Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Nonnumquam tamen sentiunt se malos esse et ueterum saeculorum statum laudant et de suis moribus meritisque coniectant abesse iustitiam: quam obuersantem oculis suis non tantum non suscipiunt nec adgnoscunt, uerum etiam uiolenter oderunt et persecuntur et exterminare contendunt.

fingamus hanc interim non esse iustitiam quam nos sequimur: quomodo si illa uenerit quam ueram putant, eam recipient? qui laniant et occidunt eos quos et ipsi fatentur imitatores esse iustorum, quia bona operentur et iusta, cum si tantummodo malos occiderent, digni essent ad quos iustitia non ueniret: cui nulla fuit alia causa linquendi terram quam humani cruoris effusio.

quanto magis, cum pios interficiant et ipsos iustitiae sectatores pro hostibus ducant, immo uero plus quam pro hostibus? quibus utique, cum animas eorum et opes et liberos ferro et igni adpetant, tamen parcitur uictis et est locus inter arma clementiae, aut si adeo saeuiri placuit, nihil plus in eos fit quam ut occidantur uel in seruitutem abducantur.

hoc uero inenarrabile est quod fit aduersus eos qui malefacere nesciunt, et nulli nocentiores habentur quam qui sunt ex omnibus innocentes. audent igitur homines inprobissimi iustitiae facere mentionem, qui feras inmanitate uincunt, qui placidissimum dei gregem uastant [*](EPITOME 8—425, 23] c. 47, 3-5. ) [*](EXPILATORES 15-19] Lucifer pag. 288, 25-28. ) [*](BRHSPVJ 2 saeculorum in saecularW corr. B2 et om. P moribus] oneribus B1, honoribus B2 3 obesse S, tabesse P obseruantem vae: 4 non ante suscipiunt] niOj B2 suspiciunt B 5 persequuntur HSP, persequentur Vac dignamus ut uid. Bl, corr. B2 6 interim hanc H non om. H 7 eam om. P *recipient (p er.) V 9 operarentur V cum si] curiisi Bl, cuhii si B2 tantum B, tanto modo R 10 occiderint V 11 relinquendi R, liquendi HSl, ll- S2 humana R 13 hostiis R pro om. Y 14 qui*** (bus er.) B, quibus om. RH cum] et B 15 et (ante igni) om. R inter] et inter P 16 clementia H i seueri Bx, seuiri B2, saeu?ri H in eos] in deo Bcorr. B3, in eo H 17 uel in seruitutem abducantur om. P 18 quia (exp. m. 3) B male.facere (q er., fa ex u ? an it ?) P 21 facere] ferrae P ferras V inmanitate* (rn er.) B )

425
  1. lupi ceu
  2. raptores atra in nebula, quos inproba uentris
  3. exegit caecos rabies
  4. .

uerum hos non uentris, sed cordis rabies efferauit nec atra in nebula, sed aperta praedatione grassantur nec eos umquam conscientia scelerum reuocat, ne sanctum ac pium nomen iustitiae ore illo uiolent quod cruore innocentium tamquam rictus bestiarum madet.

huius tanti et tam pertinacis odii quam potissimum causam esse dicamus? utrumne ueritas odium parit, ut ait poeta quasi diuino spiritu instinctus, an erubescunt coram iustis et bonis esse nequam, an potius utrumque? nam et ueritas ideo semper inuisa est, quod is qui peccat uult habere liberum peccandi locum nec aliter se putat malefactorum uoluptate securius perfrui posse, quam si nemo sit cui delicta non placeant.

ergo tamquam scelerum et malitiae suae testes extirpare funditus nituntur et tollere grauesque sibi putant, tamquam uita eorum coarguatur.

cur enim sint aliqui intempestiue boni, qui corruptis moribus publicis conuicium bene uiuendo faciant? cur non omnes sint aeque mali rapaces inpudici adulteri periuri cupidi fraudulenti? quin potius auferantur quibus coram male uiuere pudet, qui peccantium frontem etsi non uerbis, quia tacent, tamen ipso uitae genere dissimili feriunt et uerberant. castigare enim uidetur quicumque dissentit.

nec est magnopere mirandum, si aduersus homines ista hunt, cum aduersus ipsum deum propter eandem causam insurrexerit [*](AUCTORES 1 ss.] Verg. Aen. II 355 ss. 9] Terent. Andr. I 1,41. ) [*](BRHSPYj 2 raptorrels PJ quas P1, corr. P2 3 exiget Bl, corr. B2 coecos V 4 rapies, part. ras. corr. V 5 predicatione V 6 iustitia R 7 uiolento H ritus BP, rictu H 8 inadewt B1 et] ac R peritinacis P 9 causam om. H 10 an] sane R 11 nequa (~ m. 2) S utrumque (t ex i) P 12 et om. R semper ideo H ideo] odio S his S qui**peccat (in er.) V 14 sit] esse possit H 15 placeat R tamquam] quasi H 16 extyrpare R nitundur V graues quos B, graues qui H 17 uitam P intempestiue boni qui om. R 18 quo Vac uitium B, conuictum H, conuitium P 20 fradulenti S aut ferantur H 22 quiw B1 tacewt B7 generi B\', corr. B1 25 insurrexerit (it ras. ex untj B )

