Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Illa uero leuia, sed ex eadem uanitate nascuntur: Xenophanes orbem lunae decem et octo partibus dixit esse maiorem quam haec nostra sit terra; itaque intra sinum eius [*](INSTITUTIONES 4-7] III 22, 10 s. 7 haec (§ 1-5) alias] sc. Inst. III 21. 22. 7-17] III 23, 8-10. 10-13] VI 10, 11. 13-17] VI 10, 2-4. 17—26] haec nou sunt in Inst. 27—710, 2] III 23, 12 s. ) [*](T] 4 putabit Pf, putauit T 5 reserauit Da, reseruauit T 6 malim felicitas 8 misericordiam quae Pf, misericordiamq. T 12 succurrentium, qui Da, succurrentiumq. T, succurrentium quae Pf 13 adfectu Pf, adfectus T hunc eruditm Brit. pag. 419 15 inbeccillitatem T 20 supliciis T 29 itaque] atque eruditus Brit. pag. 420 )

710
aliam terram contineri, quae ab hominibus et omnis generis animalibus incolatur.

de antipodis quoque sine risu nee audiri nec dici potest, adseritur tamen quasi aliquid serium. ut credamus esse homines qui uestigiis nostris habeant aduersa uestigia. tolerabilius Anaxagoras delirauit, qui nigram niuem dixit.

quorumdam non modo dicta, sed etiam facta ridenda sunt. Democritus agrum suum a patre sibi relictum deseruit et pascua publica fieri passus est.

Diogenes cum choro canum suorum, qui uirtutem illam summam et exactam rerum omnium contemtum profitetur, mendicare uictum maluit quam honesto labore conquirere aut habere ullam rem familiarem.

certe uita sapientis exemplum esse uiuendi ceteris debet. si horum sapientiam omnes imitentur, quomodo stabunt ciuitates?

. sed forsitan idem Cynici exemplum uerecundiae praebere potuerunt, qui palam cum coniugibus suis cuhitanerunt. nescio quam

possent uirtutem defendere qui pudorem sustulerunt non melior his Aristippus, qui credo ut amiculae suae Laidi placeret, Cyrenaicam instituit disciplinam, qua summi boni finem in uoluptate corporis conlocauit, ne aut peccatis auctoritas aut uitiis doctrina deesset.

an illi fortiores magis sunt probandi, qui ut mortem contemsisse dicerentur, uoluntariam

necem sibi intulerunt, Zeno Empedocles Chrysippus Cleanthes Democritus et hos imitatus Cato, nec scierunt homicidii crimine teneri secundum ius legemque diuinam eum qui se interfecerit? deus enim nos in hoc domicilium carnis induxit, ille nobis

temporale corporis habitaculum dedit, ut incolamus quamdiu idem uoluerit. nefas igitur habendum est sine dei iussu uelle migrare.

non est ergo uis adhibenda naturae: scit ille quemadmodum opus suum resoluat. cui operi si quis manus impias [*](INSTITUTIONES 2-5] III 24. 5 s. (Anaiagoras)] m 23, 11. 7 s.] III 23, 4. 8-11] cf. III 23, 1. 13—16] m 15, 20 s. 17- 20] m 15, 15. 19. 20—711, 6] III 18, 5-10. ) [*](T] 3 aliquit T 4 habeant Hetim, habent T 6 quorundam Pf 10 contemtum Pf, contemtu T, quod defendit Da profitentur eruditns Brit. pag. 420 16 an possint ? Thilo non] num eruditus Brit pag. 420 21 ut Pf, et T 28 emigrare Heum athibenda T )

711
adhibuerit ac diuini opificii uincla dirruperit, deum conatur effugere, cuius sententiam nec uiuus quisquam nec mortuus poterit euadere.

scelerati ergo et nefarii quos superius nominaui, qui etiam docuerunt quas causas habere debeat mors uoluntaria, ut parum sit sceleris quod homicidae in semet ipsos extiterunt, nisi ad hoc nefas et alios erudirent.