Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nec ideo tamen iustitia, quod est singulare hominis bonum, stultitiae nomen accipiet. quid enim melius, quid carius esse homini debet quam innocentia? quae utique tanto perfectior sit necesse est, quanto illam perduxeris ad extremum morique malueris, ne quid de innocentiae ratione minuatur.

stultitia est inquit [*](EPITOME 14—456, 1] c. 52, 5. 18 s.. (innocentia)] cf. c. 55, 4. ) [*](AUCTORES 1 ss.] carm. I 22,1 ss. 21 s.] cf. supra c. 16,10. ) [*](B(G)BHSPVJ 1 integra* (s er.) B, interger H puras BI, pura B1 2 egeat H iaculis\' (ut distinctio) B artu V 4 Fusce] fuisse B, fugare R, fuscae H prhlaretra\' (b m. 2) B, faretra cett. 5 syrtes P aestuosas\' B 6 siM# B2 inhospitale fe in ras. ex 3 uel 4 litt. m. 2) S, inhospitalem (h tx d) P 7 caucasum\' B uelquwe B1, uel que S fabuloafs et a m. 2) S slabitti BI, labit** B7, ambit H lambithy daspes V hidaspes S 10 caelestes P 11 parricid*is B 12 pascatur Bl, corr. B3, paccatur V anima etinnocens S 13 soluswerueturB\' 14 evgo S3 nactus BRH, nanctus PV, navtus 82 15 aequo B?THarP 16 occidat B, occidet cett. tamen om. B 17 iustitia* (m er.) B singulari Bx, corr. B2 hominirsl B3, hominib: H 18 hinc fere incepit codicis G pag. 112 (174), in qua nihil tegi poterat 19 quae (e add. m. 3) B rtantol B3 sit] est Bl, corr. B3 post est 8. I. dici add. B7, sed nunc erasum 20 tquantoiillam B3 perdmerit HPl, t in s corr. P3 nequit B 21 muniatur yac: )

456
alienae animae parcere cum pernicie suae. num etiam pro amicitia perire stultum iudicabis? quid ergo illi familiares Pythagorei laudantur a uobis, quorum alter se tyranno uadem mortis pro altero dedit, alter ad praestitutum tempus, cum iam sponsor eius duceretur, praesentiam sui fecit eumque interuentu suo liberauit? quorum uirtus in tanta gloria non haberetur, quod alter pro amico, alter etiam pro fide mori uoluit, si stulti putarentur.

denique ob hanc ipsam uirtutem tyrannus iis gratiam rettulit utrumque seruando et hominis crudelissimi natura mutata est. quin etiam deprecatus esse dicitur ut se tertium in amicitiam reciperent, non utique tamquam stultos, sed tamquam bonos et sapientes uiros.

itaque non uideo quare, cum pro amicitia et fide mori summa gloria conputetur, non etiam pro innocentia perire sit homini gloriosum. ergo stultissimi sunt qui nobis crimini dant mori uelle pro deo, cum ipsi eum qui pro homine mori uoluit, in caelum summis laudibus tollant.

denique, ut concludam disputationem, non posse eundem iustum esse ac stultum, eundem sapientem et iniustum docet ipsa ratio. qui enim stultus est, quid sit iustum ac bonum nescit et ideo semper peccat. ducitur enim quasi captiuus a uitiis nec resistere ullo modo potest, quia caret uirtute, quam nescit.

