De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

Poteram nunc ego ipsorum quoque genitalium membrorum mirificam rationem tibi exponere, nisi me pudor ab huiusmodi sermone reuocaret: itaque a nobis indumento uerecundiae quae sunt pudenda uelentur.

quod ad hanc rem attinet, queri satis est homines inpios ac profanos summum nefas admittere, qui diuinum et admirabile dei opus ad propagandam successionem inexcogitabili ratione prouisum et effectum uel ad turpissimos quaestus uel ad obscenae libidinis pudenda opera conuertunt. ut iam nihil aliud ex re sanctissima petant quam inanem et sterilem uoluptatem. quid?

reliquae corporis partes num carent ratione aut pulchritudine? conglobata in nates caro quam sedendi officio apta! et eadem firmior quam in ceteris membris, ne premente corporis mole ossibus cederet.

item feminum deducta et latioribus toris ualida longitudo, quo facilius onus corporis sustineret: quam paulatim deficientem in angustum genua determinant, quorum decentes nodi flexuram pedibus ad gradiendum sedendumque aptissimam praebent.

item crura non aequali modo ducta, ne indecens habitudo deformaret pedes, sed [*](EXPILATORES 17-1U] Isidor. orig. XI 1, 101; de diff. rer. XVII 70. ) [*](BPVJ 2 humor (h del. »«. 3) B, rh\',umor V post capiendos er. urur r ? B 3 instru, in marg. at et uirib; V jroboret, V 6 ego om. B 8 eiusmodi B 9 ad om. V 10 impios (im in litt. incert. acr. m 3) V 11 admirabilem (alt. m del. m. 3) B 12 rationi Bl, corr. B2 , , ; IprouistUn (1 uel 2 litt. er.) V 13 quaestus (a del. m. 3) B obsc.enae (a er.) B 14 conuertuntn B ex] BP, *# V 15 et] PV. ac B sterelem lJl, corr. B2 16 num partes F aut] BV, ac P 17 natis B1, corr. B2 officii V 18 est Heumannus rne1 Pif 19 mo.le (l er.) P 20 quo. (d er.) Y 22 in pedibus B 23 aptissimam] PV. aptissimum usum B crurali V )

48
teretibus suris clementer extantibus sensimque tenuatis et firmata sunt et ornata.

in plantis uero eadem quidem. sed tamen longe dispar quam in manibus ratio est: quae quoniam totius operis quasi fundamenta sunt, eas mirificus artifex non rotunda specie, ne homo stare non posset aut aliis ad standum pedibus indigeret sicut quadrupedes, sed porrectiores longioresque formauit. ut stabile corpus efficerent planitie sua: unde illis inditum nomen est.

digiti aeque totidem quot in manibus, speciem magis quam usum maiorem praeferentes ideoque et iuncti et breues et gradatim conpositi: quorum qui est maximus. quoniam illum sicut in manu discerni a ceteris opus non erat. ita in ordinem redactus est. ut tamen ab aliis magnitudine ac modico interuallo distare uideatur.

haec eorum speciosa germanitas non leni adiumento nisum pedum firmat: concitari enim ad cursum non possumus. nisi digitis in humum pressis soloque nitentibus impetum saltumque [*]( i ) capiamus. explicasse uideor omnia quorum ratio intellegi potest: nunc ad ea uenio quae uel dubia uel obscura sunt.