Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

alterum enim quasi masculinum elementum est, alterum quasi femininum, alterum actiuum, alterum patibile. ideoque a ueteribus institutum est ut sacramento ignis et aquae nuptiarum foedera sanciantur, quod fetus animantium calore et umore corporentur atque animentur ad uitam.

cum enim constet omne animal ex anima et corpore, materia corporis in umore est, [*](dUCTORES 1] infra u. 15; Horat. epist. I 12,19. 12 ss.] Metam. I 430 ss. 18—20] cf. Varro de ling. lat. V § 61 (ignis et aqua-nuptiis eqs.). B(G)RpHPV] 1 discordiM (aa ex ad tM. 2 ?) V 2 stare B heracletus H 3 in* ex ini B w. 1 uel 2, igni B\', igne HF 4 utea B1, ute rque* B2, correctio- !Mm renouauit B3 5 igne P potuisset edd. 6 est] et B 7 qui quidem H misceri P 8 utraq. (raq. add. m.2) V ueneriwt H2 9 superauit P conficiant (sic) — possunt euan. restituit V2 10 malim subst. (enim), Thilo 〈autem〉, Schoellius et Hartelius <si) subst. atqueumor B1, a∗qu⌜a⌝e⌜h⌝umor B2 12 ubi J! temperitpj F 13 a Cuncta incipit codicis C pag. 34 (117) paene tota lccta 14 ⌜aquae⌝ P2 pugnans JB, repugnans H *umidus (xh er., quod add. m.2) B, sic saepius, uel h s. l. eras., ujmidus (m add. Mt. 2) P omnis F 15 res creat] recreat HP concordia] haec concordia H fetibus] reb. B\', coiT. B3 16 elementum OM. B1 (post quasi s. l. ctdd. B3) C 17 femi⌜ni⌝num H2 18 sacramentum B, sacrament[um] C 19 foedere B\' (CMV. B3) C sanciatur B1GP1, corr. B3P2? colore B1corr. B3 cortpOjrentur V2 21 anima] anima∗ (e er.) P materiae CP\', e /!tt. expunx. P2 corporis \'u umore om. C in umore innumerae J?\', part. ras. corr. B3, in more P ) [*]( xvim. Ltet. 1. ) [*]( 10 )

146
animae in calore: quod ex auium fetibus datur scire, quos crassi umoris plenos nisi opifex calor fouerit, nec umor potest corporari nec corpus animari.

exulibus quoque igni et aqua interdici solebat: adhuc enim nefas uidebatur quamuis malos, tamen homines supplicio capitis adficere.

interdicto igitur usu earum rerum quibus uita hominum constat perinde habebatur, ac si esset qui eam sententiam exceperat morte multatus. adeo duo ista elementa prima sunt habita, ut nec ortum hominis nec uitam sine his crediderint posse constare.

horum alterum nobis commune cum ceteris animalibus est, alterum soli homini datum. nos enim quoniam caeleste atque inmortale animal sumus, igni utimur, qui nobis in argumentum inmortalitatis est datus, quoniam ignis e caelo est; cuius natura quia mobilis est et sursum nititur, uitae continet rationem.

cetera uero animalia quoniam sunt tota mortalia, tantummodo aqua utuntur, quod est elementum corporale atque terrenum. cuius natura quia mobilis est ac deorsum uergens, figuram mortis ostendit. ideo pecudes neque in caelum suspiciunt neque religionem sentiunt, quoniam ab his usus ignis alienus est.

unde autem uel quomodo deus haec duo principalia, ignem et aquam, uel accenderit uel eliquauerit, solus potest scire qui fecit.