426
etiam populus in spe constitutus nec dei nescius, sequiturque iustos eadem necessitas quae ipsum iustitiae uiolauit auctorem.

uexant ergo et exquisitis poenarum generibus excruciant parumque habent interficere quos oderunt, nisi etiam crudelitas corporibus inludat.

si qui autem doloris uel mortis metu uel suapte perfidia caeleste sacramentum deseruerint et ad funesta sacrificia consenserint, eos laudant et honoribus mact.ant, ut eorum exemplo ceteros inliciant.

qui autem magni aestimauerint fidem cultoresque se dei non abnegauerint, in eos uero totis carnificinae suae uiribus, ueluti sanguinem sitiant, incumbunt et desperatos uocant, quia corpori suo minime parcunt: quasi quicquam desperatius esse possit quam torquere ac dilaniare eum quem scias esse innocentem.

adeo nec pudor ullus aput eos superest a quibus abest omnis humanitas et retorquent in homines iustos conuicia sibi congruentia.

inpios enim uocant, ipsi scilicet pii et ab humano sanguine abhorrentes, cum si et actus suos considerent et illorum quos tamquam inpios damnant, iam intellegant quam mendaces sint et iis omnibus quae aduersus bonos aut dicunt aut faciunt digniores.

non [*](EPITOME 3 ss.] c. 49, 6. 8-10] c. 49, 5. 11-19] c. 49, 6 s. 19-427, 15] c. 54, 7. ) [*](EXPILATOBES 3-11] Lucifer pag. 290, 11-16. ) [*](B(G)RHSPV] 1 etiam om. B in om. B constitutus] consecutus ut uid. B\', in ras. corr. B\' 3 uexanter P rpoenaruml JB3 4 habentew B* corporitotfs P 5 quis R a Mortis incipit codicis G pag. 99 (91) paene tota lecta metum P 6 sua BGB, suapte sic P perfidiae H ad om. B\' (s. I. Bt) G 7 conserint H laudent R 8 inliceant B\' (corr. B2) GPpe (e ex i Pi) magnam G aestimauerunt G 9 cultoresee ee que se] cultor eS (s. I. corr. m. rec.) S se dei non] eorum B an se (esse) scribendum ? cf. Lucifer. pag. 290,14 cultoresque dei nos esse non abnegemus abnegauerint (i ras. ex u) B, abnegauerunt V uero ex- punxit m. 1 ? S, om. P 10 totos R carnificiffae B, carnificae V sanguine R siti[n]t sic G 11 et om. R disperatos B qua P parcant R 12 quidquam (d ex c) B7, quiquam G 13 eum quem] eumq. V esse om. P adeS B, adõ. V 14 omnis humanitas abest H 15 conuitia RSP 16 ipsi] ii si H \'impii B3 17 suos om. P 18 damnajtiam Bl, damnant\'*iam B1 intellegent (ex -ant) B1, intellegunt H et] ex H iis R, his cett., nisi quod [hi]s G 19 quae om. R aut dicunt] audent B1, corr. B3 <di)[cent] G )

427
enim de nostro, sed ex illorum numero semper existunt qui uias obsideant armati, maria praedentur, uel si palam grassari non licuit, uenena clam temperent, qui uxores necent, ut dotes earum lucrentur, aut maritos, ut adulteris nubant, qui natos ex se pueros aut strangulent aut, si nimium pii fuerint, exponant, qui libidines incestas nec a filia nec sorore nec:

matre nec sacerdote contineant, qui aduersus ciues suos patriamque coniurent, qui nec culleum metuant, qui denique sacrilegia committant et deorum quos colunt templa despolient, et, ut quae levia sunt atque usitata dicamus, qui hereditates captent, testamenta supponant, iustos heredes uel auferant uel excludant, qui corpora sua libidinibus prostituant,

