Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Venio nunc ad proprias Romanorum religiones, quoniam de communibus dixi. Romuli nutrix Lupa honoribus est adfecta diuinis, et ferrem, si animal ipsum, cuius figuram gerit.

sed auctor est Liuius Larentinae esse simulacrum et quidem non corporis, sed mentis ac morum. fuit enim Faustuli uxor et propter uulgati corporis uilitatem lupa inter pastores id est meretrix nuncupata est; unde etiam lupanar dicitur.

exemplum scilicet Atheniensium in ea figuranda Romani secuti sunt, apud quos meretrix quaedam nomine Leaena cum tyrannum occidisset, quia nefas erat simulacrum constitui meretricis in templo, animalis effigiem posuerunt cuius nomen gerebat.

itaque ut illi monumentum ex nomine, sic isti ex professione fecerunt. huius nomini etiam dies festus dicatus est et Larentinalia constituta.

nec hanc solam Romani meretricem colunt, sed Faulam quoque, quam Herculis scortum fuisse Verrius scribit. iam quanta ista inmortalitas putanda est, quam etiam meretrices adsecuntur?

Flora cum magnas opes ex [*](EPITOME 5-11; 17-73, 3] c. 15, 1-3. ) [*](AUCTORES 8] I 4. ) [*](EXPILATORES 9-11] Augustin. de ciu. dei XVIII 21 (pag. 283, 19-23); cf. Isidor. orig. XVIII 42, 2. ) [*](B(G)RSHPVJ 1 ac bella H in de re(b.) desinit codicis G pag. 6 (152) 2 qui SH nec B 4 pariant B 5 ueniamus H 7 ipsum] ipsum fuisset edd. figura S 8 libius SHP larentinae (-ne S) BRS, la*rentine (u er.) H, tarentinae PV 12 figurando S 13 leaena B2 cum tyrannum] contyrannum H 14 quva F2 constituit S 15 cui S 17 nomine H et om. S larentinalia C, nisi qiiod la*rentinalia s (u er.) H; cf. larentinali cod. Tatir. Epit. 15, 2 18 constitut* (i er.) et sunt s. 1. add. m. 2 H meretricem romani SH 19 faulam Bx (Taurstu\'lam B-) RPV, om. S, et faulam H; Fauulam i. e. Fabulam Rcifferscheidius, anal. Horat. (1870) pag. 4, Faunam dubitanter Baehrensius, annal. philol. 1885 pag. 781 adn., sed faula Epitome quoque habet e.15,3 quae H 8\'c\'ortum R2 uerius BaS 20 est ante ista, om. post putanda P 21 adsequntur B, adsequuntur PV post adsecuntur s. I ut S2 )

73
[ arte meretricia quaesiuisset., populum scripsit heredem certamque pecuniam reliquit, cuius ex annuo faenore suus natalis dies celebraretur editione ludorum, quos appellant Floralia.

quod quia senatui flagitiosum uidebatur, ab ipso nomine argumentum sumi placuit, ut pudendae rei quaedam dignitas adderetur. deam finxerunt esse quae floribus praesit eamque oportere placari, ut fruges cum arboribus aut uitibus bene prospereque florescerent.

eum colorem secutus in Fastis poeta non ignobilem nympham fuisse narrauit quae sit Chloris uocitata eamque Zephyro nuptam quasi dotis loco id accepisse muneris a marito, ut haberet florum omnium potestatem.

honeste quidem ista dicuntur, sed inhoneste turpiterque creduntur nec debent, cum ueritas quaeritur, huiusmodi nos uelamenta decipere.

celebrantur ergo illi ludi conuenienter memoriae meretricis cum omni lasciuia. nam praeter uerborum licentiam, quibus obscenitas omnis effunditur, exuuntur etiam uestibus populo flagitante meretrices, quae tunc mimarum funguntur officio et in conspectu populi usque ad satietatem inpudicorum luminum cum pudendis motibus detinentur.

