Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Prima incidit quaestio, sitne aliqua prouidentia, quae aut. fecerit aut regat mundum. esse nemini dubium est, siquidem omnium fere philosophorum praeter scholam Epicuri una uox, una sententia est nec fieri sine artifice deo potuisse mundum nec sine rectore constare.

itaque non solum a doctissimis uiris, sed et omnium mortalium testimoniis ac sensibus coarguitur Epicurus.

quis enim de prouidentia dubitet, cum uideat caelos terramque sic disposita, sic temperata esse. (ut) uniuersa non modo ad pulcritudinem ornatumque mirabilem, sed ad usum quoque hominum ceterorumque uiuentium commoditatem aptissime conuenirent?

non potest igitur quod ratione constat sine ratione coepisse.