Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Haec est illa perfecta iustitia quae custodit humanam de qua philosophi locuntur societatem, hic diuitiarum maximus ac uerissimus fructus est, non uti opibus ad propriam unius uoluptatem, sed ad multorum salutem, non ad praesentem suum fructum, sed ad iustitiam, quae sola non interit.

tenendum est igitur omni modo ut ab officio misericordiae spes recipiendi absit omnino: huius enim operis et officii merces a deo est expectanda solo. nam si ab homine expectes, iam non humanitas erit illa, sed beneficii faeneratio, nec potest uideri [*](AUCTORES 1] Cic. pro Marcell. 4, 11. ) [*](BRHPVJ 1 certa ut uid. B1, in ras. corr. B* uoluptate H **ipsa (et ? er.) B 2 operwe B1, operae V non] non aliquando codd. Cic. paene omnes ad H 3 haeto J33 iustitia tma,gis (ma m. 3) omissis uerbis et lenitas florescet cottidie m. 1, florescat cotidie s. I. add. m. 3 B at haec tua iustitia et lenitas animi codd. Cic. paene omnes 4 florescit codd. quidam Cic. cotidie HPV tribulibus suis] indigentibus suis amicis B 5 aut clientibus] audientibus V largiuntur ? Heumannus 6 non] nec Heumannus et om. R legitio Pl, corr. PJ 7 beneficientia BH, benefitirentila PJ, beneficia V est (post nulla) om. R 8 quicquid part. ras. ex quicquam P 9 facinore B, fenore RP reddit B beneficientia BH, benefiti\'enti\'a P1 et beneficentia non erit glossema uidetur Heumanno ret\'si P 10 iis R, his cett. (nisi quod his ex hi P\') 11 an sequetur ? 12 liberatatis B* 13 humanam] humanam uitani B 14 locuuntur BI, loqu*ntur sic Bs, locuntur RP, loquuntur HV 16 uoluntatem Bl, corr. Bs 17 iustiam R tenenda B 18 ad B\', corr. B1 19 officiril B1 20 expectanda est H expetenda P1 (in ras. corr. P\') V 21 fweneratio B3, feneratio PV \' )

525
bene meruisse qui quod facit non alteri, sed sibi praestat. et tamen res eodem redit, ut quod alteri quisque praestiterit nihil ab eo commodi sperans, uere sibi praestet, quia mercedem capiet a deo.

item deus praecipit ut si quando cenam parauerimus, eos in conuictum adhibeamus qui reuocare non possint et uicem reddere, ut omnis actus uitae nostrae non careat misericordiae munere.

nec tamen quisquam interdictum sibi putet aut communione cum amicis aut caritate cum proximis, sed notum nobis deus fecit quod sit uerum et iustum opus: ita nos oportet cum proximis uiuere, dummodo sciamus illut ad hominem, hoc ad deum pertinere.

praecipua igitur uirtus hospitalitas, quod philosophi quoque aiunt, sed eam detorquent a uera iustitia et ad commodum rapiunt. recte inquit Cicero a Theophrasto est laudata hospitalitas. est enim, ut mihi quidem uidetur, ualde decorum patere domus hominum inlustrium hospitibus inlustribus.

