Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sanus igitur non est qui nulla spe maiore proposita iis bonis quibus ceteri utuntur in uita, labores et cruciatus et miserias anteponat.

si autem uirtus, ut ab ns rectissime dicitur, capessenda est, quia constet ad eam nasci hominem, subesse debet spes aliqua maior, quae malorum et laborum, quos perferre uirtutis est, magnum adferat praeclarumque solacium. nec aliter uirtus cum per se dura sit, haberi pro bono potest, quam si acerbitatem suam maximo bono penset.

aeque non aliter his bonis praesentibus abstinendum est, quam si sint alia maiora, propter quae tanti sit et uoluptates omittere et mala omnia sustinere. ea uero nulla sunt alia, ut in tertio docui, nisi perpetuae uitae. hanc autem praestare quis potest nisi deus, qui uirtutem ipsam proposuit ?

ergo in dei agnitione [*]( 23 in tertio] c. 12. ) [*](EPITOME 15-18] cf. c. 29, 7. 25-514, 5] c. 54, 4. ) [*](B(G)RHPV] 1 gratiae H ruirtusl B3 attigerit R 2 uelle* (t er.) B 3 quae] q. BI, corr. B1 4 hinc fere incepit codicis G pag. 130 (32), in qua nihil legi poterat 5 eteris sic R sibire pI, corr. P2 6 dicunt H rnilmirum B2\' 8 augere R 9 ardltributa B3 10 ingratia ut (—^ m.3) P ralut B1 11 *ut (a er.) B 13 nullam spem maiorem B proposita] proposita ita R iis R, his cett. 14 laboris B 15 ut om. R iis R, 9 his celt. ducitur H capissenda H 16 constat. H, constat V 17 quos] quae B praferre Pl, corr. P3 18 praeclarum PV 19 post bono 3 ud 4 litt. eras. B 20 aceruitatem B1 (corr. B1) H 21 si] quia H 23 uera R 24 docui] docui libro H qui H 25 deus (u ras. ex o) B [p]posuit P1 agnitione (a in ras. ex 2 litt. et pr. i in ras. m. 2) B, agnitiornel P1 ) [*]( XVIIII. Lact. 1. ) [*](33 )

514
et cultu rerum summa uersatur: in hoc est spes omnis ac salus hominis, hic est sapientiae gradus primus, ut sciamus qui sit nobis uerus pater eumque solum pietate debita prosequamur, huic pareamus, huic deuotissime seruiamus, in eo promerendo actus omnis et cura et opera collocetur.