Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Quis igitur erit fructus iustitiae atque uirtutis, si nihil habebit in uita nisi malum? quodsi uirtus, quae bona omnia terrena contemnit, mala uniuersa sapientissime perfert ipsamque mortem pro officio suscipit, sine praemio esse non potest, quid superest nisi (ut) merces eius inmortalitas sola sit?

nam si cadit in hominem beata uita, ut philosophi uolunt in eo solo non dissidentes, cadit ergo et inmortalitas. id enim solum beatum est quod incorruptum, id solum incorruptum quod aeternum.

immortalitas ergo est summum bonum, quia et hominis et animi et uirtutis est tantum. ad hanc dirigimur, ad hanc capiendam nati sumus.

idcirco nobis deus uirtutem usamque proponit, ut aeternum illut praemium nostris laboribus adsequamur. de ipsa uero [*](INSTITUTIONES 2-5] VI 25, 8 s., cf. VI 9, 22; III11, 9 (quia uis-posita est). 5-13] III 11, 7 s. 12-14; cf. VI 10-12; 17, 5—10. 14-19] III 11, 9—16; 12, 7—8. 19-22] III 12, 10—18. 23 s. tantum—sumus] III 12, 19-25. 24-26] III 12, 25-:-27. 26 s. de—disseremus] III 13, 1-3. ) [*](TJ 6 et Pf, at T 9 iudicabit Pf, iudicauit T 10 ledere T 14 adque T 16 malim patientissime cum Da, cf. tamen Buen 17 premio T 18 ut add. Da 19 si cadit in hominem Pf, sic ait in homine T beatra\' Tif filosofi T 23 distinxit Da, Buen confert Inst. VII 8, 1, adde III 9, 1; est. tantum Pf 25 proponitut (alt. tin ras. ex r ? m. 2) T premium T 26 immortalitate Hemn, non mortalitate T; cf. pag. 212, 13; 608,23 8. ) [*]( XVIIII. Lact. 1. ) [*]( 46 )

706
inmortalitate suo loco disseremus.

restat AovtxYj philosophia, quae ad beatam (uitam) nihil confert. sapientia enim non in sermonis ornatu, sed in corde atque sensu (est).

quodsi et physica superuacua est et haec logica, in ethica uero, quae sola necessaria est, philosophi errauerunt, qui summum bonum nullo modo inuenire potuerunt, inanis igitur et inutilis omnis philosophia reperitur, quae nec rationem hominis conprehendere nec officium potuit munusque conplere.