Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Huc accedit quod non est uniformis, sed diuisa in sectas et in multas discrepantesque sententias dissipata statum non habet. cum enim singulae alias omnes inpugnent et adfligant nec sit aliqua ex iis quae non indicio ceterarum stultitiae condemnetur, utique discordantibus membris corpus omne philosophiae ad interitum deducitur.

hinc Academia postmodum nata est. nam cum uiderent eius sectae principes omnem philosophiam philosophis inuicem oppugnantibus esse subuersam, susceperunt aduersus omnes bellum, ut omnia omnium dissoluerent, nihil ipsi adserentes nisi unum, nihil sciri posse.

ita sublata scientia philosophiam ueterem subruerunt. sed ne ipsi quidem philosophorum nomen retinuerunt qui ignorantiam fatebantur, quia nescire omnia non modo philosophi, sed ne hominis quidem sit.

ita (fit ut) philosophi quia nihil munimenti habent, mutuis se uulneribus extinguant et ipsa tota philosophia suis se armis consumat ac finiat.

at enim sola physice labat. quid? illa moralis num aliqua firmitate subnixa est? uideamus an philosophi in hac saltem parte consentiant, quae ad uitae statum pertinet.