Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Hi ergo de quibus dixi cum praesente me ac dolente sacrilegas suas litteras explicassent, et illorum superba inpietate stimulatus et ueritatis ipsius conscientia et, ut ego arbitror, deo, suscepi hoc munus, ut omnibus ingenii mei uiribus accusatores iustitiae refutarem, non ut contra hos scriberem qui paucis uerbis obteri poterant, sed ut omnes qui ubique idem operis efficiunt aut effecerunt, uno semel inpetu profligarem.

non dubito enim quin et alii plurimi et multis in locis et non modo Graecis, sed etiam Latinis litteris monumentum iniustitiae suae struxerint. quibus singulis quoniam respondere non poteram, sic agendam mihi hanc causam putaui, ut et priores cum suis omnibus scriptis peruerterem et futuris omnem facultatem scribendi aut respondendi amputarem. praebeant modo aures : efficiam profecto ut quicumque ista cognouerit, aut suscipiat quod ante damnauit aut, quod est proximum, deridere aliquando desistat.

quamquam Tertullianus eandem causam plene perorauerit in eo libro cui Apologeticum nomen est, tamen quoniam [*](EXPILATORES 23—412, 2] Isidor. orig. VI 8, G (5). ) [*](BRHSPVj 1 patrem S alitoremque B, alitorem H, auctoremque S, altioremque V 2 adimisti B 3 redigisti H 4 arguat B 5 deos] et illos deos B mancipias V cf. deo mancipatos Lucifer pag. 300,18 ei om. H 6 deo om. P cui P 7 hic P praesentc me] praesentes B ac (h s. I. er.) B, et H dolente] delentcs B I, dclcgcntes B2 8 suas om. P 9 conscientia ex conscientio 82 10 deo] ideo B; post dco fort. duce (an ducibus ? cf. II19, 5) uel instruente (cf. VI1, 1, adde Cyprian. pag. 842, 7 s.) uel inspimntc (cf. fi 7, adde Cyprian. pag. 702, 3; 7!)J\', 1) uel simile aliquid excidisse putant Cellarius et Btienemanum; <II> deo Hartelius ingeniis P 12 subteri B, obtinere H, obtineri V 13 opruis B\', oper∗is B2 efficerunt B simul H edd., sed cf. 11126,10 14 et (ante nou) om. P 15 monumenta B iustitiae P 16 instmxerint B, struxerunt RH, strinxerint V quifo:\' P2 responderrel P2 17 ut om. P r(\'t1 P 19 amputare P 20 suspiciat B 22 quamrquam\' B2, quam quoniam H tertulianus H paene Bl, corr. B3 23 cui om. P apologeticfi B, apologetico (apoll- p) RSPY, apollogeticus H )

412
aliut est accusantibus respondere, quod in defensione aut negatione sola positum est, aliut instituere, quod nos facimus, in quo necesse est doctrinae totius substantiam contineri, non defugi hunc laborem, ut inplerem materiam, quam Cyprianus non est exsecutus in ea oratione, qua Demetrianum sicut ipse ait oblatrantem atque obstrepentem ueritati redarguere conatur.

qua materia non est usus ut debuit: non enim scripturae testimoniis, quam ille utique uanam fictam commenticiam putabat, sed argumentis et ratione fuerat refellendus.

nam cum ageret contra hominem ueritatis ignarum, dilatis paulisper diuinis lectionibus formare hunc a principio tamquam rudem debuit eique paulatim lucis principia monstrare, ne toto lumine obiecto caligaret.

nam sicut infans solidi ac fortis cibi capere uim non potest ob stomachi teneritudinem, sed liquore lactis ac mollitudine alitur, donec firmatis uiribus uesci fortioribus possit, ita et huic oportebat, quia nondum poterat capere diuina, prius humana testimonia offerri id est philosophorum et historicorum, ut suis potissimum refutaretur auctoribus.

quod quia ille non fecit raptus eximia eruditione diuinarum litterarum, ut iis solis contentus esset quibus fides constat, accessi deo inspirante, ut ego facerem et simul ut uiam ceteris ad imitandum pararem.

ac si hortatu nostro docti [*](AUCTORES 6] ad Demetr. c. 1. ) [*](BliHSPV] 1 quod] quod aut BH, quod est R in om. H uegatione] in negatione H 2 est om. R fecimus SP 3 quo fq in ras. ex s ? m. 3) B rcolltilleril B3 defugi* (i er.) B, defugio H 4 iuplere B, inpleam H 5 in ea] ne P post qua (~ ut uid. er.) s. I. ad B2 deiuetrium V 7 quS inateria (duo - ut uid. er.) B 8 uanam] unam P commenticiamque B, commentaticiam H, commeutitialU V lOcumJ eUlll et S 11 lectitionibus H a om. P 12 deberet H demonstrare B, monstarent sic H 13 calig**aret (in er.) B 14 stomaci B 15 liquo- v rem Bsar alit (i. e. -tur) ex alit (i. e. -tt\'l\') 82 decet B\', donec et B2 »*uesci (ut er.) B uesci tirmatis uiribus P 10 et om. H quia] quoniam H, qui P nondum] adhuc nondum B 17 offerres B, adferri H, offerre P idest (st ex m nł. 2) S 18 et historicorum om. V istoicorum BarRar (in utroque cod. pr. i cr.), stoicorum H, istoricorum P ut] et V auctoritatibus Heumannus 20 iis edd., his C (nioli quod \'h\'is R) 21 et] ut R, ac H ut] et R 22 parare P hortatu] hoc stata S, ortatu V )

413
homines ac diserti huc se conferre coeperint et ingenia sua uimque dicendi in hoc ueritatis campo iactare maluerint, euanituras breui religiones falsas et occasuram esse omnem philosophiam nemo dubitauerit, si fuerit omnibus persuasum cum hanc solam religionem, tum etiam solam ueram esse sapientiam. sed euagatus sum longius quam uolebam.