iustus autem ab omni se peccato abstinet, quod aliter facere non potest quam si habeat recti prauique notitiam. rectum [*](EPITOME 17-458, 8] c. 52, 1-4.. ) [*](AUCTORES 1-11] cf. Valer. Max. IV 7, ext. 1. ) [*](BRHSP(-2)V] 1 perniciae B, parniciae R, pernitiae PY sua RH num] siue S 2 amicitia] amico ita R iudicabit Y, iudicabitur edd. ab amicitia peri codex P in eadem pagina statim transilit ad iterba c. 20,12 etiam mimos agi 3 pyphagore H, spythagorei V 4 mortis] tfe1 mortis fiñl S7 alter] ad ut uid. SI, ajfc (i. e. alter) S7 praestitutum] praestitit utrum H 5 praestantiam Y 0 habetur R 7 quod] cum V edd. maluit H 8 ipsa uirtutn (duo ~ m. 2) S 9 iis R, his BSH, is V retulit SV utramque H seruuando H credelissimi Var 10 qui R 14 homini sit B 15 stultissimi sunt] stultissimi\' (i. e. -mis) S crimina Ryar. cum] qui S 16 uoluit mori V laudant tollantii 18 iustum — sapientem om. V iustum] sapientem R eundemque S sapieutem et iniustum] insipientem et iustum R 19 qui] quis R quit. B, qui quid R 22 omłni (1 er.) V 23 non] numquam H quam si] nisi H )

457
aurem discernere a prauo quis potest nisi sapiens? ita fit ut numquam possit iustus esse qui stultus est, neque sapiens qui fuerit iniustus.

quod si est uerissimum, manifestum est eum qui aut naufrago tabulam aut ecum saucio non ademerit stultum non esse, quia haec facere peccatum est, a quo se sapiens abstinet.

uideri tamen et ipse confiteor per hominum errorem ignorantium cuiusque rei proprietatem. itaque omnis haec quaestio non tam argumentis quam definitione dissoluitur.

stultitia igitur est in factis dictisque per ignorantiam recti ac boni erratio. ergo stultus non est qui ne sibi quidem parcit, dum ne noceat alteri, quod est malum. quod quidem nobis et ratio et ueritas ipsa praescribit.

in omnibus enim uidemus animalibus, quia sapientia carent, conciliatricem sui esse naturam. nocent igitur aliis, ut sibi prosint: nesciunt enim quia malum est nocere.

homo uero quia scientiam boni ac mali habet, abstinet se a nocendo etiam cum incommodo suo, quod animal inrationale facere non potest, et ideo inter summas hominis uirtutes innocentia numeratur. quibus rebus apparet sapientissimum esse qui mauult, perire ne noceat, ut id officium quo a mutis discernitur seruet.

nam qui uendentis errorem non redarguit, ut aurum paruo emat, aut qui non profitetur fugitiuum seruum uel pestilentem se domum uendere lucro et commodo suo consulens, non est ille sapiens, ut Carneades uideri uolebat, sed callidus et astutus.

calliditas autem et astutia in mutis quoque animalibus sunt, uel cum insidiantur aliis et dolo capiunt, ut deuorent, uel cum insidias aliorum uario genere [*](EPITOME 17 s. (innocentia)] c. 55, 4. ) [*](BRHSV7 2 esse iustus S 4 naufrag*o (1 er.) B ecum RV, eqwum B2, equum (a er.) H, equum S sauciato H 7 omnis om. S 9 igitur] ergo B facjtis J33 uictisque B\', corr. By, dictisque omnibus R 10 ienratio B3, erratior H loarcit - quod quidem om. V 11 dummodo ne H 12 prelr*scribit ex prescribit. B3, perscribit R 13 consiliatricem B 15 uero] enim H qui BH 16 nocencendo R incommodo] in modo S 18 numeraratur R 19 mauul\'t\' H2 20 multis B\'.T H errore H 22 se seruum H uel] aut B se hic om. II uero BI, \'11uero B3 24 astutia* (s er.) H 25 quoque] quidem B 26 rut1 V2 insidia H deludunt (e ex i m. 2) R. )

458
deludunt, sapientia uero in hominem solum cadit.

sapientia est enim intellegentia uel ad bonum rectumque faciendum uel ad abstinentiam dictorum factorumque inproborum. lucro autem numquam sapiens studet, quia bona haec terrena contemnit, nec quemquam falli patitur, quia boni uiri officium est errores hominum corrigere eosque in uiam reducere, siquidem socialis est hominis ac benefica natura, quo solo cognationem cum deo habet.