Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Huius auditor Plato, quem deum philosophorum Tullius nominat, qui solus omnium sic philosophatus est, ut ad ueritatem propius accederet, tamen quia deum ignorauit, in multis ita lapsus est, ut nemo deterius errauerit, inprimis quod in libris ciuilibus omnia omnibus uoluit esse communia.

de patrimoniis tolerabile est, licet sit iniustum: nec enim aut obesse cuiquam debet, si sua industria plus habet, aut prodesse, si sua culpa minus. sed, ut dixi, potest aliquo modo ferri. etiamne coniuges, etiamne liberi communes erunt?

non erit sanguinis ulla distinctio nec genus certum nec familiae nec cognationes nec adfinitates, sed sicut in gregibus pecudum confusa. et indiscreta omnia, nulla erit in uiris [*](INSTITUTIONES 2 s.] III 20, 10. 7 quam-repndiauit] in 20, 12 sed nimirum-seruiendum. 8-13] III 20, 15-17. 14—709, 4] III 21, 2-10. ) [*](AUCTORES 14—709, 7] locum ad Ciceronis de rep. librum IV rettulit Maius, sed cf. Halmium ad Cic. IV, V 5 et Addenda nostra ad III 21 (pag. 248). 14] de nat. deor. II 12, 32. ) [*](T] 1 an (a in ras. m. I ?) T sicut] sit, ut Heum 2 sepe C(, add. m. 2?) T esset nihil ad nos s. I. add. al. m. antiqua (cf. ad pag. 677,18) T b 3 scientiae Da 6 querendus T et Pf, ut T 7 ueluis T repudiauit Pf, repudiabit T 10 prosecare Da, prosecrare T; cf. Inst. III 20,16 11 post] pro Da 12 tenerreJtur (re add. m. 1 ?) T 13 probauit Pf, probabit T 14 filosoforum T 15 filosofatus T 20 prodeesse T 23 uew (c add. m. 1 ?) T )

709
continentia, nulla in feminis pudicitia.

quis esse in utrisque amor coniugalis potest, in quibus non est certus aut proprius affectus? quis erit in patrem pius, ignorans unde sit natus? quis filium diliget, quem putabit alienum?

quin etiam feminis curiam reserauit, militiam et magistratus et imperia permisit. quanta erit infelicitas urbis illius, in qua uirorum officia mulieres occupabunt! sed haec alias latius.

Zeno Stoicorum magister, qui uirtutem laudat, misericordiam, quae summa est uirtus, tamquam morbum animi amputandum iudicauit: quae et deo cara est et hominibus necessaria.

quis est enim qui aliquo in malo constitutus nolit esse miserabilis ac non desideret auxilia succurrentium? qui ad opem ferendam non nisi misericordiae adfectu excitantur.

hanc ille licet humanitatem, licet pietatem uocet, non rem, sed nomen inmutat. hic est adfectus qui soli homini datus est, ut inbecillitatem nostrammutuis adiumentis leuaremus: quem qui tollit, ad uitam nos redigit beluarum.

nam quod dicit paria esse peccata, ex eadem immanitate est qua misericordiam ueluti morbum insectatur. qui enim nullam facit differentiam delictorum, aut leuia magnis suppliciis adiicienda censet, quod est crudelis iudicis, aut grauia paruis, quod est dissoluti. utrumque rei publicae incommodum:

si enim summa scelera leuiter puniantur, audacia malis crescet ad facinora maiora, et si leuibus delictis poena grauior inrogetur, multi ciues, quoniam nemo esse sine delicto potest, in periculum uenient, qui correpti possent esse meliores.