Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Praeterea duo sunt quae cadere in philosophiam uidentur, scientia et opinatio: quae si auferantur, tota philosophia corruit. atquin utrumque philosophiae ipsi philosophorum principes ademerunt. scientiam Socrates, opinationem sustulit Zeno, uideamus an recte.

sapientia est, ut Cicero definiuit, diuinarum et humanarum rerum scientia. quae definitio si uera est, non cadit in hominem sapientia.

quis enim mortalium hoc sibi possit adsumere, ut diuina et humana scire se profiteatur? humana omitto: quae quamquam cum diuinis conexa sunt, tamen quia sunt hominis, concedamus ut homo illa scire possit.

diuina certe per se scire non potest, quia homo est: qui autem scit illa, diuinus sit necesse est ac propterea deus. homo autem nec diuinus nec deus est. non potest igitur per (se) scire homo diuina. nemo ergo sapiens nisi deus aut certe is homo quem deus docuit.

illi autem quia nec dii sunt nec a deo docti, sapientes ergo id est diuinarum et humanarum rerum scientes esse non possunt. recte igitur a Socrate atque Academicis scientia sublata est.

opinatio quoque non congruit sapienti: id enim [*](INSTITUTIONES 4—9] cf. III16, 7 s. 10 s.] III 3, 1. 11- 13 (philosophomm principes)] III 4, 2. 13 s.] III 3, 7; 4, 1. 14-16] III 13, 9 s. 17-28] cf. III 3, 15 s. 28-701, 4] III 4, 1 s. (-sublata est) 11 s. 28 s. id-ignorat] III 3, 8. ) [*](AUCTORES 14 s. Cicero] cf. ad Inst. III 13, 10. ) [*](TJ 5 uiuunt Heum quo eriiditus Brit. pag. 417, quod T 8 omni Pf, omnia T 9 rld\' T 10 filosofiam T 11 filosofia T 12 adquin T h filosofiae T filosoforum T 13 socrates sic T oponationem T 23 se add. Da 24 his T 27 adque T )

701
quisque opinatur quod ignorat. opinari autem scire te quod ignores, temeritas ae stultitia est. recte igitur opinatio a Zenone sublata est. si ergo scientia in homine nulla est et opinatio esse non debet, philosophia radicitus amputatur.