Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Nunc refellamus etiam eos qui elementa mundi tamquam deos habent, id est caelum solem atque lunam, quorum artificem non cognoscentes ipsa opera mirantur et adorant.

qui error non inperitorum modo, uerum etiam philosophorum est: siquidem Stoici uniuersa caelestia in deorum numero habenda censent, quia certos et rationabiles motus habent, quibus succedentium sibi temporum uicissitudines constantissime seruant.

non est igitur in his uoluntarius motus, quia praestitutis legibus seruiunt, non proprio utique sensu, sed opificio summi conditoris, qui illa sic ordinauit, ut inerrabiles cursus et certa spatia conficerent, quibus dierum ac noctium, aestatis et hiemis alterna uariarent.

quodsi effectus eorum, si meatus, si claritatem, si constantiam, si pulcritudinem admirantur, intellegere debuerunt quanto his pulcrior et praeclarior et potentior sit ipse conditor atque artifex eorum deus.

sed illi diuinitatem humanis uisibus aestimauerunt ignorantes nec aeternum esse posse quod ueniat sub aspectum nec quod sit aeternum posse oculis mortalibus conprehendi. [*](INSTITUTIONES 4—9] II 6, 2 s. (a tlllta-fulserint). 6. 9 s.] II 2, 17. 11-14] II 5, 4-6. 14-18] II 5, 7. cf. 8 s. 18-25] II 5,10-23. 25-28] 113, 7; 4, 7. ) [*](TJ 8 prestringeret T 10 ac Pf, ad T 11 eos čtiam T 12 rdleos T adque T 15 filosoforum T celestia T 18 his Pf, hiis T uolumtarius T 19 prestitutis T 20 inerrabiles Da, inenarrabiles T 22 effectus] cf. Inst. II13, 10 24 preclarior T 25 adque T 27 eternum T )

694