Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nostro autem populo quid horum potest obici, cuius omnis religio est sine scelere ac sine macula uiuere?

cum igitur uideant se ac suos ea quae diximus gerere, nostros autem nihil aliut operari nisi aecum et bonum, poterant, si quid saperent, ex hoc intellegere et illos qui bonum faciunt pios esse et se inpios qui nefanda committunt.

neque enim fieri potest ut : qui in omnibus uitae suae actibus non errant, in ipsa summa errent, hoc est in religione, quae rerum omnium caput est:

inpietas enim suscepta in eo quod est summum per cetera uniuersa sequeretur. aeque fieri non potest ut ipsi qui errant in omni uita, non et in religione fallantur, quoniam pietas in summo regulam tenens tenorem suum seruaret in ceteris. ita fit ut in utraque parte de condicione rerum quae geruntur qualis sit summa ipsa noscatur.