Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Videamus nunc quod [quid sit summum bonum] sit propositum sapienti summum bonum. ad iustitiam nasci homines non modo litterae sacrae docent, uerum etiam idem ipsi philosophi nonnumquam fatentur.

Cicero sicait: sedomnium quae in hominum doctorum disputatione uersantur, nihil est profecto praestabilius quam plane intellegi nos ad iustitiam esse natos. est hoc uerissimum. nec enim ad scelus nascimur, cum simus animal sociale atque commune.

ferae ad saeuitiam gignuntur: aliter enim nequeunt quam praeda et sanguine uictitare. eaedem tamen, etsi ultima fames urgueat, nihilominus generis sui animalibus parcunt. idem faciunt et aues quas aliarum uisceribus pasci necesse est.

quanto magis hominem, qui cum homine et commercio linguae et communione sensus copulatus est, parcere homini oportet eumque diligere!

haec est enim iustitia. sed quoniam soli homini sapientia data est, ut deum intellegat, et haec sola hominis mutorumque distantia est, duobus officiis obstricta est ipsa iustitia: unum deo debet ut patri, alterum homini uelut fratri; ab eodem enim deo geniti sumus.

merito ergo ac recte dictum est sapientiam esse diuinarum et humanarum rerum scientiam. oportet enim scire nos quid deo, quid homini debeamus, deo scilicet religionem, homini [*](INSTITUTIONES c. 29] cf. III 11 s.; VI 9-12. 1 s.] III 9, 1 (-bonum). 2—7] VI 25, 8 s. 8 (cum-commune)] VI 10, 9 s.; cf. 17, 21. 9-12] haec non sunt in Instit. 12—19] cf. III 9, 19. 15- 705, 2] cf. III 12, 28 s. 20 s.] III 13, 10. 21 s. (quid deo — religionem)] III 9, 11. 13. 17. 19; 10, 1. 14. 22—705,1 (quid homini-cańtatem)] cf. III 9, 19. ) [*](AUCTORES 4] de legg. I 10, 28. 20] cf. ad pag. 700, 14. ) [*](TJ 1 quid sit summum bonum nototionem argumenti e margine inlatam eiecit Thilo, cf. etiam Imt. III 9, 3 quod esset-constitutum et III 8, 2; quid sit summum bonum, quod sit propositum sapienti summum bonum Pf, quid sit summum bonum, quod sit propositum sapienti Da 3 filosofi T 5 hominum doctorum recepi ex Inst. VI 25, 9 et Cic., doctorum hominum (sic) T 6 prestabilius T 8 adque T 10 eaedem eruditus Brit. pag. 418, eandem (n in ras. ex e uel s m. 2 ?) T, easdem Pf 12 aliorum cum Pf edd., non recte 20 sapientiam Pf, sapientia T )

705
caritatem. sed illut superius sapientiae, hoc posterius uirtutis est et utrumque iustitia conprehendit.

si ergo constat ad iustitiam nasci hominem, necesse est iustum malis esse subiectum, ut uirtutem qua est praeditus in usu habeat; uirtus enim malorum sustinentia est.

uoluptates fugiet ut malum; opes contemnet, quia fragiles sunt, et si habuerit, dilargietur, ut miseros seruet; honores non appetet, quia sunt breues et caduci; iniuriam nulli faciet, si fuerit passus, non retribuet, et diripientem sua non persequetur.

nefas enim iudicabit hominem laedere et si quis extiterit qui cogat desciscere a deo, nec cruciatus nec mortem recusabit. ita fiet ut eum necesse sit et inopem et humilem et in contumeliis aut etiam cruciatibus uiuere.