De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

De uoce autem quam rationem reddere possumus? grammatici quidem ac philosophi uocem esse definiunt aerem spiritu uerberatum, unde uerba sint nuncupata: quod perspicue falsum est.

- non enim uox extra os gignitur, sed intra et ideo similior ueri est illa sententia, stipatum spiritum cum in obstantia faucium fuerit inlisus, sonum uocis exprimere, ueluti cum in patentem cicutam labroque subiectam demittimus spiritum et is cicutae concauo repercussus ac reuolutus a fundo dum descendentem occursu suo radit, ad [*](AVCTORES 6] cf. Nemes. p. 134 s. M. ou rei? xpatetxai hzu too aWĮJ-a\'wç (sc.ή ψμχή).10 s.] ex Varrone? cf. Augustin. de dial. 5 ap. Wilmannsium p. 144; iUeb. die Quellen\' p. 265. ) [*](BPVj 1 disputanrt\' Fa omniaque V 3 Lsitj V ea liquido peruidere] PY (sed ea in magna ras. et o in liquido in ras. Vi\'). aliquid opertum uidere B 5 res om. P tanta] V, tot B, om. P; tanta t. e. tam multa, cf. Indic. uerb. gene-ra V 6 propri*e (a er.) BP 7 iunctum B quis] V, qui BP 8 sit pac, *est Plf 9 de (d m. 3 in litt. incerta) V 10 grammatici] BP, greci V philofi P difiniunt V 11 sptt P1, spiritu P2 (pariter P2 s. I. 13. 16 et in marg. p. 51,1 5. 6), LspiritUj V2 sunt PY noncupata (o ex u m. 2) P 12 ros,Pa? 13 similior ueri] B (cf. p. 54, 6), similior P, ueri similior** (es ? er.) V stipatus spiritus ex stipatum spiritum B3 14 in om. P 16mittimus P gipii (exp. m. 2) spih P at-F1, part. ras. ac corr. FJ 17 discendentem P radit] PlV, redit P2B, reddit edd.; locus sic intellegendus nidetur: (16) is (sc. spiritus demissus) cicutae concauo (i. e. interiore latere cieutae) repercussus (cf. 14 in obstantia-inlisus) ac reuolutus a fundo (i. e. ab inferiore parte cieutae) dum descendentem (sc. proximum spiritum) occursu suo radit, ad exitum nitens (i. e. exitum quaerens, fort. non post radit, sed post nitens distinguendum est) sonum gignit, uiae uerba dum-radit sic sunt explicanda: dum spiritus repercussus ac)

51
exitum nitens sonum gignit et in uocalem spiritum resiliens per se uentus animatur.

quod quidem an uerum sit deus artifex uiderit. uidetur enim non ab ore, sed ab intimo pectore uox oriri. denique et ore clauso ex naribus emittitur sonus qualis potest.

praeterea et maximo spiritu quo anhelamus uox non efficitur et leui ac non coartato spiritu quotiens uolumus efficitur. non est igitur conprehensum quonam modo fiat aut quid sit omnino.

nec me nunc in Academiae sententiam delabi putes, quia non omnia sunt inconprehensibilia. ut enim fatendum est multa nesciri, quae uoluit deus intellegentiam hominis excedere, sic tamen multa esse quae possint et sensibus percipi et ratione conprehendi.

sed erit nobis contra philosophos integra disputatio. conficiamus igitur spatium quod nunc decurrimus.