Cloacinae simulacrum in Cloaca Maxima repertum Tatius consecrauit et quia cuius esset effigies ignorabat, ex loco illi nomen inposuit. Pauorem Palloremque Tullus Hostilius figurauit et coluit.

quid de hoc dicam nisi dignum fuisse qui semper deos suos, sicut optari solet, praesentes haberet? ab hoc illut Marci Marcelli de consecratione Honoris atque Virtutis honestate nominum differt, re congruit.

eadem uanitate Mentem quoque inter [*](EPITOME 19-21] c. 15, 4. 21 s. 24-74, 2] c. 15, 6. ) [*](AUCTORES 8] Ovid. Fast. V 195 ss. ) [*](BRSHPVj 1 scribrslit H2 certa qui S 2 reli+quit (n er.) B fenore BSH sui B 3 ludorium S quas H appellauit S 4 senatus P 5 summi R 6 finxerunt V1 7 aut] ac R, cfr. p. 70, 9 9 cloris B, loris H 10 nubtam (b ex p) B3, numtam P qsi (i. e. quae si) V accepisset R 13 uelainine H 14 conuenientes H 17 flagitante populo BR 19 mortibus (r exp. et t ex s ? m. 2) B 20 reppertum B 21 esse Rl 22 pallorem H tullius RP 23 hoc S1 24 praesentes] ∗∗∗ fsed er.) secum B 25 uirtutes P\' (cmT. P2) V honestatem R, honeste H 26 differt re] differre BR2 (ex differt re), differt et S, differe H )

74
deos senatus conlocauit, quam profecto si habuisset, eiusmodi sacra numquam suscepisset.

magnum Cicero audaxque consilium suscepisse Graeciam dicit, quod Cupidinum et Amorum simulacra in gymnasiis consecrasset: adulatus est uidelicet Attico et inrisit hominem familiarem.

non enim magnum illut aut omnino consilium dicendum fuit, sed inpudicorum hominum perdita et deplorata nequitia, qui liberos suos, quos erudire ad honestatem deberent, prostituerunt libidini iuuentutis: a quibus flagitiorum deos et in illis potissimum locis, ubi nuda corpora corruptorum luminibus patent, et in illa coli aetate uoluerunt, quae simplex et inprouida prius inretiri et in laqueos potest cadere quam cauere.

quid mirum si ab hac gente uniuersa flagitia manarunt, aput quam uitia ipsa religiosa sunt eaque non modo non uitantur, uerum etiam coluntur? et ideo huic sententiae, tamquam Graecos prudentia uinceret, adiecit: uirtutes enim oportere, non uitia consecrari.

quod si recipis, o Marce Tulli, non uides fore ut inrumpant uitia cum uirtutibus, quia mala bonis adhaerent, et in animis hominum potentiora sunt? quae si uetas consecrari, respondebit tibi eadem illa Graecia se alios deos colere ut prosint, alios uero ne noceant. haec enim semper excusatio est eorum qui mala sua pro diis habent, ut Romani robiginem ac febrem.

si ergo uitia consecranda non sunt, in quo tibi [*](EPITOME 22 robigiuem ac febrcm] c. 16,2. ) [*](AUCTORES 2. 16] de legg. frg. 2; II 11, 28; cf. Vahleuum ad hunc loco ) [*](B(G)RSHPV] 1 profectos (puncta add. m. 2) ibi (om. si) V 2 magnũ cicero audaxq.j V2 cicerone (exp. m. 3) B 4 cynuiasiis PV1 cousecrassent H 5 a Cet attico incipit codicis G pag. 7 (50), in quapkruque lcgebantur derisit SH 6 illud magnum R illum G 7 qui] qua H 8 honestate (te minus ccrt., an m ?) G, houesta PV 9 flagitio eorum V 11 quem S inritiri II 12 cauere] uide∗∗ri (i-e ? er.) B 13 diuersa B 14 eaquae B uetantur II 16 adiectus S1, in ras. corr. S2 uirtu⌜te⌝s B2 18 ut inrupantj P2 19 uet***as (ust exters.) B consecrari* (i er.) B 20 ibi H 21 uero om. PV ue s. 1. P1? V2 excusatio semper SH est excusatio B, idem G, sed minus cert. 22 eorum est S mala sua] mala* (s er.) S rubiginem SV, robigine H 23 consacranda H, consecrata Vac )

75
adsentior, ne uirtutes quidem. non enim per se sapiunt aut sentiunt neque intra parietes aut aediculas luto factas, sed intra pectus collocandae sunt et interius conprehendendae, ne sint falsae, si extra hominem fuerint collocatae.

itaque praeclaram illam legem tuam derideo quam ponis his uerbis: ast olla, propter quae datur homini ascensus in caelum, Mentem Virtutem Pietatem Fidem: earumque laudum delubra sunto. atquin haec separari ab homine non possunt. si enim colenda sunt, in homine ipso sint necesse est.

si autem sint extra hominem, quid opus est ea colere quibus careas? uirtus enim colenda est, non imago uirtutis, et colenda est non sacrificio aliquo aut ture aut precatione sollemni, sed uoluntate sola atque proposito.