] cf. I Cor. 13,11; Eph.4,13 (Et; α̌νδρα τέλειον). ) [*](BHSPJ 2 uirtute**mereamur (me er.) B 4 est data H rursum BSP 5 soluitur S 8 cuius codd. recent. et edd. et ratio] e* (t er.) ratio et natura B praebet corporis S 9 humuwergunt Cx et W m. 2) P 11 caelo* (m er.) H 12 malim euenit 13 clset1 inter (signa traiectionis et t add. m. 2 ?) B, esset SP omnis homo natus om. P 14 mortalis P sequela (1 s. 1. er.) H, sequela S, sequella (exp. m. 3 ?) P 16 quam] quo* (d er.) H, quanrdo1 ex quam P3 19 animalesjse pI, animalesseij** P1 24 deponit Heumannus, sed cf. pag. 261, 7 exposito 25 perf*ectus P )

601
anima et corpus consociata sint, tamen contraria sunt et inpugnant inuicem. animi bona mala sunt corporis, id est opum fuga, uoluptatum interdictio, doloris mortisque contemptus. item corporis bona mala sunt animi, hoc est cupiditas et libido, quibus et opes adpetuntur et suauitates uariarum uoluptatum, quibus eneruatus animus extinguitur.

ideo necesse est iustum et sapientem in omnibus malis esse, quoniam malorum uictrix est fortitudo, iniustos autem in diuitiis, in honore, in potestate: , haec enim bona corporalia et terrena sunt; illi autem terrenam uitam agunt nec adsequi immortalitatem queunt, quia se uoluptatibus dediderunt, quae sunt uirtutis inimicae. itaque uita haec temporalis illi aeternae debet esse subiecta sicut corpus animae.

quisquis ergo animae uitam maluerit, uitam corporis contemnat necesse est nec aliter eniti ad summum poterit, nisi quae sunt ima despexerit. qui autem corporis uitam fuerit amplexus et cupiditates suas in terram deiecerit, illam superiorem uitam consequi non potest.

sed qui mauult bene uiuere in aeternum, male uiuet ad tempus et adficietur omnibus molestiis et laboribus quamdiu fuerit in terra, ut habeat diuinum et caeleste solacium. et qui maluerit bene uiuere ad tempus, male uiuet in aeternum: damnabitur enim sententia dei ad aeternam poenam, quia caelestibus bonis terrena praeposuit.

propterea igitur coli se deus expetit et honorari ab homine tamquam pater, ut uirtutem ac sapientiam teneat, quae sola inmortalitatem parit. nam quia nullus alius praeter ipsum donare eam potest, quia solus possidet, pietatem hominis qua [*](EPITOME 23-602, 2] c. 64, 4. 7. ) [*](BHSP] 1 famen B2 2 sunt om. H rMest B2 4 anime (ex -mi) S2 6 necesse est ideo H 7 homilnibus BI, inom* nibus B\' 8 iniustus B in (ante honore) s. I. B2 9 enim] est eras. H autem* P 10 qui H, q* (i. e. a in quia er.) S 11 dederunt H 13 quisquis ergo] ergo qui H aluerit H 14 niti P summum] summum bonum S 15 despexerit (pr. e ex i m. 3) P 16 illaj S2 18 aiff,icietur S2 19 terra. (m er.) H 20 maluerit] malet B, malit H; cf. 13 21 sentia Bl, corr. B1 23 expetit (alt. t add. m. 3) P 24 ac] et H 25 solam H quia om. H 26 qua] qui H )

602
deum honorauerit hoc adficit praemio., ut sit in aeternum beatus sitque aput deum et cum deo semper. [*](BHSPgJ 2 post cum deo semper in Sg locus est hic: (1) neque nunc aliquis eo confugiat, ut dicat ad ipsius culpam pertinere quod (sic scripsi. qui Sg) et bonum instituit et malum. cur enim malum uoluit esse, si id odio habet? cur non bonum tantum fecit, ut nemo (n ras. ex m S) peecaret, nemo faceret malum? quamquam hoc in omnibus fere prioribus libris docuerim et id iam superius (c. 5, 15 ss.) quamuis leuiter attigerim, tamen subinde admonendum est, quia omnis ratio (uirtutis) (hoc addidi, cf. proximum nulla enim uirtus esse poterat, uerba § 6 cui omnis ratio eqs., § 13 ut ratio eqs., locum similis disputationis post cap. 19, 8 libri de opifido dei in quibusdam codd. insertae hunc ne uirtus otio torpens naturam suam perderet. cuius omnis ratio in eo est ut eqs.) in eo posita est. (2) nulla (nulla, er. *, S) enim uirtus esse poterat, nisi diuersa fecisset, nec omnino apparere uis boni potest nisi ex mali comparatione: adeo malum nihil aliud est quam boni interpretatio. sublato igitur malo etiam bonum tolli necesse est. (3) si laeuam manum aut pedem amputaueris, nec corpus erit integrum nec uita ipsa constabit: adeo ad compagem (copagem Bg) corporis temperandam aptissime cum dextris siuistra iunguntur. (4) item si pares calculos feceris, nemo ludet, si unum colorem circo dederis, nemo spectandum putabit sublata omni i circensium uoluptate: quos profecto qui primus (Heumannus, prius /pus SJ Sg) instituit, amator unius coloris fuit, sed alterum ei quasi aemulum posuit, ut posset esse certamen et aliqua in spectaculo gratia. (5) sic deus cum bonum constitueret, cum uirtutem daret, statuit etiam diuersa, cum quibus illa confligerent. si desit hostis et pugna, nulla uictoria est. tolle certamen, ne uirtus quidem quicquam est. quam multa sunt hominum inter se et quam uariis artibus constituta certamina! nemo tamen fortior uelocior praestantior haberetur, si aduersarium cum quo contenderet non haberet. unde autem abest uictoria, abesse hinc et gloriam simul et praemium necesse est. (6) ut igitur uirtutem ipsam exercitatione assidua roboraret eamque faceret de malorum conflictatione perfectam, utrumque simul dedit, quia utrumque sine altero retinere uim suam non potest. ergo diuersitas est cui omnis ratio uirtutis (sic scripsi, ueritatis Sg, cf. § 1) innititur. (7) non me praeterit quid hoc loco a peritioribus possit opponi (ex apponi S). si bonum sine malo esse non potest, quomodo (quό g) primum hominem dicis (ante) (add. edd.) offensum deum in solo bono fuisse aut postea in solo bono futurum? discutienda nobis haec quaestio est, quod in prioribus libris praetermisi, ut hic implerem (fplerem g). (8) diximus superius (pag. 599, 3) ex elemeutis repugnantibus hominis constare naturam. corpus enim quia de fque ut uid. SI, qad [i. e. quia dejin ras. S2, qd* [i. e. quod/ g) terra est, comprehensibile (sequitur e in 81, del. S2) temporale brutum atque tenebrosum est, anima uero quia de caelo est, tenuis aeterna )
603