eodem modo rursus errauit quo tum, cum idoneis esse diceret largiendum. non enim iusti et sapientis uiri domus inlustribus debet patere, sed humilibus et abiectis: nam inlustres illi ac potentes nulla re possunt indigere, quos opulentia sua et [*](EPITOME 4-6. 18 s.] c. 60, 6. ) [*](AUCTOBES 4-6] Luc. 14, 12. 13] de off. II 18, 64. 17] cf. pag. 595, 4. ) [*](BRHPV] 1 meritus*** (sed er.) B fecit H 3 ad Bae spectans P1 (in ras. corr. P2) V 4 capiat HP idem BRP praecepit BH caenam BarRV 5 parauerimus B2 s. I. corr., pararimus BI, parauimus RH, proparauimus P1 (corr. P2) V eos] eos magis R inconueniathibeamus B\', inconuictuathibeamus sic B3 conuinctum H, uictum P1 (corr. P1) V qui* (t er.) B reruocarel B3 6 possunt B uicem] ////// uicem (6 apices eras.) P, ut uicem V 7 misericordiae — quisquam om. R misericordiae (e fin. add. m. 2) B munera BI, corr. Bs 8 aut om. R communionem RH caritatem BRH 9 notum, PJ uerum] et uerum H iustus P1, corr. P1 12 uirtus (est> edd. hospitalitatis V ea R 13 rapiunt* (u ? er.) B inquid B 14 a] etiam a Cic. Theophrasto] deofactuto1 B3, theofrasto cett. 15 ualde] laude B\', corr. B3 dequorum R 16 domus BH cum omnibus paene codd. Cic., domos RP, domos (exp. m. 2) V inlustrium] inlustrius sic H, iulustrum V 18 sapientes (sed alt. e ex i B1) BPI, -tis corr. P3 19 sed] sed et R 20 opuletia R )

526
munit et honorat.

nihil autem a iusto uiro faciendum est nisi quod sit beneficum. beneficium autem si refertur, interit atque finitur: nec enim possumus id habere integrum cuius pretium nobis persolutum est.

in iis itaque beneficiis iustitiae ratio uersatur quae salua et incorrupta permanserint, permanent autem non aliter quam si praestentur iis hominibus qui prodesse nullo modo possunt.

at ille m recipiendis lnlustribus nihil spectauit aliut nisi utilitatem nec dissimulauit homo ingeniosus quid ex eo commodi speraret. ait enim, qui id faciat, potentem aput exteros futurum per gratiam principum, quos sibi hospitii et amicitiae iure constrinxerit.

o quam multis argumentis (Ciceronis inconstantia, si id agerem, coargui posset! nec tam nostris quam suis uerbis refelleretur. idem quippe ait, ut quisque maxime ad suum commodum referat quaecumque agit, ita minime esse uirum bonum.

idem etiam negat simplicis et aperti hominis esse ambire, simulare aliquid et praetendere, aliut agere uideri, cum aliut agat, praestare se alteri fingere quod sibi praestet, sed malitiosi potius et astuti et fallacis et subdoli.

quomodo ergo defenderet quominus ambitiosa illa hospitalitas malitia esset? tu mihi per omnes [*](EPITOME 14-20] cf. c. 59, 2. ) [*](AUCTORES 9] de off. II 18, 64. 14] de legg. I 18, 49. 16] cf. de off. I 30, 109; de re publ. III 16, 26. ) [*](BRHPV] 1 autem om. PV a* (d er.) H uiro iusto PV est om. B 2 beneticum] beneficium B (sed quod sequitur beneficium om. B1, s. I. add. B2) BVedd. 4 iis R, his cett. 5 ueretur ut uid. Bl, in ras. et s. I. corr. B* salua (alua in ras. ex 2 lift. m. 2) B permanserit B permanet B 6 alter H prestentor1 B3 iis R, his BHPac (ex h ras. i eorr.) V prodeesse BR 7 \'pos\'sunt B1 8 spectabit (b ex u) B1, expectauit H nec] et non H dissimilauit Bl, corr. B2 ingeniosos Hse 9 qui id (ante faciat) B3, quid BlRHPV faciutpofrentem B* 11 sibi] ubi ut uid. BJ, corr. B2 constninijerit B3, constrinxerint R 12 agere ( m. 2) B 13 tamen H uerbis om. V refelletur B\' (corr. B1) H, probat Heumannus 14 quippe ait] qui dixit (dix in ras. ex 4 litt., quarum primae dp, m. 2) B malimeu P su\'u\'m B1 15 agit] ait V minimu B1, corr. B1 16 ex aperti hoc periti B2, auerti R1 18 agere uideri cum aliud s. I. B3 uidere P aliut scr., aliud B3RHPY 20 fallacis (1 ras. ex e) V 21 omnis R )

