Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Cohibenda est ira, cum patimur iniuriam, ut et malum conprimatur quod ex certamine inpendet et duas maximas uirtutes, innocentiam patientiamque, teneamus. auaritia frangatur, cum habemus quod satis est.

quis enim furor est in iis coaceruandis laborare quae aut latrocinio aut proscriptione aut morte ad alios necesse sit peruenire?

libido extra legitimum torum non euagetur, sed creandis liberis seruiat. adpetentia enim nimia uoluptatis et periculum parit et infamiam generat et, quod est maxime cauendum, mortem adquirit aeternam. nihil est enim tam inuisum deo quam mens incesta et animus inpurus.

nec hac sola uoluptate abstinendum sibi quis putet quae capitur ei feminei corporis copulatione, sed et ceteris uoluptatibus sensuum reliquorum, quia et ipsae sunt uitiosae et eiusdem uirtutis est eas contemnere.

oeulorum uoluptas percipitur ei rerum pulcritudine, aurium de uocibus canoris et suauibus, narium de odore ineundo, saporis de cibis dulcibus: quibus omnibus uirtus repugnare fortiter debet, ne his inlecebris inretitus animus a caelestibus ad terrena, ab aeternis ad temporalia, a uita inmortali ad poenam perpetuam deprimatur.

in saporis et odoris uoluptatibus hoc [*](INSTITUTIONES 1-3] VI 18, 17-26. 29-32. 3-6] VI12, 33-36. 6 s.] VI 23, 13 s. 8 s.] hoc non est in Instit. 13 s.] VI 20, 1. 14-20] VI 20, 2-5. 17-20] VI 22, 3-5. 20-741, 1] . VI 22, 1. ) [*](TBP] 1 post iniuriam 30 fere litt. eras. P 2 cõ. Iprimatur (n tr., - m. 2) P 4 furos (s del. et corr. m. 2) T 5 iis scr., his TBP coarguendis, sed a incertum, Bl, congerendis B2 laborratre Pl proscribtione TB 6 alienos P 8 adpe**tentia* (ni et m er.) B nimie P uoluptatis (i ex e m. 2) P paritu (er er.) B 9 maximae (exp. m. 2) P adquirit (alt. i ex a) B 10 enim om. P 11 impurus ex inpurus P* 12 quis om. BP quae] qui P corpus BI, corporrils B2 13 sensum TB1, corr. B2 ipsae (ae in ras. ex 1 uel 2 litt. m.2) B, ipsae (ae ex a m. 2) P 14 rslunt B2 uitiosrale B2 contem*nere (p er.) P 15 pulchritudine BP aurium-suauibus om. T 16 canorusi P2 suauitati1i bus B3 suauilb; njarium P1 sapore P 17 quis B, quibus (bus i ras. ex 3—5 litt.) P 19 a] a* (d er.) B immortali* (i er.) P perpetuam poenam B 20 deprimatur (i in ras. ex e ? m. 2) P uoluptate B )

741
periculum est, quod trahere ad luxuriem possunt. qui enim fuerit his deditus, aut non habebit ullam rem familiarem aut si habuerit, absumet et aget postmodum uitam detestabilem. qui autem capitur auditu, ut taceam de cantibus qui sensus intimos ita saepe deleniunt, ut etiam statum mentis furore perturbent, compositis certe orationibus numerosisque carminibus aut argutis disputationibus ad impios cultus facile traducitur.

inde est quod scriptis caelestibus, quia uidentur incompta, non facile credunt qui aut ipsi sunt diserti aut diserta legere malunt: non quaerunt uera, set dulcia, immo illis haec uidentur esse uerissima quae auribus blandiuntur. ita respuunt ueritatem, dum sermonis suauitate capiuntur.

uoluptas uero quae spectat ad uisum multiformis est. nam quae percipitur ex rerum pretiosarum pulcritudine, auaritiam concitat, quae aliena esse debet a sapiente atque iusto, quae autem capitur de specie mulierum, in alteram cadit uoluptatem, de qua iam superius locuti sumus.