Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Haec est uia quam philosophi quaerunt, sed ideo non inueniunt, quia in terra potius ubi apparere non potest quaerunt.

errant ergo uelut in mari magno nec quo ferantur intellegunt, quia nec uiam cernunt nec ducem sequuntur ullum.

eadem namque ratione hanc uitae uiam quaeri oportet qua in alto iter nauibus quaeritur: quae nisi aliquod caeli lumen obseruent, incertis cursibus uagantur.

quisquis autem rectum iter uitae tenere nititur, non terram debet aspicere, sed caelum et, ut apertius loquar, non hominem sequi debet, sed deum, non his terrestribus simulacris, sed deo seruire caelesti, non ad corpus referre omnia, sed ad mentem, non huic uitae dare operam, sed aeternae.

itaque si oculos in caelum semper intendas et solem qua oritur observes eumque habeas uitae quasi [*](B(G)RHPVJ 1 qui R 2 in mortem om. R 3 fons omnium H post fons eras. -V (i. e. est) P uix quarum 4 una uis una sedes et] unauisualsediset B\', un∗ussua|uiset corr. et s. 1. una uis una sedes add. B3 uisauna R quo BGF3, quod RHP1 (d del. P3) V edd. partibus (ex. m. 3) P 5 concordia. (m er.) B 7 quod] cum BI, corr. B2 est om. P1 (post sublime s. I. add. r P3) V sublimem BI, m tin. del. B5 post sublime s. I. quo add. B2, nunc erasum 8 difficultate. ac labore. (duo m er.) B 9 quem B quaesierunt B inuenerunt Bl, corr. B3 10 terram (exp. m. 3) B 11 uelut iu] ueluti B 12 uia (~ m. 3) P sequuntur, sed prim. u del. m. 3 B, alt. u ex a ? V, secuntur RHP ullum — namque om. B ullum omissum esse in G uestigia et spatia indicant 13 eodem R rationelmJ B2, rationem RPl, m exp. P21, ratione C er.) H uianrq.\' B* quta B3, quia RP1 (1 expunx. P3) V 14 quae] que Bl, qui B3H 15 uacantur H 16 post terram eras. tueri ut uid. B 18 seruiri B\', corr. B1 non] sed non Bx, et non JB2 in caelesti non (ad cor) desinit codicis G pag.124(26), sequiturpag. 125(62) paene tota lecta 20 opera H oculis R semper in caelum B, [sem](per)[i]ncaelum G 21 qua] cumB,c[u]ma oritur] hauritur B,hau(rit)ur G,oriatur H eumqu*e(aer.,).B )

508
nauigii ducem, sua sponte in uiam pedes dirigentur et illut caeleste lumen, quod sanis mentibus multo clarior sol est quam hic quem carne mortali uidemus, sic reget, sic gubernabit, ut ad summum sapientiae uirtutisque portum sine ullo errore perducat.

suscipienda igitur dei lei est, quae nos ad hoc iter dirigat, illa sancta, illa caelestis, quam Marcus Tullius in libro de re publica tertio paene diuina uoce depinxit: cuius ego, ne plura dicerem, uerba subieci.

est quidem uera lei recta ratio, naturae congruens, diffusa in omnis, constans, sempiterna, quae uocet ad officium iubendo, uetando a fraude deterreat, quae tamen neque probos frustra iubet aut uetat nec inprobos iubendo aut uetando mouet.

huic legi nec obrogari fas est neque derogari aliquid ex hac licet neque tota abrogari potest, nec uero aut per senatum aut per populum solui hac lege possumus, neque est quaerendus explanator aut inter-

pres Sextus Aelius, nec erit alia lex Romae alia [*](EPITOME 5 s. (dei lex)] c. 55, 1 (legemque diuinam). ) [*](AUCTORES 8] de rep. (IU 22, 33). ) [*](B(G)RHPVJ 1 uia BH derigentur B\', corr. B3 2 clarius RH solv B1 multo clarius est quam hic sol quem Isaeus 3 carni Bl, corr.B2 mortales B\\ corr. B2 (te) reget Heumannus gubernauit Bl, corr. B7 5 qui Bl, qurale corr. B* adhoc (0 ex u m. 3) P 6 illa (ante caelestis) omissum esse in G uestigia et spatia indicant Marcus Tullius] mentuln lius (~ add. et en exp. m. 3) P 7 poene Bl, corr. B3, pede (d del. et di III corr. m. 3) P depencsit B\', depincsit B2, depinxit B3 \'cuius1 B3 8 dicere Bx C-re B3) R rectoj B3 9 omnes BGH constant B\\ corr.B3 10 seinpiitjerna1 (it et na m. 3) B qurale B2 uoce R 11 deterrreat B2 que B probos ex prob[u]us Bi1 frustra P3 12 inprobus B1, corr. B1 b 13 legio P1 (0 expunx. P1) V a[brog]<a)[r]e G, progari P1 Cprogari PV, aerogari V neque — licet om. R derogare H 14 rhlac V 15 per (ante populum) om. BG 16 possumus (pr. u in ras. ex i? m. 2) B, (p)oss[im]u[s] G neque] sed quid B\' (corr. B3), uestigia 6 litterarum in G qUfalerendus (a m. 3, s ex m m. 2) B, 〈q〉uae〈r〉[en]d〈u〉m G aut] ut BI, corr. B2, nec R interpres Sextus Aelius (in quo uix eius desideratur) recepi ex interpres - extusaelius H; interpresalius (e add. m. 2) B, interpr〈esa〉[l]ius G, interpres laelius R, interpres aelius pI Caelius P2) V; interpres eius alius edd. 17 rex (corr. m. 2) P roma H )

509
Athenis, alia nunc alia posthac, sed et omnes gentes et omni tempore una lex et sempiterna et inmutabilis continebit unusque erit communis quasi magister et imperator omnium deus: ille legis huius inuentor disceptator lator, cui qui non parebit, ipse se fugiet ac naturam hominis aspernatus hoc ipso luet maximas ( poenas, etiamsi cetera supplicia quae putantur effugerit.

quis sacramentum dei sciens tam significanter eDarrare legem dei posset quam illam homo longe a ueritatis notitia remotus expressit? ego uero eos qui uera inprudentes loquuntur sic habendos puto, tamquam diuinent spiritu aliquo instincti.

quodsi ut legis sanctae uim rationemque peruidit, ita illut quoque scisset aut explicasset, in quibus praeceptis lex ipsa consisteret, non philosophi functus fuisset officio, sed prophetae.

quod quia facere ille non poterat, nobis faciendum est, quibus ipsa lex tradita est ab illo uno magistro et imperatore omnium deo.