527
portas circumcurses, ut aduenientes populorum atque urbium principes domum tuam inuites, ut per eos aput ciues eorum potentiam consequare, uelisque te iustum et humanum et hospitalem uideri, cum studeas utilitati tuae ?

uerum hoc ille non potius incaute, — quid enim minus in Ciceronem conuenit? — sed ignorantia ueri iuris prudens ac sciens in hos se laqueos induit.

quod ut ei possit ignosci, testificatus est non ad ueram iustitiam, quam non teneat, praecepta se dare, sed ad umbram imaginemque iustitiae. ignoscendum est igitur umbratico et imaginario praeceptori uec ab eo ueritas exigenda est qui se nescire fateatur.

— captiuorum redemptio magnum atque praeclarum iustitiae munus est, quod idem ipse Tullius adprobauit. atque haec benignitas inquit etiam rei publicae est utilis, redimi e seruitute captos, locupletari tenuiores. hanc ego consuetudinem benignitatis largitioni munerum longe antepono, haec est grauium hominum atque magnorum.

proprium igitur iustorum opus est alere pauperes ac redimere captiuos, cum aput iniustos, si qui haec faciant, graues et magni appellentur: iis enim maxime laudis est bene facere quibus nemo sperauit esse facturos.

nam qui bonum facit uel consanguineo uel proximo uel amico, aut nullam aut certe non magnam laudem [*](EPITOME 17 s.] c. 60, 7. ) [*](AUCTORES 6. 7 ss.] cf. pag. 504, 6 ss. 13] de off. II 18, 63. ) [*](BRHPVj 1 circumcorses Bac, circumcursus Rac ut] et H popu- 00 I los R 2 domu* (s. I.2 litt. er., post u er. m) B tu* (m er., a add. m. 2) B leorumj Bs 3 potentia R consequiara B2 uelisque (a s. I. er.) B itei PJ, et V 4 utilirtati1 P1 5 cicerone B 6 prudens (u ex o m. 1 ?) B afc1 PJ his Bx, corr. B3 laque*os ex adquehos B3 7 inuit H posset RH 13 haec om. B\' (add. B3) H inquit] idquide Bl, corr. B3, inquid R 14 utiliA B3, utillis Par (pr. 1 er.) V de R seruitute in ras. ex 10 litt. B3 captiuos B locupletare V 15 inter tenuiores et hanc Lact. quaedam omisit ergo codd. quidam Cic. 19 iustos H grauis Bl, corr. B2 graue sed H 20 iis R, his cett. laudi RHV maximae laudis Dauisius ad Epit. c. LX V adn. 9 et Heumannus quibus scripsi Dauisium secutus ibid. queis conicientem, quos C; quos nemo (paria) Heumannus; cf. Addenda sperabit Bae 21 nam ex num P2 22 aut (ante certe) om. R laude H )

528
meretur, quia facere debet sitque impius ac detestabilis, nisi fecerit id quod ab eo et natura ipsa et necessitudo exigit, et si facit, non tam gloriae adsequendae quam reprehensionis uitandae gratia facit.

qui autem facit alieno et ignoto, is uero dignus est laude, quoniam ut faceret sola ductus est humanitate. ibi ergo iustitia est ubi ad bene faciendum necessitatis uinculum nullum est.

hoc igitur officium benignitatis ne anteponere quidem largitioni munerum debuit: quod est conparantis et e duobus bonis id quod sit melius eligentis.

illa enim largitio hominum patrimonia sua in munera abicientium inanis et leuis et ab omni iustitia remotissima est. itaque ne dici quidem munera oportet in quibus nemo accipit nisi qui accipere non meretur.