qui demque inmemores quid nati sint, cum feminis patientia certent, qui sanctissimam quoque corporis sui partem contra fas omne polluant ac profanent, qui uirilia sua ferro metant et, quod est sceleratius, ut sint religionis antistites, qui ne uitae quidem suae parcant, sed extinguendas publice animas suas uendant, qui si iudices sedeant, aut inmeritos perdant mercede corrupti aut noxios inpune dimittant, qui caelum quoque ipsum ueneficiis adpetant, tamquam illorum malitiam terra non capiat: [*](EPITOME 18 s.] c. 54, 9. ) [*](B(G)RHSPV] 1 (nos)tros G 2 praedantur R, prae***dentur H crassari S 3 uenenum H temperant R negent P dotibus P 4 ut] aut RSar 5 strigulent Bl, stra- corr. B7, strang[ullj(ent) G, stranguilent R si* (i er.) B uimium] minus S 6 a (ante filial RSP, om. BGHV nec a sorore nec a matre nec a sacerdote P in inatre(nec)[sa] desinit codicis G pag. 99 (91), sequitur pag. 100 (92), cuius in uerss. 1-10 pleraque legi poterant 8 patriaque H nec I ulleum P Wculleum B3, ecnleum R, ullum H, curNeum V qui denique] quid enim P 9 et] ac H templa quos colunt H dispolient BGH 10 ut et G ut quae] u u. utque P laeuia BG atque orn. S ex usitata hoc lisitata B2, u*sitata (i er.) H, usitartal V2 [ha](er)[editates] G, hereditatis P 11 capiant B1, corr. B3 et testamenta H subponant HV 13 nati sunt, V patientiae R certant S 14 fas] has P omniu Bl, corr. B3 15 polluwnt (a s. I. add. m. 2, renouauit m. 3) B profanant Bl (corr. B3) P qui] De eunucis qui H metunt Bl, corr. B3 16 antestites V nec B uitae suae quidem B 17 publicae ВrR suas om. Y 20 malitia C m. 2) S )

428

haec, inquam, et his plura scelera utique ab iis fiunt qui deos colunt. quis inter haec tot et tanta iustitiae locus est? et ego de multis pauca collegi, non ut arguerem, sed ut ostenderem.

qui uolet scire omnia, Senecae libros in manum sumat, qui morum uitiorumque publicorum et descriptor uerissimus et insectator acerrimus fuit.

sed et Lucilius tenebrosam istam uitam circumscripte breuiterque depinxit his uersibus:

  1. nunc uero a mani ad noctem, festo atque profesto,
  2. totus item pariterque die populusque patresque
  3. iactare indu foro se omnes, decedere nusquam,
  4. uni se atque eidem studio omnes dedere et arti,
  5. uerba dare ut caute possint, pugnare dolose;
  6. blanditia certare, bonum simulare uirum se;
  7. insidias facere, ut si hostes sint omnibus omnes
  8. .
[*](AUCTORES 8 ss.] ex libr. incert. frg. IV. ) [*](B(G)RHSPV] 1 plurima BH iis R, his cett. 2 et] ac S malim tanta (uitia), Hartelius (portenta) coni. est om. H et] ut eras. B 3 ergo B 4 sinecę V sumat in manum B 5 sumant V morum] mirum B\', corr. B3, manu H 6 insectator recepi ex accusator et insectator R, accusator cett., quod glossema esse et memoria codicis R prodit et locus Quintiliani inst. X1,129 (Seneca) egregius tamen uitiorum insectator a Buenemanno indicatus; cf. Addenda ad pag. 58, 3 s.; 402, 15 lucillius P 7 circumscribit H breuiterrq.1B, et breuiterque H uerbis BSP a [S](ibus)[nune] incipit codicis G pag. 101 (97), cuius in uerss. 1-5 perpauca agnoscebantur 8 a mani V Baehrensius (frg. 9), a mane BRS, amant H, amem P, in G (a)[m](ane), nihil certi festo] fert n\', corr. B3, [fj .. [t]l, post f 2 litt. plane euanuerunt fort. er, ut fuerit fert, sed cum post t in fine uersus minutum o fuisse possit, fort. etiam festo scriptum fuit, G adque P atque profesto om. H profesto — populusque om. Bs, adque (hoc, quamquam atque iam m. 1 scripserat, in inf mg. repetiit m. 3) profesto totos item pariterque die populosque in inf. mg. add. B3 profesto totus] profestotus P 9 totus item] toto itidem Janus Dousa pariterque die] pariter quidem R dies HV populosque H patresqu*e (a er.) B pariter populus, plebesque patresque Baehrensius 10 iacturae Bl, corr. B3, (ia)[ctu] ..., post ctu 3, uix 4 litt. euanuerunt, G indi (alt. i ex u) B2, indo P foro se R, forum se B, foros H, fori se S, forus se P, forus sa V omne P onusquam R 11 adque B, [at](que) G idem HSP, eidem Y omnersl P2, r i dedere - caute] dedareet[i]rlqueauadereutcautae B\', dedaretaterjqueeuadereutcaut*e B2, dedaret in dederet corr. B3 de*dere H 12 dolos:a Bl, dolos*,* B1, dolo H 13 blandiri S 14 si in ras. ex eodem si aut ei B3)
429